De Bello Civili 12-14
De Bello Civili 12-14
De Bello Civili 12-14
cuius adventu cognito, diffisus municipii voluntati, Thermus cohortes ex urbe reducit et
profugit. milites in itinere ab eo discedunt ac domum revertuntur. Curio summa
omnium voluntate Iguium recipit.
dicunt se C. Caesarem imperatorem, qui tantas res pro re publica gessit, oppido
moenibusque numquam prohibituros esse; proinde monent ut habeat rationem
posteritatis et periculi sui.
quorum oratione permotus Varus praesidium, quod introduxerat, ex oppido educit ac
profugit. hunc pauci ex primo ordine milites Caesaris consecuti consistere coegerunt.
commisso proelio, deseritur a suis Varus; nonnulla pars militum domum discedit;
1
certior factus: informado de que... Suele llevar una sustantiva de infinitivo.
2
Ordenar así: voluntatemque omnium Iguvinorum erga se optimam esse.
reliqui ad Caesarem perveniunt atque una cum iis deprensus L. Pupius, primi pili
centurio, adducitur, qui hunc eundem ordinem in exercitu Cn. Pompei antea duxerat. at
Caesar milites Attianos conlaudat, Pupium dimittit, Auximatibus agit gratias seque
eorum facti memorem fore pollicetur.
14. Quibus rebus Romam nuntiatis, tantus repente terror invasit, ut Lentulus consul,
cum ad aerarium venisset ut pecuniam Pompeio ex senatus consulto proferret, aperto
sanctiore aerario3 , protinus ex urbe profugeret.
Caesar enim adventare iam iamque et adesse eius equites falso nuntiabantur 4 . hunc
Marcellus collega et plerique magistratus consecuti sunt. Cn. Pompeius pridie eius diei
ex urbe profectus iter ad legiones habebat, quas a Caesare acceptas in Apulia
hibernorum causa disposuerat.
dilectus circa urbem intermittuntur; nihil citra Capuam tutum esse omnibus videtur.
Capuae primum sese confirmant et colligunt dilectumque colonorum, qui lege Iulia
Capuam deducti erant, habere instituunt;
gladiatoresque quos ibi Caesar in ludo habebat, ad forum productos Lentulus spe
libertatis confirmat atque iis equos attribuit et se sequi iussit; quos postea monitus ab
suis, quod ea res omnium iudicio reprehendebatur, circum familias conventus
Campaniae custodiae causa distribuit5 .
Auximo Caesar progressus omnem agrum Picenum percurrit. cunctae earum regionum
praefecturae libentissimis animis eum recipiunt exercitumque eius omnibus rebus
iuvant.
3
sanctiore aerario: la parte más sagrada del erario.
4
nuntiabantur: tradúzcase como impersonal: se anunciaba que César... y los soldados de a
caballo...
5
circum familias conventus Campaniae custodiae causa distribuit: los distribuye entre las
familias del conventus de Campania para que los custodien.
6
...quod oppidum...: entiéndase ...oppido, quod... (Atracción del antecedente por el relativo.
Que lo explique el profesor)
7
quaeque=et ea quae (neutro plural): aquellas cosas que... o aquello que...
8
facturos: infinitivo de futuro con elipsis del verbo auxiliar esse.