Academia.eduAcademia.edu

Robert Grosseteste's Commentary on the Divine Names Book VII

Latin Text based on three manuscripts

Capitulum Septimum De sapientia, intellectu, ratione, veritate, fide (Dionysiaca 380-385) Age autem si videtur veram et eternam vitam ut sapientem et ut per se sapientiam laudemus, magis autem ut omnis sapientie substantiam, super omnem sapientiam et intelligentiam superexistentem: non enim solum Deus superplenus est sapientia, et intellectione1 ipsius non est numerus, sed et omni rationi et intellectui et sapientie supercollocatur. Et hoc supernaturaliter intelligens divinus vere vir et communis nostri et ducis sol, «stultum Dei sapientius hominibus» ait. Non solum quam2 omnis humana deliberatio error quidam3 est, iudicata ad firmum et permansivum divinarum et perfectissimarum intelligentiarum, sed quia et consuetum est theologis contraria passione in Deo ea que privationis abnegare. Sic et invisibile aiunt eloquia omnino manifestum lumen; et multum laudabilem et multivocum ineffabilem et innominabilem; et omnibus praesentem et ex omnibus inventum incomprehensibilem et non investigabilem. Et hoc utique modo et nunc divinus apostolus laudare dicitur stultitiam Dei, quod apparet in ipsa praeter rationem et inconveniens in ineffabilem et ante rationem omnem reducens veritatem. Sed quod in aliis dixi, proprie nobis quae super nos <243ra> accipientes et connutrito sensibus infixi et hiis que secundum nos divina comparantes, decipimur, secundum apparens divinam et ineffabilem rationem persequentes.4 Quia sapientia est, in habentibus5 vitam sempiternam, suprema virtus comprehensiva Dei et divinorum, in esse adducta et conservata et illuminata a divina sapientia, post laudem Dei per nominationem vite laudat ipsum per nominationem sapientie ut substantificum omnis sapientie et super omnem sapientiam sine mensura supercollocatam. Ait itaque Age autem (si videtur), tibi videlicet o timothee, 1 2 3 4 5 intellectione] intellectionis Dionysiaca quam] quia Dyonisiaca quidam] quidem Dyonisiaca persequentes] prosequentes Dyonisiaca in habentibus om. M laudemus veram, vel secundum aliud exemplar6 “bonam”, et eternam, seu saecularem, vitam quam videlicet laudavimus in precedenti capitulo ut vitam, laudemus inquam in hoc capitulo et ut sapientem et ut per se sapientiam. Ipsa enim est sapiens non sapientia participata ut qualitate sed ut per se naturaliter, essentialiter,7 et substantialiter sapientia. sic inquam laudemus eam et non solum sic, magis autem ut substantiam, vel secundum aliud exemplar8 autem rursus “substantificam”, omnis sapientie, et superexistentem super omnem sapientiam et intelligentiam, id est actionem virtutis9 sapientialis. Et bonum sic est laudanda non enim Deus est solum superplenus sapientia, non est numerus intelligentiae ipsius sed et supercollocatur, seu superfirmatur, et omni rationi et intellectui et sapientie. Hanc autem supereminenciam divine sapientie manifestavit divinus Paulus cum dixit “stultus Dei, sapientius est hominibus”.10 Quem divinum apostulum11 vocat hic auctor solem sui et ducis ipsius, id est sancti Ierothei, qui dux et doctor fuit beati Dionysii. Utriusque enim illuminator ad fidem fuit beatus Paulus, hoc itaque apostoli dictum inducens auctor subiungit et divinus vere vir, id est Paulus sapientissimus et fortissimus, et communis sol nostri12 et ducis, id est Hierothei, intelligens supernaturaliter, id est mente13 excedens Deo, hoc, id est supereminentiam divine sapientiae, ait “stultum Dei, sapientius hominibus”.14 Hoc dicens Non solum quam omnis humana deliberatio est, iudicata quidam error ad firmum, vel secundum aliud exemplar15 “ad stabile”, et permansivum divinarum et perfectissimarum intelligentiarum, sed quam theologis est consuetum abnegare, id est privato sermone dicere, in Deo, seu de Deo, contraria passione ea que privationis, hoc est attribuere Deo significantia privationes. Cuiusmodi attributio videtur esse oppositi habitus abnegatio in designationem quod ei conveniunt16 superexcellenter habitus oppositi 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 Sarrazin (see Dionysiaca, 380) essentialiter] generaliter M Sarrazin (see Dionysiaca, 380) actionem virtutis om. M 1 Corinthians 1:25 apostolum om. M nostri om. M mente om. M 1 Corinthians 1:25 Hilduin, Sarrazin (see Dionysiaca, 380) ei conveniunt om. M privationis utpote cum ei attribuitur stultitia que est privatio sapientie et insipientia. Secundum sermonis faciem, abnegatio sapientie attribuitur ei sapientie privatio, sed secundum interiorem sermonis intentionem econtrario attribuitur ei divinarum sapientie et scientie incomprehensibilis altitudo, et sic patitur sermo contrarium eius quod pretendit secundum faciem. Potest quoque supereminens Dei sapientia ideo dici stultitia quia hereticis et gentilibus videtur stultitia quod non possunt sillogistice ex principiis sumptis a sensibilibus demonstrare ut esse nostre redemptionis dispensatio. Ad declarationem autem eius quod dixit “theologis esse consuetum”, et specialiter sermonis apostoli, inducit exempla dicens sic, id est contraria passione, aiunt eloquia et lumen omnino manifestum invisibile, lucem enim inaccessibilem quam inhabitat Deus dicunt tenebram et eius latibulum. Et multum laudabilem et multivocum, id est dictum ex omnibus, laudatum et nominatum aiunt ineffabilem et innominabilem, et omnibus presentem et ex omnibus inventum, aiunt incomprehensibilem et non investigabilem, seu inperscrutabilem, has videlicet privationes et consimiles ei attribuentia in designationem superexcellentie eorum que ab ipso privatur. Hoc utique modo et nunc, id est in proposito sermone, divinus apostolus laudare dicitur stulticiam Dei, ipse dico, reducens in veritatem ineffabilem et ante rationem omnem, id est in veritatem anteriorem et superiorem omni ratione investigativa, apparens in ipsa, id est in divina stulticia hoc est in eius supereminenti sapientia, praeter rationem et inconveniens. Verbi enim incarnationem et mortem in carne visam preter rationem et inconvenientem, et sic stulticiam reduxit apostolus sua doctrina in veritatem qua non potest effari lingua vel investigare ratio, maxime fide non precedente. Mente enim excessit Deo transcendens omnia materialia et sensibilia. Non ex hiis iudicans divina. Iudicantes enim divina ex hiis que secundum nos decipiuntur, et divinam veritatem ut falsam et stultam prosequuntur, quod manifestans auctor subiungit sed (quod in aliis dixi) accipientes que supra nos proprie nobis, tamquam videlicet essent similia et equalia hiis que secundum nos, et infixi, seu involuti id est inviscati, connutrito sensibus, id est phantasie imaginative sensibilium, et comparantes divina hiis quae secundum nos, decipimur, secundum apparens persequentes divinam et ineffabilem rationem. Hec autem determinatio “secundum apparens” adiungi potest et “ad decipimur” et “ad perse- <243va> -quentes.” Ubi autem nos supra posuimus “sol” aliqua translatio17 habet “leticia” quia in aliquo exemplari greco pro “hlios” quod est “sol”, scribitur “hdis” quod sonat in “leticiam” seu “delectationem”, sed verior lectura est “sol” sicut patet per scolium marginale. Ex eo autem quod in principio capituli dicit “veram vitam” quae Deus est, secundum grecam linguam saecularem. Patens est quod saeculum quandoque sumitur pro eternitate. (Dionysiaca 385-386) Oportet18 scire eum, qui secundum nos intellectum habere quidem virtutem ad intelligere per quam intelligibilia conspicit, unionem autem superexcellentem intellectus naturam per quam convertitur ad ulteriora seipso. Secundum hanc igitur divina intelligendum non secundum nos, sed totos ipsos a totis nobismet ipsis extra statutos et totos Dei effectos. Melius enim esse Dei et non nostri ipsorum sic enim erunt divina data cum Deo effectis. Dicto in proximo unde decipimur circa divina, adiungit auctor breviter modum cavendi hanc deceptionem que est quod intellectus noster naturaliter potens intelligere et conspicere intelligibilia transcendat non solum omnia sensibilia, sed et omnia intelligibilia et seipsam, et sic copuletur et uniatur ad superiora seipso, hoc est ad divina, divino radio elevante ipsum intellectum omnia transcendentem ad se. Et velut absorbente eum in se ut totus sit non sui sed absorbentis eum divini radii sic enim unitus cum divinis circa illa non errabit. Hoc igitur manifestans auctor ait Oportet scire hoc videlicet eum intellectum qui secundum nos id est humanum intellectum habere quidem virtutem, seu potentiam ad intelligere, per quam virtutem scilicet, conspicit intelligibilia unione, autem habere videlicet superexcellentem naturam intellectus per quam unionem, videlicet, connectitur, seu copulatur, ad 17 18 Eriugena (see Dionysiaca, 381) oportet] oportunum Dionysiaca ulteriora seipso id est ad divinum et divina. Secundum hanc igitur, unionem videlicet excedentem naturam intellectus, intelligendum divina non secundum nos, sed totos ipsos, id est nos ipsos, extra statutos a totis nobismet ipsis et totos effectos ei. Oportet subsistandi intelligere divina vel resume hanc particulam secundum sic non secundum nos intelligendum divina, sed secundum totos ipsos. Et cum melius enim esse Dei, secundum conformitatem videlicet voluntatis nostre omnimodam cum voluntate divina, et non nostri ipsorum, sequendo videlicet voluntatem propriam, sic enim, id est essendo Dei, erunt divina data, divinarum videlicet illuminationum, effectis cum Deo. Virtutem itaque intellectus ad intelligere habemus ex conditione unionem, autem eius ad superiora ipso habemus ex divino radio ipsum super omnia elevante et velut in seipsum absorbente. (Dionysiaca 386-388) Hanc igitur irrationalem et sine intellectu et stultam sapientiam superexcellenter laudantes, dicamus quam19 omnis est intellectus et rationis et omnis sapientie et intelligentie causa, et ipsius est omne consilium et ab ipsa omnis cognitio et intelligentia, et in ipsa omnis thesauri sapientiae et cognitionis sunt absconditi. Etenim consequenter iam predictis, supersapiens et omnisapiens causa et per se sapientie20 et totius et eius que secundum21 unumquodque est substantificatrix. Hiis praehabitis, accedit ad principale propositum huius capituli, hoc est ad laudandum sapientiam divinam ut superexcellentem omnem rationem et intelligentiam et sapientiam, et ut existentem causam omnis habentis per aliquam vim apprehensivam sapientie resonationem. Et ait hanc igitur sapientiam, de qua videlicet locutus est Paulus, irrationalem, id est super omnem rationem, et sine intellectu, seu si latine diceretur sicut est in greco uno vocabulo “inintellectualem” 19 20 21 quam] quia Dionysiaca sapientie] sapiens Dionysiaca Secundum] per Dionysiaca vel “inintellectivam”, id est supra omnem intellectum, et stultam, id est excedentem omnem sapientiam reputatam tamen ab hominibus stultitiam, quia ad eius supereminentiam non possunt attingere. Hanc inquam sapientiam laudantes superexcellenter, id est ut superexcellentem, dicamus quam, ipsa videlicet, est causa omnis intellectus et rationis et omnis sapientie et intelligentie, et ipsius, ut cause videlicet, est omne consilium et ab ipsa omnis cognitio et intelligentia et in ipsa, in eternis <244ra> videlicet rationibus, sunt omnes thesauri sapientie et cognitionis absconditi. Et vere est sic. Etenim consequenter predictis iam supersapiens causa et omnis sapiens est substantificatrix et per se sapientie, id est sapientie secundum se considerate, et totius, id est universaliter considerate, et eius que secundum unumquodque, id est cuiuslibet particularis sapientie, sicut enim supra dictum est quod super bona et omnibona causa est substantificatrix omnimode bonitatis. Et consimiliter de superente et supervita, sic consequenter est de supersapiente et omnisapiente causa. Licet autem in superioribus tetigimus quorumdam nominum hic positorum proprias significationes et eorum differentias, non existimo inconveniens esse et hic de hiis tangere, quia poterit esse aliquis huius loci lector qui non legerit, vel memoritur, vel retinuerit superiora. Sapientia itaque est virtus apprehensiva Dei qui est lux in se manifestissima propter sue tamen supereminentie vehementiam nostre infirmitati inaccessibilis. Intellectus vero est virtus et potentia apprehensiva principiorum immediatorum et per se notorum quorum lux est menti nostre manifestissima. Ratio autem est virtus que decurrit a principiis notis in cognitionem conclusionis; hec autem subdividitur in virtutem que dicitur scientia, que est discursiva a principiis per se notis, necessariis, et necessario in conclusiones; et in virtutem artis que est discursiva a principiis notis ut plurimum uno modo in semper se habentibus in conclusiones prius ignotas. Uno modo ut plurimum semper se habentes sub ratione quoque est virtus que dicitur consilium que, posito fine optimo, inoperabili a nobis est perscrutativa et electiva vie que optime et directissime ducit ad finem propositum. Actio autem tam virtutis artis quam virtutis scientie dicitur cognitio et actio virtutis intellectus dicitur intelligentia; hec itaque sunt nominum predictorum hic positorum proprie significationes sumuntur tamen pluramque communiter ita etiam quod unumquodque pro unoquoque extenso et nomine cognitionis usque ad sensitivam. (Dionysiaca 388-390) Ex ipsa intelligibiles et intellectuales angelicorum intellectuum virtutes simplices et beatas habent intelligentias, non in partibilibus aut a partibilibus aut sensibus aut rationibus egressivis <244rb> congregantes divinam cognitionem, neque ab aliquo communi ad hec contente. Omni autem materiali et multitudine purgate, intellectualiter, immaterialiter et intelligibiliter22 intelligibilia divinorum intelligunt. Et est ipsis intellectualis virtus et operatio inmixta et immaculata puritate splendificata, et conspectiva divinarum intelligentiarum; impartibilitate et immaterialitate et deiformiter unio ad divinum et supersapiens et intellectum et rationem ut possibile refigurata. Dicto generaliter quod divina sapientia est causa virtutum habentium resonationem sapientie, adicit quod ipsa est causa virtutum specialium angelicorum dicens: Ex ipsa, divina videlicet sapientia, virtutes intellectuum angelicorum, id est intellectuum qui sunt angeli, intelligibiles, quia intelliguntur a nobis et superiores inter illas virtutes intelliguntur23 ab inferioribus, et intellectuales, quia Deum eis superiorem intelligentes, habent simplices et beatas intelligentias, id est actiones virtutis sapientie, quibus24 comprehendunt Deum simplicem non per imagines et symbola, ut nos, sed simplici contemplatione in quam et omnia contemplantur quod est beatissimum, quia optimum ad angelicas voluntates habitum. Habent inquam simplices intelligentias ille virtutes non congregantes divinam cognitionem in partibilibus, id est in virtutibus apprehensivis et retentivis multis et partitis ut sunt in nobis quinque sensus et phantasia et memoria et ratio egressiva, vel a partibilibus, utpote a materialibus, vel sensibus vel rationibus egressivis. Non enim 22 23 24 intelligibiliter] uniformiter Dionysiaca a nobis...intelliguntur om. M quibus om. M utuntur actione sensitiva, vel rationis discursu successivo a principiis in conclusiones, vel rationis egressu ad exteriora, nec ab hiis tanquam a symbolis colligunt divinam cognitionem, neque ab aliquo communi, congregantes videlicet divinam cognitionem, non enim ut nos a communioribus inveniunt specialia, nec Deus habet aliquid cum aliquo commune a quo possit investigari. Simplici itaque intelligentia contuentur Deum celestes virtutes et in <244va> ipso, ut pretactum est, omnia et in omnibus ipsum. Non tamen contemplatur ipsum in causatis et ex creatis ut nos non potentes ipsum aliter speculari nisi ex causatis, et ideo quasi contenti ad25 illa. Ille vero virtutes in omnibus et ex omnibus Deum conspiciunt, non tamen contente ad illa tanquam ex illis colligentes eam quam de ipso habent cognitionem. Unde adiungitur ad hec contente, seu si latine diceretur, sicut est in greco, ad hoc “circumhabite” vel “circumtente”, quasi diceret habent quidem celestes virtutes divinam cognitionem et in se et in omnibus causatis; non tamen habent26 eam in causatis ut contente ad hec et secundum modum eorum cognoscentes, sed secundum modum eorum27 simplicitatis proprie et simplicitatis divine. Quod manifestans subiungit Omni autem materiali et multitudine purgate. Non enim utuntur sensitiva aut imaginativa comprehensivis materialium tantum, nec multitudine virium apprehensivarum, sed simplici intelligentia veritatem agnoscunt hiis inquam purgate intelligunt intellectualiter, quia per modum virtutis proprie intellective, vel secundum aliud exemplar 28 “pure”, immaterailiter, intelligibiliter, quia secundum quod possibile est intelligi divina, vel secundum aliud exemplar29 “uniformiter”, intelligibilia divinorum id est ea que de Deo sunt intelligibilia; non enim ut saepe dictum est omnino incomprehensibile 30 est a creatura quid et ut est in se divina essentia. Et est ipsis virtutibus videlicet celestibus virtus seu potentia intellectualis et operatio intellectualis simpliciter splendificata puritate immixta et immaculata, et conspectiva 25 26 27 28 29 30 inpartibilitate divinarum intelligentiarum et immaterialitate et ad] de M habent om. Dionysiaca eorum om. L, Maz Eriugena (see Dionysiaca, 389) Hilduin, Eriugena, Sarrazin (see Dionysiaca, 389) incomprehensibile] comprehensibile Maz refigurata, intellectualis videlicet virtus et operatio, intellectum et rationem, id est habens refiguratum intellectum et refiguratam rationem, (ut possibile) deiformiter unio, id est deiformi unitate, ad divinum, vel secundum aliud exemplar31 “ad intellectuale”, et supersapiens, id est ad Deum et eius super sapientiam. Virtus enim intellectualis angelica clara est eo quod non egreditur ad spirituales entium ut ex earum ad mixtionem intelligat entia ex huius commixtione sibi preter naturam maculata et eo quod impartibili conspectu et simplici et immateriali conspicit rationes omnium eternas et exemplares in mente divina, in quibus conspicit se et omnia, quas rationes hic dicit divinas intelligentias. Et hac claritate refigurata est et reformata secundum actum diligendi Deum. Quem actum hic dicitur intellectum, et secundum actum intelligendi in ipso omnia quem actum hic vocat rationem deiformi unione ad divinitatem supersapientem. (Dionysiaca 390-392) <244vb> Propter divinam sapientiam et anime rationale habent, egressive quidem et circulo circa entium veritatem circumambulantes, et partibilium et omnimodorum varietate deficientes ab unitivis intellectibus, ea autem que multorum convolutione in unum, et equalibus angelorum intellectibus inquantum animabus proprium et possibile dignificate. Sed et sensus ipsos non utique quis peccet intentione sapientie resonationem dicens. Ostenso quod angelice intelligibiles virtutes et intellectuales sunt per se ex divina sapientia, consequenter ostendit quod et anime virtutes ex eadem per se sapientia et directe causantur earum insinuans proprietatem et differentiam ad virtutes angelicas sic inquiens propter divinam sapientiam et anime habent rationale circumambulantes per varios videlicet ratiocinationum modos. Egressive, ad varias videlicet, entium species et circulo, entia videlicet circumeundo et non repentine eorum cognitionem accipiendo, de qua circulatione in superioribus latius dictum est. Circumambulantes inquam sic et sic circa entium veritatem adquirendam videlicet et 31 Eriugena (see Dionysiaca, 390) deficientes ab unitivis intelligentiis, vel secundum aliud exemplar32 “ab unitivis intellectibus”, id est ab angelis simplici intelligentia veritatis cognitionem accipientibus. Varietate partibilium et omnimodorum; variis enim virtutibus et modis accipiunt cognitionem partitorum et multimode differencium in quo deficiunt ab angelica uniformi deiformitate vel secundum aliud exemplar33 “partibili et omnimodo varietatis deficientes” et cum et est idem in sensu cum priori littera; sic enim deficiunt anime ab unitivis intelligentiis angelorum dum hic vident per speculum in enigmate. Sed cum in resurrectione videbunt facie ad faciem et erunt homines beati sicut angeli Dei in caelis, multitudinem et varietatem cognitionum convoluent in unam contemplationem Dei34 absque et simbolis subfigurationibus et nuda et simpli<245ra> -ci contemplatione contemplantes ipsum et in ipso omnia sic quantum animabus est possibile et conveniens dignificare intelligentiis equalibus angelorum. Et hoc est quod sequitur ea autem convolutione que multorum in unum, hoc est multarum cognitionum et multorum cognitorum in unam contemplationem Dei, quia in illo contemplabuntur. Et omnia dignificate (in quantum animabus proprium, id est conveniens, et possibile) et, id est etiam, intellectibus equalibus angelorum seu si latine diceretur uno vocabulo sicut est in greco “equangelis” vel “equangelicis”. Quidem autem anime non solum habent rationem et rationale a divina sapientia sed et sensus et sensitivum in quibus duobus comprehendi possunt omnes vires anime apprehensive, manifestat per hoc quod subsequenter dicit ipsos sensus esse resonationem sapientie. Non enim directe resonarent et tamquam vestigium, licet minus formatum, subobscure nuntiarent sapientiam nisi ab ea directe procederent. Hoc itaque manifestans subiungit sed non utique quis peccet intentione, sue dictionis videlicet., dicens et sensus ipsos resonationem sapientie ac per consequens ipsos a divina sapientia causatos. Nec dicat aliquis auctorem quod35 in superfluis laborare enumerans quidam 32 33 34 35 ab unitivis intellectibus non legitur in Dionysiaca (p. 391) partibili et omnimodo varietatis deficientes non legitur in Dionysiaca (p. 391) Dei om. M quod] quasi L, Maz quasi specialiter sapientie causata cum omnia36 in sapientia fecerit Deus quia cum de Deo dicantur multa ut vita, sapientia, intellectus, veritas et quam plurima huiusmodi. Intentio sua est ostendere que procedunt ab ipso vita inquantum vita et ab ipso sapientia inquantum sapientia et sic de ceteris ut pretactum est. Licet enim dicta de Deo ex parte ipsius de37 quo dicuntur sunt omnimode unum et idem, comparatione tamen ad creaturas habent aliquas varietates et est uni convenienter appropriatum quod non sic proprie convenit alii. (Dionysiaca 392) Et quidem et demonius intellectus, secundum quod intellectus ex ipsa est. Secundum quantum38 quam causam autem intellectus est a ratione decidens, ut sortiri quod appetit non sciens neque volens, casum a sapientia magis proprie ipsum39 asserendum. Quod etiam demonum intellectus, inquantum intellectus, est a divina sapientia. Est casus autem eorum a sapientia ex voluntate propria appetente quod eis non convenit et preter naturam, ostendit consequenter dicens et quidem demonius intellectus secundum quod intellectus ex ipsa est, divina videlicet <245rb> sapientia. Secundum quantum autem intellectus est a ratione decidens, ut non sciens sortiri quod appetit, id est esse equalem Deo, neque volens ordinata videlicet et rationabili voluntate, sed appetens illud irrationabili et libidinosa cupiditate. Secundum hoc, inquam, asserendum ipsum, id est demonium intellectum, magis proprie casum a sapientia; appetens enim absque ratione quod nescivit qualiter apprehenderet et quod ei est preter naturam omnino decidit a ratione; qui casus nequaquam est a sapientia causatus. Ubi autem nos posuimus “a ratione decidens”, quod est in greco una dictio, velut si latine diceretur “irrationizatus”, aliud exemplar40 habet “si ratione quidem”, 36 37 38 39 40 omnia om. M de] in M quantum] quam causam Dionysiaca ipsum] ipsam Dionysiaca Eriugena (see Dionysiaca, 392) et secundum hoc sic ordinanda est lectura: “secundum quantum autem intellectus est si non sciens neque volens ratione quidem ut id est qualiter sortiri quod appetit asserendum ipsum et cetera”. Intellectus enim si ratione non sciat qualiter sortiatur quod appetit neque rationabiliter velit viam sortiendi quod appetit casus est a sapientia. (Dionysiaca 392-398) Sed quam41 quidem sapientie ipsius et omnis et intellectus omnis et rationis et omnis sensus divina sapientia et principium et causa et hypostasis et perfectio et custodia et terminus dicta est, qualiter autem ipse Deus supersapientia42 et intellectus et ratio et cognitor laudatur? Qualiter enim intelliget43 aliquid intelligibilium, non habens intellectuales operationes? Aut qualiter cognoscet sensibilia, omni sensui44 supercollocatus? Et quidem omnia ipsum scire aiunt eloquia et nihil effugere divinam cognitionem. Sed quod dixi multotiens divina deodecenter intelligendum. Sine intellectu enim et insensibile secundum superexcellentiam, non secundum defectum, in Deo ordi- <245va> -nandum; quemadmodum et irrationale reponimus ei qui super rationem, et imperfectionem superperfecto et praeperfecto et impalpabilem et invisibilem caliginem lumini inaccessibili secundum superexcellentiam invisibilis luminis. Quare divinus intellectus omnia continet ab omnibus segregata cognitione, secundum omnium causam in seipso omnium scientiam praeaccipiens, ante angelos fieri sciens et adducens angelos, et omnia alia ab intus et ab ipso, ut sic dicam, principio sciens, et in substantiam ducens. Et hoc existimo tradere eloquium quando ait : “qui scit omnia ante generationem ipsorum”.45 Non enim ex existentibus entia dicens, novit divinus intellectus; sed46 ex ipso et 41 42 43 44 45 46 quam] quia Dyonisiaca supersapientia] supersapiens sapientia Dionysiaca intelliget] intelligit Dionysiaca omni sensui] omnem sensum Dionysiaca Ecclesiastes 23:29 : “Domino enim Deo, antequam crearentur, omnia sunt agnita.” sed] secundum Dionysiaca in ipso, secundum causam, omnium scientiam et cognitionem47 et substantiam praehabet et preaccepit, non secundum ideam singulis apponens, sed secundum unam cause continentiam omnia sciens et continens. Quemadmodum et lumen secundum, causam in seipso48, scientiam tenebrose praeaccepit, non aliunde sciens tenebram49 quam a lumine. <245vb> Laudato Deo ex nominatione sapientie et consequenter laudando ex nominationibus intellectus et rationis quia et eorum, sicut et sapientie, est causa. Quia tamen hec nominationes videntur inferiores nominatione sapientie, et inferior virtus virtute sapientie, non videtur infra Deo convenire, querit primo qualiter hiis nominationibus convenienter laudatur, dicens sed quam, quidem divina sapientia dicta est et principium ex nihilo adducens in aliquid, et causa formans, et hypostasis supportans videlicet inesse, et perfectio per largitionem bene esse, et custodia per conservationem in benefice largitis, et terminis ad quem et non ultra tendunt ipsius sapientie id est sapientie in se considerate, et omnis particularis videlicet sapientie et intellectus omnis et rationis et omnis sensus id est potentie apprehensivae inferioris ratione quam inquam ita est, qualiter autem ipse Deus supersapiens sapientia laudatur et intellectus et ratio et cognitorum? Qualiter enim intelliget aliquid intelligibilium, non habens intellectuales operationes? Vel qualiter cognoscet sensibilia, supercollocatus omni sensui? Sic quoque intellige de ratione. Non enim videtur quod alia virtute, quam virtute intellectuali qualem habent angeli et anime, possint intelligi intelligibilia, nec alia virtute quam sensitiva cognosci sensibilia quibus virtutibus vel earum operationibus non participat Deus. Scriptura tamen horum omnem cognitionem etiam supercertam Deo attribuit. Unde sequitur et quidem omnia ipsum scire aiunt eloquia et nihil effugere divinam cognitionem. Huius autem dubitationis posite subiungit solutionem dicens sed (quod dixi multotiens) intelligendum divina deodecenter. Dicta enim de Deo ut sepe dictum est non secundum significationes proprias sed 47 48 49 et cognitionem om. Dionysiaca seipso] semetipso Dionysiaca tenebram] tenebras Dionysiaca superexcellenter intelligendum. Quemadmodum se habet in exemplis subnexis. Sine intellectu enim, seu si latine diceretur sicut est in greco “inintelligens “et “insensibile”, ordinandum in Deo hoc est dicendum de Deo secundum superexcellentiam, non secundum defectum. Non enim auferunt a Deo cognoscitivum intelligibilium et sensibilium, sed insinuant ipsum cognoscere illa excellentius quam intellectu vel sensu quemadmodum et irrationale reponimus ei qui super rationem, et imperfectionem superperfectio et praeperfectio, et impalpabilem et invisibilem caliginem lumini inaccessibili secundum superexcellentiam invisibilis luminis vel secundum aliud exemplar50 “visibilis luminis”. Attribuentes enim Deo caliginem, significamus ipsum esse lumen inaccessibile propter superexcellentiam luminis eiusdem, nobis invisibilis propter suam supereminentiam ad nostram videndi possibilitatem, secundum <246ra> sui, tamen manifestum maxime visibilis. Est quoque Deus lumen inaccessibile propter superexcellentiam sui ad omne aliud lumen et invisibile et visibile, spiritale et corporale. Quia itaque omnia dicta de Deo sive positive sive privative secundum superexcellentiam dicuntur de ipso et insinuant ipsum superexcellente virtute simplicis sapientie omnia superexcellenter facere quae creatis virtutibus faciunt creata, consequenter laudatur Deus inferiorum virtutum nominationibus. Non enim signatur quod in ipso sint virtutes inferiores51 nec quod habeat earum proprias actiones sed quod que ipse agunt propriis actibus ipse supereminenter agit. Superexcellentia divine virtutis simplici enim et supereminente cognitione sui supereminenter cognoscit que intellectuali operatione cognoscit intellectus et que rationali ratio et que sensitiva sensus et que omnis virtus apprehensiva propria operatione. Hec itaque manifestans subiungit: Quare, hoc est quia, secundum superexcellentiam ordinandum in Deo dicta de ipso divinus intellectus id est intellectus dictus de Deo omnia continet cognitione segregata id est superelevata ab omnibus secundum omnium causam. Cum enim dicitur Deus est intellectus vel Deus intelligit significatur quod superelevata ab omnibus secundum omnem causam. Cum 50 51 Sarrazin (see Dionysiaca, 396) inferiores] maiores M enim dicitur Deus est intellectus vel Deus intelligit significatur quod superelevata ab omnibus cognitione sui existentis causae omnium continet omnia in ipsa sui cognitione omnium creativa. Ille dico divinus intellectus preaccipiens id est eternaliter habens antequam res cognite sint in seipsis. Scientiam omnium in seipso utpote ante fieri angelos sciens et adducens angelos, et omnia alia ab intus sciens. Non enim a rebus exterioribus accipit earum scientiam, et ducens in substantiam, ab ipso principio, id est a sui ipsius interiori cognitione principiante omnia. Ut sic dicam, id est ut nomen principii ad illam superexcellentiam super eveham. Sed si adductio rerum in esse sic eas facere et facere et fieri naturalis sint quomodo dicit adducens angelos ante angleos fieri. Eorum et aliorum adductio quantum est ex parte adducentis est eorum eterna benivola scientia et cognitio. Propter hoc sicut scientia divina eternitate priori est rebus factis sic et adductio earum quantum est ex parte adducentis. Quod autem dixit de hac prioritate confirmat per eloquia subiungens: Et hoc existimo tradere eloquium quando ait:“qui scit omnia ante generationem ipsorum”. Non enim ex entibus entia, discens novit divinus intellectus; sed ex ipso et in ipso, secundum causam, hoc est ut omnium causa, praehabet et preaccepit omnium scientiam et cognitionem et substantiam eternaliter enim sciens se et cognoscens in ipsa eterna scientia sui sciens omnia accepit <246rb> ea eternaliter in sua scientia; non apponens singulis, hoc est non intelligens singula secundum ideam, id est secundum formam et speciem ab unoquoque acceptam, sicut cognoscunt nostre vires apprehensive, sed sciens et continens omnia secundum unam continentiam cause. Sciens enim et continens se causam omnium scit et continet in se causa omnia causata. Insuper quoque in se causa omnium cognoscit malum cuius non est causa quia nec habet causam nec est principium ei oppositum, sed est defectio et privatio boni et eius quod secundum naturam ipsam existens preter naturam. Quemadmodum lumen etc. Sicut et sciens in eo quod cognosceret se et sui naturam naturaliter protensivam sui undique et illuminativam circumstanciam in hoc cognosceret et illuminationes illuminatorum quarum est causa. Et in eodem agnosceret tenebram que est defectus et absentia luminis et privatio illuminationis. Quod explanans auctor subiungit quemadmodum et lumen secundum causam, hoc est in eo quod ipsa est causa illuminationum, praeaccepit. Posito videlicet quod ipsum sit sciens in seipso scientiam tenebre non aliunde sciens tenebram quam a lumine. Unde enim aliter sciret lumen tenebram cum ubi lumen est et illuminatio non sit tenebra nisi a sui et in sui natura cognita naturaliter protensiva sui undique et circumstantiam illuminativa cuius absentia est tenebra (Dionysiaca 398-402) Seipsam igitur divina sapientia cognoscens, cognoscet omnia: immaterialiter materialia, et impartibiliter partibilia, et multa unitive, ipso uno omnia et cognoscens et adducens. Etenim si secundum unam causam Deus omnibus existentibus esse tribuit, secundum ipsam singularem causam sciet omnia, ut ex ipso entia et in ipso presubsistentia. Et non ex entibus suscipiet ipsorum cognitionem; sed et ipsis singulis eius que ipsorum et aliis eius que aliorum cognitionis erit largitor. <246va> Non igitur Deus propriam habet sui ipsius cognitionem, alteram autem communem entia omnia comprehendentem. Ipsa enim se ipsam ominum52 causam53 cognoscens, vacatione alicubi ea que ab ipsa et quorum est causa ignorabit? Sic Deus igitur entia cognoscit non scientia entium, sed ea que sui ipsius. Etenim et angelos scire aiunt eloquia que in terra, non secundum sensus ipsa cognoscentes sensibilia quidem entia, secundum propriam autem deiformis intellectus virtutem et naturam. Ostenso quod divinus intellectus, qui idem est cum divina sapientia, cognoscens se cognoscit omnia, adiungit quod cognoscit ea non per modum cognitorum sed per modum ipsius cognoscentis dicens seipsam igitur cognoscens divina sapientia, cognoscet omnia ita videlicet quod immaterialiter materialia, et impartibiliter partibilia, et multa unitive. Sicut ipsa a se cognita in hoc cognoscens omnia; est immaterialis et impartibilis et una ipsa dico et cognoscens et adducens 52 53 omnium om. Dionysiaca causam] causa Dionysiaca omnia entia videlicet et causata ipso uno hoc est ipsa unitate immaterialis et impartibilis et simplicis essentie. Quod autem sic cognoscit, declarat per hoc quod ipse Deus omnibus existentibus variis et diversis, secundum unitatem causalem esse tribuit. Verissima enim cuiusque cognitio est cause ipsius et eius in sua causa cognitio. Unde sequitur etenim si Deus secundum unam causam, ex parte videlicet cause non multiplicatam, tribuit esse omnibus existentibus, sciet omnia secundum ipsam singularem causam ut entia ex ipso et presubsistentia in ipso, in eius videlicet eterna sui intelligentia. Et non suscipiet cognitionem ipsorum ex entibus, sed erit largitor et ipsis singulis, habentibus videlicet intellectivam cognitionem, eius cognitionis que ipsorum et aliis, id est ipsis existentibus aliis ab hiis qui extra se, <246vb> eius cognitionis que aliorum. Tribuit enim Deus unicuique intellectivo et cognitionem sui ipsius et cognitionem aliorum a se. Ex hiis itaque manifestum quod simplici intelligentia intelligens se, Deus simplicem causam omnium eadem et non alia intelligentia intelligit omnia. Ex quo sequitur quod non alteram habet cognitionem sui et alteram entium. Unde sequitur non ergo Deus habet propriam cognitionem sui ipsius, alteram autem communem entia omnia comprehendentem. Ipsa enim causa omnium cognoscens seipsam, vacatione alicubi, hoc est si cognoscens seipsam vacat in hac cognitione, id est a cognitione alicuius alterius, ignorabit ea que ab ipsa et quorum est causa? Cum ab ipsis, ut predictum est, non suscipiat eorum cognitionem. Esset enim secundum hoc aut posterior rebus cognitis aut aliquando non cognoscens quod est inconveniens. Ex predictis itaque patet quod unica cognitione cognoscit Deus se et omnia non sumens scientiam entium ab entibus sed in scientia sui sciens ea. Unde sequitur: sic igitur Deus entia cognoscit non scientia entium sed ea, scientia videlicet, que sui ipsius. Quod hoc non sit admirandum in Deo declarat per hoc quod est in angelis, videlicet quod isti cognoscunt sensibilia que sunt in terra non accipientes earum cognitionem ab ipsis sensibilibus, cum ipsi angeli non utantur instrumentis sensitivis, sed virtute et natura intellectus, qua supereminenter operantes sensibilia comprehendunt et cognoscunt, ut patet ex eloquiis in pluribus locis. Hoc itaque est quod sequitur. Etenim et angelos aiunt eloquia scire que in terra ipsos dico non cognoscentes ipsa entia sensibilia quidem secundum sensus, secundum propriam autem virtutem et naturam intellectus deiformis cognoscentes videlicet sensibilia. Modis itaque predictis laudatur Deus deodecenter per nominationem intellectus. (Dionysiaca 402-408) In his autem quaerere oportet qualiter nos Deum cognoscimus, neque intelligibilem neque sensibilem neque quid universaliter entium existentem. Ne forte igitur verum dicere quam54 Deum cognoscimus non ex ipsius natura, incognoscibile enim hoc et omnem rationem et intellectum superexcedens. Sed ex omnium <247ra> entium ordinatione, ut ex ipso proposita, et imagines quasdam et similitudines divinorum ipsius exemplorum habente, in quod ultra omnia via et ordine, secundum virtutem, redeundum, in omnium ablatione et superexcellentia, in omnium causa. Propter quod et in omnibus Deus cognoscitur et sine omnibus. Et per cognitionem Deus cognoscitur et per ignorantiam. Et est ipsius intelligentia 55 et ratio et scientia, et tactus et sensus et opinio et phantasia et nomen et alia omnia, et neque intelligitur neque dicitur neque nominatur. Et non est aliquid entium, neque in aliquo entium cognoscitur, et in omnibus omnia est et in nullo nihil, et ex omnibus omnibus cognoscitur et ex nullo nulli. Etenim et hec et recte de Deo dicimus: et ex entibus omnibus laudatur, secundum omnium analogiam quorum est causa. Et est rursus divinissima Dei cognitio per ignorantiam cognita, secundum eam que super intellectum unionem, quando intellectus, ab omnibus entibus recedens, deinde et seipsum dimittens, unitur supersplendentibus radiis, inde et illic imperscrutabili profunditate sapientie illuminatus. Et quidem et ex omnibus, quod quidem dixi, ipsam cognoscendum; ipsa enim est, secundum eloquium, omnium factiva, <247rb> et semper omnia concordans, et 54 55 quam] quia Dyonisiaca intelligentia] intellectus Dionysiaca indissolubilis omnium concordie et ordinis causa, et semper fines priorum connectens principiis secundorum, et unam universi conspirationem et harmoniam pulchrificans. Quesito qualiter Deus cognoscit intelligibilia et sensibilia cum non habeat intellectuales et sensitivas operationes, quia hec operationes et virtutes ex quibus ille egrediuntur sunt inferiores quam deceant et conveniant divine nature, querit consequenter qualiter nos cognoscimus Deum, cum ipse sit superior omni virtute nostra apprehensiva et cognoscitiva et omni operatione omnis virtutis nostre apprehensive et cognoscitive, dicens: in hiis autem, id est consequenter predictis, oportet quaerere qualiter nos cognoscimus Deum, neque intelligibilem, id est inappehensibilem, vel cognoscibilem virtute creata cognoscitiva immaterialium et spiritalium, neque sensibilem id est apprehensibilem virtute apprehensiva materialium et corporalium; neque existentem universaliter quid entium, vel secundum aliud exemplar56 “quid intelligibilium”. Nullum enim omnino ens aut intelligibile est Deus, sed super omne ens et omnem intellectum ac per hoc nullum ens aut intellectus potest ad ipsum. Posita itaque questione et motivus ad dubitandum subiungit solutionem dicens quod non cognoscimus Deum ex ipsius natura. Quemadmodum cognoscimus intelligibilia et sensibilia per species eorum intelligibiles et sensibiles nostris viribus apprehensivis eis apponentes sed cognoscimus eum primo ex entium ordinatione. In cuiusque entis comprehensi a nobis, unitate quasi in vestigio et speculo comprehendentes Dei factoris unitatem in materia et forma et compositione ipsius entis57 potentiam factoris ex nihilo educentis et sapientiam formantis et bonitatem compositis58 et sic in unitatem trinitatem. Et in entibus inferioribus inferiori59 virtute comprehensis, cognoscitur minus limpide tanquam in vestigio minus formato et speculo minus lucido et imagine minus imitante. In entibus vero superioribus superiori virtute comprehensis, cognoscitur limpidius tanquam in predictis formationibus lucidioribus et magis imitantibus. Cum 56 57 58 59 quid intelligibilium non legitur in Dionysiaca (p. 402) entis om. M et sapientiam...compositis om. M inferiori om. M vero per ordinem creaturarum ordinatis operationibus virium apprehensivarum sic ascendimus ab imis usque ad supremas. Oportet etiam transcendere supremas creaturas et operationes omnium virium apprehensivarum et fieri in actuali omnium ignorantia et in illa supersplendentem divinum <247va> radium suscipere et ab eo illuminari et ei uniri. Et in hac unione Deum, ut possibile, sine imaginibus videre. Potentiam itaque quam dicimus virtutem naturalem sapientie, id est cognitionis Dei in se, ut possibile, sine imaginibus, est potentia transcendendi operationes omnium virium apprehensivarum et fieri in supereminentia, in ignorantia omnium, secundum se impotens, superius agere et apponere in divinum radium. Sed solum potens suscipere ab ipso quod dignatur largiri. Sic itaque solvens quesitum subiungit: ne forte igitur verum dicere, et insinuat per istud “ne forte” quod non presumptuose asserit, sed pie credit, “verum dicere” hoc videlicet quod sequitur quam Deum cognoscimus non ex ipsius natura, per nostram videlicet potentiam apponentes et agentes in ipsius naturam. Incognoscibile enim hoc et superexcedens omnem intellectum et rationem. Sed ex omnium entium ordinatione, ut proposita, hoc est ut in esse posita, ex ipso et nobis ostensa et habente imagines quasdam et similitudines divinorum exemplorum, id est idearum et rationum eternarum, ipsius, Dei videlicet. Omnis enim natura imago est et similitudo eterne rationis in mente divina ad cuius exemplum est formata et ex ipsa tamquam ex imagine et similitudine ascendi potest in divinam rationem que ipsius est exemplum prout possibile speculandam. Ex hac inquam entium ordinatione sic proposita et habente divinorum exemplorum imagines et similitudines redeundum, vel secundum aliud exemplar60 “redimus”, (secundum virtutem) via et ordine, gradatim videlicet, ab infimis ad suprema ascendendo in quod ultra omnia, id est in Deum, in omnium ablatione et superexcellentia, et in omni causa. Quia cum gradatim ascendimus ad summitatem creaturarum per summas operationes summarum virium apprehensivarum, abnegamus a Deo has omnis attendentes ipsum hiis omnibus incomparabiliter superexcellentem, utpote omnium causam educentem omnia in esse et bene esse ex nihilo. Et sic ut ipsius illuminationem et manifestationem suscipiamus, auferimus a 60 redimus non legitur in Dionysiaca (p. 403) nobis omnes operationes omnium virium apprehensivarum in actuali omnium ignorantia, exspectantes divini radii gratuitam superfusionem. Redimus itaque ad Deum, ut possibile nobis, cognoscendum post speculationem eius via ordinata in creaturis, velut in ipsius vestigiis speculis et in imaginibus, in ablatione et abnegatione omnium ab ipso Deo. Et in ablatione omnium ab operationibus et apprehensionibus nostrarum virium apprehensivarum attendentes eius inapprehensibilem ad omnia superexcellenti- <247vb> -am omnium inapprhensibiliter causativam. propter quod, id est propter hoc quod predicto modo redeundum in id quod ultra omnia cognoscendum, et in omnibus cognoscitur Deus. Dum ex omnibus, videlicet ut ex vestigiis et imaginibus ipsum speculamur, et sine omnibus dum videlicet in omnium ignorantia radii ipsius superfusionem suscipimus et per cognitionem Deus cognoscitur. Cum videlicet in creaturarum speculis videtur et per ignorantiam cum superegressi omnia et actu ignorantes per ipsam ignoranciam61 susceptioni radii ipsius adaptamus. Et est ipsius intelligentia et ratio et scientia, et tactus et sensus et opinio et phantasia et nomen et alia omnia. Quia in intellectis spiritalibus per intelligentiam, et incognitis artificialibus per rationem, et in necessariis cognitis per scientiam, et in corporalibus apprehensis per infimum corporalium sensuum, id est tactum, et in sensibilibus per alios sensus corporeos, et in opinabilibus, id est estimabilibus, ex sensatis, et in imaginabilibus per fantasiam id est imaginativam. Speculatur ipsum vis speculativa non ut est et quid est in se, nec sine symbolo et imagine, sed, ut saepe dictum est, ut causam in causatis, ut artificem in artificiis, ut rem veram in rei imaginibus et in obscuris speculis. Et propter hoc vis speculativa Dei in omnibus apprehensis quacumque virtute apprehensiva cum speculatur ipsum in propriis apprehensibilibus huius alicuius virtutis et illa virtus in actu ipsius speculative cognoscit Deum. Et sic est omnis virtus apprehensiva aliquo modo per speculum et in enigmate Dei cognoscitiva. Ac per hoc convenienter ipsius Dei dicta et omne nomen, ut in superioribus dictum est, ipsum nominat. Et sic est ipsius et alia omnia a virtutibus pretactis ipsius sunt ut in ipsum reducentia virtutem speculativam, 61 cum superegressi...ignoranciam om. M et in virtute speculativa virtutes proprie eorum apprehensivas. Ita inquam sunt hec predicta ipsius et tamen neque intelligitur, propria videlicet operatione intellectus ut est in se et absque enigmate, et per hoc nec virtute aliqua inferiori apprehensiva apprehenditur. Neque dicitur, hoc est sermone enarratur, neque nominatur, aliquo videlicet simplici nomine ut est in se sed, ut saepe dictum est, nominatur secundum superexcellentiam et beneficos eius processus in creaturas. Et non est aliquid entium, neque cognoscitur in aliquo entium ut est videlicet in se, et in omnibus omnia est. Illa videlicet omnino causans inesse supportans, promovens, consummans et secundum omnia dirigens et in nullo nihil id est non est aliquid eorum que in quocumque et cognoscitur omnibus cognoscitivis videlicet ipsius ex omnibus ut ex predictis est liquidum <248ra> et ex nullo nulli quia ex nullo cognoscitur alicui ut est in se. Et bene opposita sic attribuuntur Deo qui est super omnia. Etenim hec opposita videlicet ut quod eius est intellectus et non intelligitur et similia dicimus de Deo et recte quia suple et laudatur ex omnibus entibus quorum est causa secundum omnium analogiam quia excellentioribus excellentius et ex inferioribus secundum quod competit eorum dignitati. Et sic eius dicuntur omnia. Et est rursus divinissima Dei cognitio cognita id est adepta per ignorantiam, secundum eam unionem quae super intellectum. Cum enim transcenderit mens operationes intellectuales et facta in omnium ignorantia suscipiens divinum radium ei unitur. Et est hec eminentissima nobis possibilis Dei cognitio. Et potentia ascendendi in hanc ignorantiam est in nobis virtus supprema quam et supra nominavimus virtutem sapientie. Explanans autem hanc ignorantiam et in ea unionem adiungit quando intellectus recedens ab omnibus entibus, deinde et se ipsum dimittens per superexcessum videlicet sui et omnium unitur radiis supersplendentibus, inde id est ex illis radiis et illic id est in illis radiis illuminatus imperscutabili profunditate sapientie hoc enim est rapi in tertium et supremum celum. Et videre ibi secreta que non licet homini loqui.62 In primum namque caelum rapitur qui in actus virtutis artis et scientiae sustollitur incognitis per artem et scientiam speculans Deum. In 62 et videre...loqui om. M secundum vero qui in actus virtutis intellectus elevatur et in intellectis limpidius Deum63 speculatur. Post quod caelum non est superius nisi illud quod prediximus. In hac itaque cognitione omnia a Deo auferuntur et sic quasi opposita non inconvenienter ei attribuuntur. Quod autem a creaturis sic ascendendum in Dei cognitionem et tandem in sapientiae profunditatem in caligine supereminentis omnium ignorantiae, explanat adhuc manifestius adiungens. Et quidem et cognoscendum ipsam id est supremam et profundissimam divinam sapientiam ex omnibus (quod quidem dixi) inferioribus videlicet pluries. Et bene cognoscenda est ex omnibus quia ipsa est causa effectiva omnium et concordativa et causa indissolubilitatis concordie et ordinis omnium adinvicem non solum similis existentium sed et sibi consequenter succedentium et sic omnium adinvicem concordi ordine universitatem pulchrifaciens. Unde subiungit: ipsa enim, divina videlicet sapientia, est, secundum eloquium, factiva omnium, causa artifex est enim, omnium secundum eloquia divina sapientia et cuncta componens. Cum patre omnia in sapientia faciente et causa concordans semper omnia, et causa indissolubilis concordie et ordinis <248rb> omnium connectens semper armonice videlicet fines priorum principiis secundorum, id est consequenter succedentium, et pulchrifaciens seu pulchrificans unam conspirationem, id est unam appetitionem naturalem universorum qua appetunt pacificam et ordinatam permanentiam in universitate, et harmoniam id est concordiam appetitam universi. Dicitur autem sapientia pulchrificare unam conspirationem et armoniam universi quia facit eam pulchritudinem universi qua pulchritudine ipsum universum pulchrificatur. (Dionysiaca 408-414) Ratio autem Deus laudatur a sacris eloquiis, non solum quam64 et rationis et intellectus et sapientie est largitor,65 sed quam66 et omnium causas in seipso uniformiter praeaccepit, et quam67 per omnia incedit, attingens (ut 63 64 65 66 67 Deum om. L, M quam] quia Dyonisiaca est largitor] indultor est Dyonisiaca quam] quia Dyonisiaca quam] quia Dyonisiaca eloquia aiunt) usque ad omnium finem; et ante hec quidem quam68 omni simplicitati divina supersimplificatur ratio, et ab omnibus est super omnia secundum supersubstantiale absoluta. Ista ratio est simplex et vere existens veritas, circa quam, ut puram et inerrabilem totorum cognitionem, divina fides est, manens credentium collocatio, hos collocans in veritate, et in ipsis veritatem, intransmutabili identitate, simplicem veritatis cognitionem habentibus credentibus. Si enim cognitio unitiva cognoscentium et cognitorum, ignorantia autem transmutationis semper et eius quae ex ipso ignoranti divisionis causa, in <248va> veritate credentem secundum sacram rationem, nihil removebit ab ea que secundum veram69 fidem communicatione, in qua mansionem habebit immobilis et intransmutabilis identitatis. Bene enim novit ad veritatem unitus quam bene habet, et si multi corripiant ipsum ut extasim passum. Latet quidem enim (ut conveniens) ipsos ex errore veritate per eam que vere fidem mente excedens. Ipse autem vere novit seipsum non (quod70 aiunt illi) insanientem, sed ab instabili et alterata circa omnimodam erroris varietatem latione, per simplicem et semper secundum eadem et sic habentem veritatem liberatum. Sic igitur eius que secundum nos divine sapientie principales duces pro veritate moriuntur omni die, testificantes (ut conveniens) et verbo omni et opere unitive christianorum veritati et cognitioni, omnibus ipsam esse et simpliciorem et diviniorem, magis autem ipsam esse solam veram et unam et simplicem Dei cognitionem.71 Laudato Deo ex nominatione intellectus, et consequenter ostenso qualiter nos cognoscimus Deum qui est super omnem intellectum, secundum ordinem praelibatum, in titulo huis capituli laudat ipsum ex nominationibus rationis seu verbi in greco. Enim habetur logos quod significat rationem et verbum que de Deo dicta non differunt et veritatis et fidei. Laudant itaque eloquia Deum nominantia ipsum hoc nomine logos non solum quam ipse est omnis rationis et verbi causa et largitor 68 69 70 71 quam] quia Dyonisiaca veram om. Dionysiaca quod] quoad Dionysiaca cognitionem] cognitione Dionysiaca quemadmodum et omnis sapientie et intellectus, sed et quam eterno verbo et eterna ratione <248vb> dicendo se dicens omnia. In ipsa dictione omnium praehabet in se ideas omnium et rationes causales que non sunt aliud nisi ipsa dictio omnium in dicendo se ipsum quibus ordine rationabili causat et disponit omnia unicuique tribuens sibi ad se et ad alia rationabiliter congruentia. Et quam ipsa dictio et ratio Dei que non est nisi dictio et intelligentia sui ipsius simplicissimi est supersimplex, et nullo modo in se multiplex. Quemadmodum est dictio et ratio nostra dicens et comprehendens diversa. Et quam nihil accipit ab hiis quae dicit et intelligit, sed omnino est ab hiis superelevata et segregata. Hoc igitur manifestans ait. Ratio autem seu verbum Deus laudatur a sacriis eloquiis id est sacra eloquia laudando Deum dicunt quam est logos id est ratio seu verbum non solum quam est largitor et rationis, ut suple, et intellectus et sapientie, sed quam et praeaccepit, id est eternaliter prehabuit uniformiter, in seipso omnium causas, id est eternas omnium rationes causales. Dicendo se unico, id est uniformi verbo, dicens omnia. Et quam per omnia incedit, ipsa videlicet suo verbo inesse adducendo rationabiliter, disponendo in esse ordinato, supportando, promovendo et consummando. Et sic (ut eloquia aiunt) attingens usque ad finem omnium tam initiativum secundum esse quam perfectivum tam incohativum secundum durationem quam terminativum tam summum secundum dignitatem et nobilitatem quam unum in hoc incessu necessario attingens ad omnia inter finem et finem intermedia. Et ante hec, quidem duo videlicet que praedicta sunt propter que laudatur Deus ab eloquiis, ut ratio seu verbum laudatur, resume ab eisdem quam divina ratio seu divinum verbum supersimplificatur omnium simplicitati, et absoluta est ab omnibus secundum supersubstantiale, ipsius videlicet divinitatis super omnia, primum enim est secundum ordinem naturalem quod Deus supersubstantialis ab omnibus supersubstantialiter segregatus. Supersimplici verbo eterno dicit se et consequens est ut dicendo se eodem eterno verbo dicat omnia. Et ipsa dictione omnium eternaliter praehabeat in se eternas omnium ideas et rationes et tercium est quod secundum has rationes omnia educat in esse, ut praetactum est, per omnia incedat attingens a fine usque ad finem fortiter et disponat omnia suaviter. Hec itaque ratio et hoc verbum est prima et eterna veritas. Communiter enim apud nos dicta veritas est adequatio sermonis cum re per sermonem dicta cum videlicet sic est res sicut sermo dicit eam esse verbum autem eternum eternaliter dicens se est summe adequatum ei quod dicit et sic est res dicta sicut verbum dicit eam esse. Et cum dicens se dicat omnia et ipsa dictione faciat omnia esse sicut eternaliter <249ra> dicta sunt. Ipsum verbum est adequatum non aequalitate paritatis, cum ei nihil parificetur, sed72 privatione dissonantie cum rebus dictis. Sic enim sunt res dicte ut eternum verbum eternaliter dicit eas esse. Est enim unaquoque et id et tale et tantum et tunc et ibi et eo ordine et eo modo utpote necessario vel contingenter quod et quale et quantum et quando et ubi et quo ordine et quo modo dicit unamquamque esse. Et similiter de aliis unicuique accidentibus. Hec igitur adequatio, quae non est aliud secundum rem quam ipsum eternum verbum adequatum, et eterna ratio est veritas simplicitatis et vere existens quia eternaliter et non ab aliquo extra se existens. Circa hanc veritatem quae vere est, Dominus noster Jesus Christus est divina fides credentium. Hec enim veritas illuminat vim creditivam et unit secum ad videndum se et per se patrem et spiritum sanctum et ipsius incarnationem et reductionem nostram per ipsam ad patrem et cetera divinitus credenda. Fides autem est comprehensio aliquorum non per se notorum, ut sunt axiomata, que vocat dignitates et communes animi conceptiones nec notorum sillogistice ex per se notis aut ex notis per se nota aut alio modo logice ratiocinationis sed notorum ex auditu solo verbi Dei divina illuminatione uniente potentiam naturalem aptam natam ex solo auditu consentire cum rebus ex auditu susceptis. Et est hoc vis apprehensiva sic unita cum suis propriis apprehensibilibus id est ex solo auditu absque logicis ratiocinationibus supponibilibus firmioris cognitionis aliis virtutibus apprehensivis et illis omnino certior unde cum hoc vis per divinam illuminationem unitur suis propriis apprehensibilibus id est credibilibus non potest eam sic formatam scindere vel avertere tribulatio vel angustia vel aliquod de ceteris73 que cum hiis enumerat 72 73 sed] si M de ceteris om. M apostolus. Hec igitur declarans auctor ait ista ratio, seu istud verbum, est simplex et vere existens veritas, circa quam veritatem videlicet ut puram et inerrabilem cognitionem totorum, id est universorum, est divina fides, qua scilicet nos credimus in Deum trinum et unum et verbum incarnatum et cetera divinitus credenda. Fides dico manens collocatio, seu firmitas, credentium collocans seu firmans, hos, id est credentes, in veritate, creditorum videlicet in ipsis, seu ipsis identitate intransmutabili, seu si latine diceretur intranscendibili74, id est a fide non transmutabili. Et hoc dico credentibus habentibus simplicem cognitionem veritatis creditorum videlicet. Quia enim non sillogistice sed simplici, ut <249rb> dictum est, cognitione cognoscunt credentes divinitus credenda firmi et stabiles sunt in veritate et firma et stabilis est semper eadem veritas creditorum in ipsis. Quod autem in credentibus est intransmutabilitas a fide probat subsequenter per hoc quod fides est75 cognitio unitiva cognoscentium cum cognitis que cognita per fidem, per eandem videntur identiter semper vera et certissime, videntur vera et sequuntur summe delectabilia. Unde sequitur si enim cognitio, quae per fidem videlicet maxime unitiva cognoscentium et cognitorum, ignorantia autem causa semper transmutationis et eius divisionis seu separationis, id est variationis et multiplicationis in varias dubitationes et varias circa idem sententias quae divino videlicet ignoranti ex ipso, id est ex seipso inquantum ignorante si inquam: ita est nihil removebit credentem in veritatem secundum sacram rationem seu secundum sacrum verbum hoc est vere credentem secundum doctrinam sacre scripture ab ea communicatione quae secundum veram fidem, id est a leta et iocunda et refectiva mentis delectatione quam habet, et vera fide in qua, consummatione videlicet, habebit mansivum, id est perseverativum, identitatis. In fide scilicet immobilis et intransmutabilis, identitatem enim fidei immobilem et intransmutabilem habebit perseveranter in omni vento doctrine et tribulationum turbine. Et merito bene enim novit unitus ad veritatem quam bene habet, vel secundum aliud exemplar76 “ubi”, bene habet veritatem videlicet fidei vere et firmiter 74 75 76 seu si...intranscendibile om. M est om. M Hilduin, Eriugena (see Dionysiaca 411) cognoscendo. Etsi multi corripiant ipsum ut passum exstasim, seu ut excedentem, seu ut extra-stantem, id est extra mentem sanam stantem. Latet quidem enim mente excedens seu exstasim passus seu extra stans veritate per eam quae vere fidem hoc est qui mente excedit Deo et supra se elevatus est veritate vere fidei. Latet ipsos, multos videlicet corripientes vere credentem. Latet inquam ipsos ex errore, eorum videlicet ut conveniens est videlicet quod mente excedens Deo per vere fidei cognitionem lateat errantes in fide et reputetur ab eis insane mentis. Aliquis autem legeret hanc lecturam sub hoc sensu videlicet quod qui mente excedit Deo per fidei cognitionem latet erroneos in fide (ut conveniens) hoc est quod ipse est conveniens et non erroneus sed greca scriptura ostendit hoc nomen conveniens positum neutraliter et hoc nomen extra stans pro quo nos posuimus mente excedens positum masculine ita inquam mente excedens per fidem latet erroneos in fide. Ipse autem vere novit seipsum non (quod autem illi aiunt) insani hoc est non passum <249va> extasim per mentis insaniam quod dicunt multi ipsimet insani per errorem circa fidem quemadmodum Festus dixit Paulo: “insanis Paule”.77 Sed novit, resume liberatum se ipsum videlicet, ab instabili et78 alterata, id est aliter et aliter per vices se habente, latione circa omnimodam varietatem erroris liberatum inquam ab huius latione per simplicem veritatem et habentem semper secundum eandem. Et similiter, hoc est per veritatem fidei quae simplex est, ut predictum est, et non variabilis in multitudinem errorum licet multi multipliciter ab ea aberrent. Et quia fides christiana talis est qualis predicta est in veritate firmitate et delectatione doctores divine sapientie glorianter pro ipsa moriuntur et testificantur verbo et opere quod ipsa est omnibus aliis simplicior et divinior et quod ipsa sola est vera et simplex Dei cognitio. Omnes enim alie credulitates in quibus confidunt alii se salvos fieri, falsae sunt et errore corrupte et non sunt vere Dei cognitiones. Unde sequitur: sic igitur id est quia fides christiana se habet ut predictum est principales duces eius divine sapientie que secundum nos id est apostoli et eorum imitatores doctores sacre scripture moriuntur pro veritate fidei videlicet christiane testificantes omni die, id est per omnem diem et omni tempore, (ut 77 78 Actes of Apostles 26:24. et om. M conveniens) convenit enim omni tempore veritatem fidei protestari testificantes inquam et testimonium per habentes unitive veritati et cognitioni christianorum id est vere fidei christianorum unienti eos Christo testificantes inquam illi et verbo omni et opere hoc videlicet ipsam esse omnibus et simpliciorem et diviniorem, magis autem hoc est quod maius est testificantes hoc scilicet ipsam esse solam veram et unam et simplicem Dei cognitionem. “Divine sapientie” autem, et “veritatis cognitionem” sunt singule dictiones in greco composite.