Cesar Selec
Cesar Selec
Cesar Selec
DE BELLO GALLICO
Ubi per exploratores Caesar certior factus est tres iam partes copiarum Helvetios id flumen traduxisse,
quartam vero partem citra flumen Ararim reliquam esse, de tertia vigilia cum legionibus tribus e castris
profectus ad eam partem pervenit quae nondum flumen transierat. (1, 12, 2).
2. César sabe que los enemigos han acampado cerca, pero necesita información sobre las condiciones del
Eodem die ab exploratoribus certior factus hostes sub monte consedisse milia passuum ab ipsius castris octo,
qualis esset natura montis et qualis in circuitu ascensus qui cognoscerent misit. renuntiatum est facilem esse. (1,
21, 1).
Prima luce, cum summus mons a Tito Labieno teneretur, ipse ab hostium castris non longius mille et
quingentis passibus abesset neque, ut postea ex captivis comperit, aut ipsius adventus aut Labieni cognitus esset,
1
4. César narra en estas líneas la gratitud que se le demuestra por su generosidad.
Eo concilio dimisso, idem principes civitatum, qui ante fuerant, ad Caesarem reverterunt petieruntque, uti sibi
secreto in occulto de sua omniumque salute cum eo agere liceret. ea re impetrata, sese omnes flentes Caesari ad
Hac oratione ab Diviciaco habita omnes qui aderant magno fletu auxilium a Caesare petere coeperunt.
animadvertit Caesar unos ex omnibus Sequanos nihil earum rerum facere quas ceteri facerent, sed tristes capite
6. César piensa las medidas que debe tomar para que Ariovisto no ocupe Vesoncio, ciudad de los secuanos.
Cum tridui viam processisset, nuntiatum est ei Ariovistum cum suis omnibus copiis ad occupandum
Vesontionem, quod est oppidum maximum Sequanorum, contendere triduique viam a suis finibus processisse.
7. El miedo a la corpulencia y destreza de los germanos contagió incluso a los soldados más veteranos.
Hi neque vultum fingere neque interdum lacrimas tenere poterant; abditi in tabernaculis aut suum fatum
querebantur aut cum familiaribus suis commune periculum miserabantur. vulgo totis castris testamenta
obsignabantur. horum vocibus ac timore paulatim etiam ii qui magnum in castris usum habebant, milites
2
8. César arenga a sus tropas de la Legión X con un encendido discurso.
Hac oratione habita mirum in modum conversae sunt omnium mentes summaque alacritas et cupiditas belli
gerendi iniecta est, princepsque decima legio per tribunos militum ei gratias egit, quod de se optimum iudicium
fecisset, seque esse ad bellum gerendum paratissimam confirmavit. (1, 41, 1).
Planities erat magna et in ea tumulus terrenus satis grandis. hic locus aequum fere spatium a castris utriusque,
Ariovisti et Caesaris, aberat. eo, ut erat dictum, ad conloquium venerunt. legionem Caesar, quam equis
devexerat, passibus ducentis ab eo tumulo constituit; item equites Ariovisti pari intervallo constiterunt.
Dum haec in conloquio geruntur, Caesari nuntiatum est equites Ariovisti propius tumulum accedere et ad
nostros adequitare, lapides telaque in nostros conicere. Caesar loquendi finem fecit seque ad suos recepit.
Caesar singulis legionibus singulos legatos et quaestorem praefecit, uti eos testes suae quisque virtutis haberet;
ipse a dextro cornu, quod eam partem minime firmam hostium esse animadverterat, proelium commisit. ita
nostri acriter in hostes signo dato impetum fecerunt, itaque hostes repente celeriterque procurrerunt, ut
Ita proelium restitutum est, atque omnes hostes terga verterunt neque prius fugere destiterunt, quam ad
flumen Rhenum milia passuum ex eo loco circiter quinque pervenerunt. ibi perpauci aut viribus confisi tranare
3
contenderunt aut lintribus inventis sibi salutem reppererunt. (1, 53, 1).
13. Familiares de Ariovisto.
Duae fuerunt Ariovisti uxores, una Sueba natione, quam domo secum duxerat, altera Norica regis Voccionis
soror, quam in Gallia duxerat a fratre missam: utraque in ea fuga periit; duae filiae: harum altera occisa, altera
Hoc proelio trans Rhenum nuntiato Suebi, qui ad ripas Rheni venerant, domum reverti coeperunt. quos ubi,
qui proximi Rhenum incolunt, perterritos senserunt, insecuti magnum ex his numerum occiderunt. Caesar una
aestate duobus aximis bellis confectis maturius paulo quam tempus anni postulabat, in hiberna in Sequanos
exercitum deduxit. hibernis Labienum praeposuit et ipse in citeriorem Galliam profectus est. (1, 54, 1).
15. Los soldados regresan al campamento. César llega al territorio de los Suesiones y a la plaza fuerte de
Novioduno.
Ita, sine ullo periculo sub occasumque solis destiterunt seque in castra, ut erat imperatum, receperunt. Postridie
eius diei Caesar, priusquam se hostes ex terrore ac fuga reciperent, in fines Suessionum, qui proximi Remis
erant, exercitum duxit et, magno itinere confecto, ad oppidum Noviodunum contendit. (2, 11, 6).
His facile pulsis ac proturbatis incredibili celeritate ad flumen decucurrerunt, ut paene uno tempore et ad silvas
et in flumine et iam in manibus nostris hostes viderentur. eadem autem celeritate adverso colle ad nostra castra
atque eos, qui in opere occupati erant, contenderunt. (2, 19, 7).
4
17. Los aduáticos vuelven a casa.
Atuatuci, de quibus supra diximus, cum omnibus copiis auxilio Nerviis venirent, hac pugna nuntiata ex itinere
domum reverterunt; cunctis oppidis castellisque desertis sua omnia in unum oppidum egregie natura munitum
Quibus de rebus Caesar a Crasso certior factus, quod ipse aberat longius, naves interim longas aedificari in
flumine Ligeri quod influit in Oceanum, remiges ex provincia institui, nautas gubernatoresque comparari
Compluribus expugnatis oppidis, Caesar, ubi intellexit frustra tantum laborem sumi neque hostium fugam
captis oppidis reprimi neque iis noceri posse, statuit exspectandam classem. quae ubi convenit ac primum ab
hostibus visa est, circiter CCXX naves eorum paratissimae atque omni genere armorum ornatissimae ex portu
20.César manda a Galo que se haga pasar por prófugo y vaya al campamento enemigo. Galo informa al
Hac confirmata opinione timoris idoneum quendam hominem et callidum delegit Gallum ex iis, quos auxilii
causa secum habebat. huic magnis praemiis pollicitationibusque persuadet uti ad hostes transeat et quid fieri
velit edocet. qui ubi pro perfuga ad eos venit, timorem Romanorum proponit, quibus angustiis ipse Caesar a
5
21. Los bárbaros envían emisarios.
Mittuntur etiam ad eas civitates legati quae sunt citerioris Hispaniae finitimae Aquitaniae; inde auxilia ducesque
arcessuntur. quorum adventu magna cum auctoritate et magna cum hominum multitudine bellum gerere
conantur. duces vero ii deliguntur, qui una cum Q. Sertorio omnes annos fuerant. (3, 23, 3).
22. César retira el ejército a los cuarteles de invierno tras asolar los campos enemigos.
Itaque vastatis omnibus eorum agris, vicis aedificiisque incensis, Caesar exercitum reduxit et in Aulercis,
Lexoviis reliquisque item civitatibus, quae proxime bellum fecerant, in hibernis conlocavit. (3, 29, 3).
23. Los germanos, sorprendidos por las tropas de César, huyen despavoridos hacia la confluencia de los ríos
Germani post tergum clamore audito cum suos interfici viderent, armis abiectis signisque militaribus relictis se
ex castris eiecerunt et, cum ad confluentem Mosae et Rheni pervenissent, reliqua fuga desperata magno
numero interfecto reliqui se in flumen praecipitaverunt atque ibi timore lassitudine vi fluminis opressi
Caesar paucos dies in eorum finibus moratus omnibus vicis aedificiisque incensis frumentisque succisis se in
fines Ubiorum recepit atque his auxilium suum pollicitus, si ab Suebis premerentur. (4, 19, 1).
Ad haec cognoscenda, priusquam periculum faceret, idoneum esse arbitratus C. Volusenum cum navi longa
praemittit, huic mandat uti exploratis omnibus rebus ad se quam primum revertatur. ipse cum omnibus copiis
secundar la acción, y eso impidió que la buena suerte de César continuara. Aun así, los enemigos se vieron
Nostri simul in arido constiterunt, suis omnibus consecutis in hostes impetum fecerunt atque eos in fugam
dederunt, neque longius prosequi potuerunt, quod equites cursum tenere atque insulam capere non potuerant.
hoc unum ad pristinam fortunam Caesari defuit. Hostes, proelio superati, ad Caesarem legatos de pace
Dum haec geruntur, nostris omnibus occupatis, qui erant in agris reliqui discesserunt. secutae sunt complures
dies continuae tempestates, quae et nostros in castris continerent et hostem a pugna prohiberent. interim
28. Debido a las incursiones de los Pirustas en territorio bajo el control de los romanos, César adopta diversas
medidas militares.
Ipse, conventibus Galliae citerioris peractis, in Illyricum proficiscitur, quod a Pirustis finitimam partem
provinciae incursionibus vastari audiebat. eo cum venisset, civitatibus milites imperat certumque in locum
convenire iubet. qua re nuntiata Pirustae legatos ad eum mittunt. (5, 1, 5).
29. César acude al puerto de Itio. Allí se entera de lo que le ha acontecido a parte de su escuadra.
His rebus constitutis Caesar ad portum Itium cum legionibus pervenit. ibi cognoscit lx naves, quae in Meldis
factae erant, tempestate reiectas cursum tenere non potuisse atque eodem unde erant profectae revertisse.
reliquas paratas ad navigandum atque omnibus rebus instructas invenit. eodem equitatus totius Galliae convenit
Nascitur ibi plumbum album in mediterraneis regionibus, in maritimis ferrum, sed eius exigua est copia; aere
utuntur importato. materia cuiusque generis, ut in Gallia est praeter fagum atque abietem. leporem et gallinam
Omnes vero se Britanni vitro inficiunt, quod caeruleum efficit colorem, atque hoc horribiliores sunt in pugna
adspectu; capilloque sunt promisso atque omni parte corporis rasa praeter caput et labrum superius. uxores
habent deni duodenique inter se communes et maxime fratres cum fratribus parentesque cum liberis. (5, 14, 2).
Caesar cognito consilio eorum ad flumen Tamesim in fines Cassivellauni exercitum duxit; quod flumen uno
omnino loco pedibus atque hoc aegre transiri potest. eo cum venisset, animadvertit ad alteram fluminis ripam
At barbaris consilium non defuit. nostri tametsi ab duce et a fortuna deserebantur, tamen omnem spem salutis
in virtute ponebant, et quotiens quaeque cohors procurreret, ab ea parte magnus numerus hostium cadebat. (5,
34, 1).
Mittuntur ad Caesarem confestim a Cicerone litterae, magnis propositis praemiis, si pertulissent; obsessis
omnibus viis missi intercipiuntur. noctu ex ea materia quam munitionis causa comportaverant, turres ad
Septimo oppugnationis die maximo coorto vento ferventes fusili ex argilla glandes fundis et iacula fervefacta in
casas, quae more Gallico stramentis erant tectae, iacere coeperunt. hae celeriter ignem comprehenderunt et
Caesar acceptis litteris hora circiter undecima diei statim nuntium in Bellovacos ad M. Crassum quaestorem
mittit, cuius hiberna aberant ab eo milia passuum XXV; iubet media nocte legionem proficisci celeriterque ad
37. Ambos ejércitos se mantienen en sus posiciones, los Galos esperando refuerzos, César intentando atraer a
Eo die parvulis equestribus proeliis ad aquam factis utrique se suo loco continent: Galli quod ampliores copias,
quae nondum convenerant, exspectabant, Caesar si forte timoris simulatione hostes in suum locum elicere
posset, ut citra vallem pro castris proelio contenderet; si id efficere non posset, ut exploratis itineribus minore
38. César tiene conocimiento de que las tropas enemigas se acercan para atacarle.
In his ab L. Roscio quaestore, quem legioni tertiae decimae praefecerat, certior factus est magnas Gallorum
copias earum civitatum, quae Aremoricae appellantur, oppugnandi sui causa convenisse neque longius milibus
9
39. El envío de tropas a Labieno por parte de César obstaculiza los planes de los tréveros, que se disponían a
atacar a aquél.
Dum haec a Caesare geruntur, Treveri magnis coactis peditatus equitatusque copiis Labienum cum una legione,
quae in eorum finibus hiemarat, adoriri parabant. iamque ab eo non longius bidui via aberant, cum duas
venisse legiones missu Caesaris cognoscunt. positis castris a milibus passuum quindecim auxilia Germanorum
Caesar, postquam ex Menapiis in Treveros venit, duabus de causis Rhenum transire constituit; quarum una
erat quod auxilia contra se Treveris miserant, altera, ne ad eos Ambiorix receptum haberet. (6, 9, 1).
41. César describe la práctica de sacrificios humanos por parte de los Galos.
Natio est omnis Gallorum admodum dedita religionibus, atque ob eam causam, qui sunt adfecti gravioribus
morbis quique in proeliis periculisque versantur, aut pro victimis homines immolant aut se immolaturos
Viri, quantas pecunias ab uxoribus dotis nomine acceperunt, tantas ex suis bonis aestimatione facta cum
dotibus communicant. huius omnis pecuniae coniunctim ratio habetur fructusque servantur; uter eorum vita
superarit, ad eum pars utriusque cum fructibus superiorum temporum pervenit. viri in uxores sicuti in liberos
10
43. Las ceremonias funerarias entre los Galos.
Funera sunt pro cultu Gallorum magnifica et sumptuosa; omnia quaeque vivis cordi fuisse arbitrantur in ignem
inferunt, etiam animalia, ac paulo supra hanc memoriam servi et clientes, quos ab iis dilectos esse constabat,
Germani multum ab hac consuetudine differunt. nam neque druides habent, qui rebus divinis praesint, neque
sacrificiis student. deorum numero eos solos ducunt, quos cernunt et quorum aperte opibus iuvantur, Solem et
Germani agri culturae non student, maiorque pars eorum victus in lacte, caseo, carne consistit. neque quisquam
agri modum certum aut fines habet proprios, sed magistratus ac principes in annos singulos gentibus agros
distribuunt atque anno post alio transire cogunt. (6, 22, 1).
Inopinantes nostri re nova perturbantur, ac vix primum impetum cohors in statione sustinet. circumfunduntur
hostes ex reliquis partibus, si quem aditum reperire possint. aegre portas nostri tuentur. (6, 37, 3).
47. Heroicidad del primipilo Publio Sextio Báculo, que se había quedado en la guarnición por estar enfermo.
Erat aeger in praesidio relictus P. Sextius Baculus, qui primum pilum apud Caesarem duxerat, cuius
mentionem superioribus proeliis fecimus, ac diem iam quintum cibo caruerat. hic diffisus suae atque omnium
11
saluti inermis ex tabernaculo prodit; videt imminere hostes atque in summo rem esse discrimine; capit arma a
Castris ad eam partem oppidi positis Caesar, quae intermissa a flumine et a palude aditum ut supra diximus
angustum habebat, aggerem apparare, vineas agere, turres duas constituere coepit. (7, 17,1).
49. César, antes de marchar, hace saber a los heduos que él ha perdonado la vida a quienes podía haber matado,
Caesar nuntiis ad civitatem Haeduorum missis, qui suo beneficio conservatos docerent quos iure belli
interficere potuisset, tribusque horis noctis exercitui ad quietem datis castra ad Gergoviam movit. medio fere
itinere equites a Fabio missi quanto res in periculo fuerit exponunt. (7, 41, 1).
M. Petronius cum portas excidere conatus esset, a multitudine oppressus ac sibi desperans multis iam
vulneribus acceptis, manipularibus suis, qui illum erant secuti ‘quoniam’ inquit ‘me una vobiscum servare non
possum, vestrae quidem certe vitae prospiciam, quos cupiditate gloriae adductus in periculum deduxi’.
Fugato omni equitatu Vercingetorix copias suas, ut pro castris conlocaverat, reduxit protinusque Alesiam,
quod est oppidum Mandubiorum, iter facere coepit celeriterque impedimenta ex castris educi et se subsequi
iussit. Caesar impedimentis in proximum collem deductis, duabus legionibus praesidio relictis secutus,
quantum diei tempus est passum, circiter tribus milibus hostium ex novissimo agmine interfectis altero die ad
Ille ex castris prima vigilia egressus prope confecto sub lucem itinere post montem se occultavit militesque ex
nocturno labore sese reficere iussit. cum iam meridies adpropinquare videretur, ad ea castra, quae supra
Mittit primum Brutum adulescentem cum cohortibus Caesar, post cum aliis C. Fabium legatum; postremo
ipse, cum vehementius pugnaretur, integros subsidio adducit. restituto proelio ac repulsis hostibus eo quo
Labienum miserat contendit; cohortes iiii ex proximo castello deducit, equitum partem se sequi, partem
circumire exteriores munitiones et a tergo hostes adoriri iubet. (7, 87, 1).
13