Academia.eduAcademia.edu

Frammenti di Capro: appunti su un’edizione impossibile

Research Workshop “Editing Ancient Latin Grammarians: Textual and Linguistic Challenges”, Trinity College Dublin, Department of Classics, 11th May

Frammenti di Capro: appunti su un’edizione impossibile Michela Rosellini, 11.5.2018 Fr. 2 K. (14 D.) Hier. adu. Rufin. 2, 9: si quaestiones de animae statu in Vrbe commotae sunt, quae est ista querimonia uel querela, quae «utrum recipi debeat» episcoporum iudicio relinquitur? nisi forte ‘quaestionem’ et ‘querimoniam’ idem significare putat et in Capri commentariis huiuscemodi figuram reppererit. Fr. 39b K. (16 D.) Serv. Aen. 9, 709: dub. nom. GL V 574, 24‐26 = C29 Spangenberg Yanes: ET CLIPEUM SUPER INTONAT INGENS: aut ‘ipse ingens super clipeum intonat’, aut ‘ingens clipeum supra ipsum tonat’; nam lectum est etiam ‘hoc clipeum’, ut probat Caper. quod magis debemus accipere: nam Homerum imitatus est qui ait «ἀράβησε δὲ τεύχε᾽ ἐπ᾽ αὐτῷ» Serv. Dan. Aen. 3,286: AERE CAUO CLIPEUM: […] ‘clipeum’ hic masculino, at neutro alibi «clipeum super intonat ingens». ‘clipeus’ gen. masc., ut Ennius: «cecidit clipeus»; et Virg. plr.: «sceptraque clipei» dixit; et P o m p e iu s g e n . n e u .: « c lip e u m in m e d io fix u m e s t», sed non recipitur. Char. 98,1‐16 Barwick [Plin. dub. serm. GRFM 10 = 5 Della Casa]: ‘clipeus’ masculino genere in significatione scuti ponitur, ut Labienus ait, neutro autem genere imaginem significat. sed Asinius pro Vrbiniae heredibus imaginis clipeum masculine dixit, «clipeus praetextae imaginis positus» et Liuius in significatione scuti neutraliter saepius et P o m p o n iu s in C a p e lla , c u m a it « c lip e u m in m e d iu m fix u m e s t» . quare <Plinius> Dubii sermonis II indistincto genere dici ait, sed littera differre, ut pugnatorium per i ‘clipeum’ dicamus, quia est ‘clipeus’ <ἀπὸ τοῦ κλέπτειν>, id est celare, dictus, imaginem uero per u a cluendo. sed haec differentia mihi displicet propter communionem i et u litterarum. nam et ‘maximus’ et ‘maxumus’ dicimus et ‘optimus’ et ‘optumus’, nec tamen illa differentia secernimus. Don. 620, 9 Holtz: sunt incerti generis inter masculinum et neutrum, ut ‘frenum’, ‘clipeus’ [...]. Diom. GL I 327,12‐13: quaedam incerti sunt generis […] inter masculinum et neutrum, ut ‘clipeus’. Cledon. GL V 40, 21‐22: ‘clipeus’ masculini, ut «ingentem clipeum informant»; neutri «clipeum super intonat ingens». Pomp. GL V 163, 27‐28: item ‘frenum clipeum uulgus specus’ incerti generis sunt inter neutrum et masculinum. Non. 3 C14 Mazzacane (p. 196, 21‐24 Mercier = 288 Lindsay: ‘clipeus’ generis masculini. Vergilius: «ardentis clipeos atque aera micantia cerno». Neutro Vergilius: «et clipeum super intonat ingens». Licinius «in Marte pars magna laevis clipea portant». Laberius Sororibus «hoc voluit clipeum contra pelvem proici». Beda GL VII 266,17‐18 = 197‐199 Jones: ‘clipeus’ masculino genere in significatione scuti ponitur; neutro autem genere imaginem significat. sed auctoritas utrumque uariat. 1 Fr. 7 K. (20 D.) Pomp. GL V 187, 10‐16: Prisc. GL II 189, 5‐7: vide autem, quid dicit ipse Donatus: ait «sed haec, quae dico deficere, secundum usum dico, ceterum scio me legisse haec ipsa quae deficiunt». ecce ‘lateris’, si ad artem advertas, non debet habere nominativum. quid ergo? nominativus et vocativus non inveniuntur? inveniuntur quidem, sed in auctoritate; in usu non inveniuntur. erit autem huius nominis nominativus ‘hic later’; plerique dicunt ‘hic las’, sed falsum est: ita enim facit, ‘later’. ita legimus et in Probo et in antiquis. item ‘huius dicionis’: erit nominativus ‘haec dicio’. hoc in usu non est; tamen si conpositum sit, erit in usu, ‘dicio condicio’; erit nominativus ‘haec condicio huius condicionis’. hoc ipsum etiam quod diximus, ‘hic Iuppiter’ et ‘huius Iovis’, apud antiquos libros invenimus plenas declinationes, ‘hic Iuppiter huius Iuppitris huic Iuppitri’. legimus in Capro ‘hic Iouis huius Iouis’. etiam Naeuius A ttiu s Pacuuius, omnes isti utuntur hoc exemplo. tamen ista de usu remota sunt. ideo dixi, ne putes istum inperitum esse aut te omnia debere dicere. ita enim locutus est: «su n t a liq u a q u o ru m n o m in a tiu u s in u su n o n e st»; non dixit: quorum nominatiuus non est quidem, sed «in usu non est». ergo uides quia docuit lecta esse, sed non debere poni. su n t a lia , q u o ru m n o m in a tiu u s q u id e m in u su n o n e st, obliqui autem sunt, ut ‘Iouis Ioui Iouem a Ioue’, quamuis uetustissimi nominatiuum quoque ‘hic Iouis’ proferebant, sicut de nominatiuo tractantes ostendemus. GL II 229,10‐15: sic etiam ‘Iuppiter Iuppiteris’ et ‘Iuppitris’, ut Caesellio Vindici placet, debuit declinari. nam ‘Iouis’ nominatiuo quoque casu inuenitur. Caecilius in Epistula: «nam nouus quidem deus repertus est Iouis». A cciu s in Epinausimache: «lucifera lampade exurat Iouis / arietem». Don. 625, 10‐11 Holtz: sunt nomina, quorum nominativus in usu non est, ut si quis dicat ‘hunc laterem’ vel ‘ab hac dicione’. item per ceteros casus nomina multa deficiunt (= Diom. 328, 23‐25, ≈ Cons. 352, 11‐13). Fr. 12ab K. (24ab D.) Prisc. GL II 85, 1‐11: Prisc. GL III 40, 29‐31: Prisc. GL II 98,3‐8: et sciendum, quod localia sunt haec aduerbia siue praepositiones, ex quibus comparatiua nascuntur nomina et paene haec: ‘extra exterior, intra interior, ultra ulterior, citra citerior’ ‐ uetustissimi tamen ‘citer’ protulisse inueniuntur. C a to D e a g n a p a sc e n d a : « c ite r a g e r a llig a tu s a d sa c ra e rit» . ‘citimus’ quoque dicebant teste Capro. exter quoque inuenitur, ut Statius in XI Thebaidos: «sed quid apud tales, quis nec sua pignora curae, exter honos?». ex quo Virgilius in IIII: «et nos fas extera quaerere regna» ‐ et a ‘cis’ quidem deriuatur ‘citra’, a ‘citra’ uero ‘citer, citerior’ et ‘citimus’ teste Capro. C a to D e a g n a p a sc e n d a : « c ite r a g e r a llig a tu s a d sa cra e rit» . in ‘timus’ desinit unum anomalum, ‘optimus’, et ab aduerbiis siue praepositionibus deriuata haec: […] ‘citra citerior citimus’ ‐ Cicero De re publica VI: «ex quibus erat ea minima, quae ultima a caelo, citima terris, luce lucebat aliena». Afranius tamen etiam positiuum eius ‘citer’ protulit in patella teste Aruntio ― 2 Fr. 36 K. (35 D.) Prisc. GL II 235, 9‐15: Prisc. GL II 340, 20‐341, 5: Prisc. GL II 354, 3‐16: excipiuntur corripientia o etiam in genetiuo haec: ‘hic’ et ‘haec’ et ‘hoc memor memŏris’, ‘immemor immemoris’, quod a verbo ‘memoro’ natum paenultimam eius servavit syllabam (uetustissimi tamen similem genetiuo protulerunt eius nominis nominatiuum. C a e c iliu s in E p icle ro : « ita n e A n tip h o in u e n tu s p ro flu u ia fid e ? / ita n e e st in m e m o ris , ita n e e s t m a d id a m e m o ria ? » . et hoc solum in ‘or’ desinens habuit comparatiuum ‘memorior’). ‘memor a memore’ uel ‘memori’. Iuvenalis in IIII: «figendum et memori tractandum pectore, sive». Horatius in II sermonum: «ad Maecenatem memori si mente recurras». Ovidius in VI metamorphoseon: «absentes pro se memori rogat ore salutent». (et puto ideo magis in i terminatione uti in hoc nomine ueteres, quod antiquissimi hic et haec memoris et hoc memore proferebant, ex quibus ablatiuus in i solam uult terminari, unde Cicero quoque Pro Plancio: «memori mente persoluunt».) similiter ‘memor a memore’ uel ‘memori. horum et harum memorum’ ― Horatius in II Sermonum: «nam quamuis memori referas mihi pectore cuncta». raro tamen inuenitur in e terminans huius nominis ablatiuus, nec aliam esse causam existimo, ut supra dictum est, nisi eam, quod apud antiquos ‘hic’ et ‘haec memoris’ et ‘hoc memore’ proferebatur. in quo testis est Caper, antiquitatis doctissimus inquisitor. ostendit enim, C a e c iliu m in E p ic le ro sic protulisse: « ita n e A n tip h o in u e n tu s p ro flu u ia fid e ? / ita n e e s t in m e m o ris , ita n e e st m a d id a m e m o ria ? » . nec mirum, cum et ‘hic celer’ et ‘hic celeris’, et ‘hic concors’ et ‘hic concordis’ protulisse inueniuntur uetustissimi multaque alia in eundem modum. Virgilius in XII: «nec domini memorum proculcat equorum» ― Prisc. GL II 96, 2‐7: Prisc. GL III 44, 9‐10: nomen enim positiuum in ‘us’ desinit, ut Capro uidetur, ‘nuperus’, cuius accusatiuum P la u tu s p ro fe rt in C a p tiu is: « re c e n s c a p tu m h o m in e m , n u p e ru m e t n o u ic iu m » . et bene: ut ‘super superus’, sic ‘nuper nuperus’ debet esse. Liuius in Odyssea: «inferus an superus tibi fert deus funera, Vlixes?». ex hoc deriuatur ‘inferus’, ueluti ‘nuperus’, quod approbat Caper, uel ‘infer’, ut ‘citer, exter’, et ‘infernus’ et ‘inferior, infimus’. Non. 2 N 1 Mazzacane (p. 143, 10‐13 M. = 208 L.): ‘nuperum’ pro ‘recenti’ positum, ab eo quod est ‘nuper’, id est ‘ante non multum temporis’. P la u tu s C a p tiu is: « q u id ? tu u n a n o c te p o stu la u isti e t d ie / re c e n s c a p tu m h o m in e m , n u p e ru m , n o u ic iu m ? » . Fr. 10‐11 K. (25 + 48 D.) 3 Fr. 34‐35 K. (27 + 28 D.) Prisc. GL II 128, 23‐130, 8: Prisc. GL II 133, 24‐134, 4: Prisc. GL II 337, 9‐338, 13: sunt alia in ‘as’ denominatiua, quae plerumque similia sunt accusatiuo plurali primitiuorum suorum et sunt communia, ut ‘primâs, optimâs, Rauennâs, Capenâs, Arpinâs, Crotoniâs, Pontiâs, Larinâs’, quae ideo in fine habent circumflexum accentum, quia per syncopam proferuntur. perfecta enim eorum inueniuntur apud antiquissimos in ‘tis’ desinentia, ‘hic’ et ‘haec primatis, optimatis, Arpinatis’, unde neutra quoque eorum in e desinunt: ‘primate, optimate, Arpinate’, et ablatiuus in i, more eorum, quae in ‘is’ desinentia, cum sint communis generis et faciant in e neutrum, in i terminant ablatiuum: ‘a primati, optimati, Arpinati’. et testis eius Caper, qui diuersorum de huiuscemodi nominibus ponit usus auctorum, confirmans tam in ‘is’ quam in ‘as’ huiuscemodi nomina solere proferri. C a to c e n so riu s in I O rig in u m : « s e d lu c u s C a p e n a tis » . in II: « s i q u is m o rtu u s e st A rp in a tis, e iu s h e re d e m sa c ra n o n se c u n tu r» . ib id e m : « lu c u m D ia n iu m in n e m o re A ric in o E g e riu s B a e b iu s T u scu la n u s d e d ica u it d icta to r L a tin u s. h i p o p u li co m m u n ite r: T u scu la n u s, A ricin u s, L a n u u in u s, L a u re n s, C o ra n u s, T ib u rtis, P o m e tin u s, A rd e a tis, [R u tu lu s ]», ‘Ardeatis’ dixit pro eo, quod nunc dicimus ‘Ardeas’. T itin iu s in P s a ltria : « F e re n tin a tis p o p u lu s re s G ra e c a s stu d e t» , p ro ‘F e re n tin a s’. in ‘tis’ quoque inueniuntur denominatiua, sed antique prolata, paenultimam natura uel positione longam habentia, ut ‘Samnitis’ pro ‘Samnis’ sicut ‘Laurentis’ quoque pro ‘Laurens’, ‘Tiburtis’ pro ‘Tiburs’ teste Capro. sic ‘Quiritis’ pro ‘Quiris’ et ‘Caeritis’ uel ‘Caeretis’ pro ‘Caeres’, qui tamen nominatiui nunc in usu non sunt. unde Virgilius in X «qui Caerete domo, qui sunt Minionis in arvis». in ‘as’ quoque terminantia, quando sunt gentilia, ablatiuum in i proferunt: […] et rationabiliter; ueteres enim huiuscemodi nomina in ‘is’ proferebant, ‘hic’ et ‘haec Arpinatis’ dicentes, unde neutrum ‘hoc Arpinate’. […] nec mirum declinationem perfecti seruari in his, cum etiam accentum soleamus seruare, quamuis a in finali sit syllaba, quae in perfectis erat paenultima: ‘Capenâs, Arpinâs, Ardeâs’. quod autem per syncopam haec proferuntur, uetustissimorum usus comprobat. C a to in I o rig in u m : « se d lu c u s C a p e n a tis » . id e m in e o d e m : « si q u is m o rtu u s e st A rp in a tis, e iu s h e re d e m sa cra n o n se cu n tu r». id e m in e o d e m : « p o p u lu s c o m m u n ite r T u s c u la n u s , A ricin u s, L a n u u in u s, L a u re n s, C o ra n u s, T ib u rtis, P o m e tin u s, A rd e a tis». id e m in o ra tio n e , q u a su a sit in se n a tu ‘Samnitis’ dixit pro ‘Samnis’: «accessit ager, quem priuatim habent Gallicus, Samnitis, Apulus, Bruttius». ‘Laurentis’ etiam pro ‘Laurens’ dicebant. Ennius in Annalibus «quos homines quondam Laurentis terra recepit». N a e v iu s n e u tra lite r ‘h o c S a m n ite ’ p ro tu lit in C a rm in e b e lli P u n ic i. Ad cuius similitudinem debet et ‘hoc dite’ dici, unde pluraliter ‘ditia’ Lucanus in VIIII: «non illic Libycae posuerunt ditia gentes / templa». Lucilius tamen «ὠμοτριβὲς oleum Casinas» pro ‘Casinate’. Titinius in Psaltria: « F e re n tin a tis p o p u lu s re s G ra e c a s s tu d e t» . Plautus in Sticho ‘infimatis’: «ergo oratores populi summates viri / summi accubent, ego infimatis infimus». cfr. Prisc. GL II 249,3‐8: ‘hic’ et ‘haec Samnis huius Samnitis’. sic Caesar De analogia. Lucanus in II: «Romanaque Samnis / ultra Caudinas sperauit uulnera furcas». h u iu s n e u tru m N a e u iu s ‘S a m n ite ’ p ro tu lit in c a rm in e B e lli P u n ic i, ad cuius similitudinem debet etiam ‘hoc dite’ dici. 4 Fr. 42 K. (33 + 5 D.) Prisc. GL II 170, 13‐171, 3: Prisc. GL II 260, 17‐261, 8: ‘hic’ et ‘haec’ et ‘hoc penus’ et ‘hoc penum’ ― P la u tu s in P se u d u lo : « n is i m ih i a n n u u s p e n u s h ic a b a m a to rib u s c o n g e ra tu r, / c ra s p o p u lo p ro stitu a m u o s, o p u e lla e ». L u ciliu s: « m a g n a p e n u s p a ru o sp a tio c o n su m p ta p e rib it» . Plautus in Captiuis: «dicam seni curet sibi aliud penus». C a e sa r S tra b o in o ra tio n e , q u a S u lp ic io re sp o n d it: « d e in d e p ro p in q u o s n o s tro s M e ssa la s d o m o d e fla g ra ta p e n o re u o le b a m u s p riu a re » . A fra n iu s in ta lio n e : « u o s q u ib u s c o rd i e st in tra tu n ic a m [m a n u s ] la e u a , d e x tra in tra p e n u m / e rile » ― […]. supra dictorum tamen nominum usus et apud Caprum et apud Probum De dubiis generibus inuenis. ‘penus’ quoque et masculini et feminini et neutri inuenitur teste Donato et Capro. P la u tu s in P se u d u lo : « n isi m ih i a n n u u s p e n u s a b a m a to rib u s c o n g e ra tu r» . L u c iliu s : « m a g n a p e n u s p a ru o s p a tio c o n s u m p ta p e rib it ». Horatius in I Epistularum: «annonae prosit, portet frumenta penusque», cuius neutri genetiuus est ‘penoris’, ut ‘pecus pecoris’. C a e sa r S tra b o C o n tra S u lp ic iu m trib u n u m p le b is: « p ro p in q u o s n o stro s M e ssa la s d o m o d e fla g ra ta p e n o re u o le b a m u s p riu a re » (‘hoc penum’ etiam A fra n iu s p ro tu lit: « in p e n u m e rile » ). Non. p. 219, 30‐220, 1 M. = 324‐325 L. (3 P20 Mazzacane): ‘penus’ generis feminini. L u ciliu s: «magna penus p a ru o sp a tio c o n s u m p ta p e rib it» . masculini Pomponius Dogali: «unum penem, quei omnem ceterum alium praeberem penum». Nouius Dotata: «meum in penum conponam satius est». neutri etiam lectum est aput plurimos, quorum auctoritas non probatur. Don. 620,7‐8 Holtz : sunt item nomina incerti generis inter masculinum et femininum, ut ‘cortex, silex, radix, finis, stirps, penus [...]’. Don. Ter. Eun. 310 §2‐3 : PATRIS PENUM OMNEM: […] et ‘hoc penus’ et ‘hic penus’ et ‘haec penus’ ueteres dixerunt. Char. 177,18‐20 Barwick : ‘penu’ Pomponius, «*** e careo tam pulchra penu». ‘penus peni’, si femininum; ‘penoris’ ut ‘pecoris’, si generis neutri sit, ut quidam putant. Fr. 25‐26 K. (1 + 11 D.) Char. 253, 9‐20 Barwick Char. 63, 9‐16 Barwick ‘Alias’ pro ‘aliter’ Terentius in Andria, «quid alias malim quam hodie istas fieri nuptias?», ubi Fl. Caper de Latinitate «non ausim adfirmare ‘alias’ pro ‘aliter’ dici. nam neque pronomen est neque adverbium temporis». sed proximum vero est ut pro ‘aliter’ dictum esse fateamur. ‘Abhinc’ Pacuvius in Armorum iudicio, «seque ad ludos iam inde abhinc exerceant», Plautus in Mustellaria: «qui abhinc sexaginta annis occisus foret»; ubi Caper «utroque casu recte dicimus, quamvis ut so rd id u m e t v u lg a re», inquit, «quidam improbent». ex his ergo omnibus consuetudo n o n h a e c v o lg a ris n e c so rd id a recipienda est, sed quae horridiorem rationem sono blandiore depellat. interdum enim utilibus iucunda gratiora sunt. adsiduitas et consuetudo verba quaedam vel nomina usque ad persuasionem proprietatis sufficient, si tamen eadem [non] aspere per analogiam enuntientur; alioquin rationem mallem quam adsiduitatem. 5 Sen. contr. 3 praef. 7: Omnia ergo habebat (sc. Cassius Severus), quae illum, ut bene declamaret, instruerent: phrasin n o n v u lg a re m n e c so rd id a m sed electam; genus dicendi non remissum aut languidum sed ardens et concitatum; non lentas nec vacuas explicationes sed plus sensuum quam verborum habentes; diligentiam, maximum etiam mediocris ingenii subsidium. Sen. epist. 88, 20: Quattuor ait esse artium Posidonius genera: sunt v u lg a re s e t so rd id a e , sunt ludicrae, sunt pueriles, sunt liberales. Quint. 10, 1, 9: omnia verba, exceptis de quibus dixi, sunt alicubi optima: nam et humilibus interim et v u lg a rib u s est opus, et quae nitidiore in parte videntur so rd id a , ubi res poscit, proprie dicuntur. Lact. inst. 5, 1, 14: nam haec in primis causa est cur aput sapientes et doctos et principes huius saeculi scriptura sancta fide careat, quod prophetae communi ac simplici sermone ut ad populum sunt locuti. contemnuntur itaque ab iis qui nihil audire uel legere nisi expolitum ac disertum uolunt nec quicquam haerere animis eorum potest nisi quod aures blandiore sono mulcet, illa uero quae so rd id a uidentur, anilia inepta u u lg a ria existimantur. adeo nihil uerum putant nisi quod auditu suaue est, nihil credibile nisi quod potest incutere uoluptatem: nemo rem ueritate ponderat, sed ornatu. Aug. dialect. 7: offenderetur autem (sc. aurium castitas), si obscena pars corporis so rd id o a c u u lg a ri nomine appellaretur, cum res eadem sit cuius utrumque uocabulum est, nisi quod in illo turpitudo rei quae significata est decore uerbi significantis operitur. Bibliografia minima K. Barwick, Remmius Palaemon und die römische Ars grammatica, Leipzig 1922, pp. 191‐215 F. Bölte, Die Quellen von Charisius I 15. und 17., «Neue Jahrb. f. Phil. u. paed.» 137, 1888, 401‐440 M. De Nonno, Vetustas e antiquitas, veteres e antiqui nei grammatici latini, in Imagines antiquitatis, Representations, Concepts, Receptions of the Past in Roman Antiquity and the Early Italian Renaissance, ed. S. Rocchi and C. Mussini (Philologus Supplemente 7), Berlin/Boston 2017, pp. 213‐247 P. De Paolis, Tradizioni carolinge e tradizioni umanistiche: il De orthographia attribuito a Flavio Capro, in O. Pecere et M. D. Reeve (edd.), Formative Stages of Classical Traditions: Latin Texts from Antiquity to the Renaissance, Spoleto 1995, pp. 263‐297 F. Götting, De Flavio Capro Consentii fonte, Diss. Königsberg 1899 G. Goetz, s. v. Caper, in RE III 2, 1899, coll. 1506‐1508 A. Hoeltermann, De Flavio Capro grammatico, Diss. Bonn 1913 L. Jeep, Priscianus, Beiträge zur Überlieferungsgeschichte der römischen Literatur III, «Philologus» 71, 1912, pp. 491‐517 H. Karbaum, De origine exemplorum, quae ex Ciceronis scriptis a Charisio, Diomede, Arusiano Messio, Prisciano Caesariensi, aliis grammaticis Latinis allata sunt, Wernigerode 1889 G. Keil, De Flavio Capro grammatico quaestionum capita II, Diss. Halle 1888 H. Keil, GL VII pp. 85‐88 (sull’Anon. De verbis dubiis); 88‐90 (su Capro) H. Neumann, De Plinii dubii sermonis libris Charisii et Prisciani fontibus, Kiliae 1881 F. Osann, De Flavio Capro et Agroecio grammaticis, Giessen 1849 P. L. Schmidt, Flavius Caper, in HLL IV (1997), pp. 232‐236 (§ 438) W. Strzelecki, De Flauio Capro Nonii auctore, Krakow 1936 ̶ De Ps.‐Capri ‘Orthographia’, Wratislaviae 1949 P. Wessner, Bericht über die Erscheinungen auf dem Gebiete der laeinischen Grammatiker mit Einschluss der Scholienliteratur und Glossographie für 1908‐1920, in «Bursians Jahresber. über die Fortschr. der klass. Altertumswiss.», 188, 1921, pp. 98‐104 6