Jump to content

Franciscus Grillparzer

E Vicipaedia
Franciscus Grillparzer

Franciscus Grillparzer (Vindobonae die 15 Ianuarii 1791 natus; ibidem die 21 Ianuarii 1872 mortuus) fuit clarus scriptor Austriacus linguae Theodiscae Iosephinismo favens. Orationem funebram pro Ludovico van Beethoven scripsit anno 1827.

Advocati strenui filius annis inter 1807 et 1811 Vindobonae iurisprudentiae studuit. Anno 1809 tata animam efflavit quo familia pauper facta est. Inde Franciscus mox ipse pecuniam facere debuit et anno 1813 in rebus argentariis administrator factus est; neque servitia publica liquit fama scriptoria aucta. Anno 1823 in ministerio de fisco mercennarius factus est, anno 1832 ibidem archivarii rector et rude donatus est anno 1856. Numquam ullam feminam in matrimonium duxit Catharina Fröhlich pacta. Post mortem autem vita eius simplex sese sat complicatam monstravit pugillaribus privatis lectis. Servitium in officio fiscali Francisco permisit ut scripturae vacaret. Porro ii labores nonnulla argumenta definiebant. E pueritia Franciscus potuit frui litteris Theodiscis tunc florentibus. Lessing, Gotthold Ephraim Lessing, Ioannes Gottfriedus Herder, Fridericus Schillerus et Ioannes Volfgangus Goethius ei tantopere grati atque familiares fuerunt, quorum humanitas Franciscum adulescentem utique movit. Rebus Kantianis quoque studebat philosophum Kantium ipsum semper magnificans. Insuper ex traditionibus liberalibus imperatore Iosepho II lucratus est. Theatra saepe frequentabat ubi mimi populares in peripheria Vindobonensi dabantur. Iosephus Haydn, Wolfgangus Amadeus Mozart, Ludovicus van Beethoven operibus suis eum musicam adamare fecerunt.

Iam dudum artem dramaticam modestam expertus annis inter 1807 et 1809 tragoediam »Blanca von Kastilien«, exaravit secundum mores Schillerici operis »Don Carlos«. Postea Goethium et Shakesperium imitabatur antequam in tragoedia »Spartacus« viam suam propriam monstraret. Quo opere dolor Austriacus de occupatione Francogallica lucide atque volubiliter describitur. Neque Romanticismum poeta spernebat et cultum atque humanitatem Hispanorum ediscebat, quamvis mox istius motionis criticus acerrimus fieret. Anno 1817 tragoeda eius prima »Die Ahnfrau« praesentata est, cui eventus felicissimus atque applausus benevolens erant ob argumenta et linguam elegantem. Grillparzer numerabatur tunc inter poetas de fato scribentes. Sed unum annum post tragoedia classice perfecta »Sappho« omnibus annuntiavit se alia appetere et ultra posse. Quoniam critici ambas res respicere nolebant rixae diu inter Grillparzer et elegantiarum arbitros perseveraverunt. In dramate »Sappho« ostenduntur fossa inter vitam et poesim magna, distantia inter simplicitatem et ingenium quae ancipitia Grillparzer ipse nominare solebat »le malheur d'être poëte«. Isto opere autem statim in Parnassum Theodiscum acceptus est. Iam anno 1822 nobis datum est tripartitum opus »Das Goldene Vlies«, cui singulae partes nuncupantur »Der Gastfreund«, »Die Argonauten«, »Medea«. Ibi iterum modica naturae beatitudo cum cultus, gloriae, magnitudinis studio certat. Idem profert fabula eius dramatica perpulchra »Der Traum ein Leben« (1834), e qua citemus sententiam de pace interna: »Eines nur ist Glück hienieden,-Eins: des Innern stiller Frieden – Und die schuldbefreite Brust«.

Aliter ac Schillerius ante oculos nostros Grillparzer sese profert non velut poeta heroicus sed homo ambiguus inter voluntatem et potestatem vacillans atque titubans. Ipse altercationes tam politicas quam scriptorias vitabat. Vulnerabilis hominis magnitudo fit causa principalis in tragoedia praetitulata »König Ottokars Glück und Ende« (1825), quae seriem dramatum historicorum indicat. In Austria Metternici ubi censura supprimentes et vigiles publici secreti regebant ars vera vix efflorescere potuit. Anno 1828 sequebatur »Ein treuer Diener seines Herrn«, tragoedia characterum a multitudine et a foro devorabatur: Grillparzer fertur scripsisse laudes principum, qui speculum principum pingere in animo habuit. Auditorium non intelligens, quod vel amatoriam tragoediam »Des Meeres und der Liebe Wellen« (1831) sprevit, poetam magis magisque desperatum reddidit. Qui autem vel mortem sibi consciscere voluit. Itinera fecit in Italiam (1823) et in sibi ignotas Germanicas plagas (1826), qua occasione Goethium Vimariae visitavit. Anno autem 1838 in Francia et in Anglia fuit, anno 1843 Athenis et Constantinopoli; quod itinerarium tristitiam vix levare potuit. Cum anno 1838 comoedia cum sale »Weh' dem, der lügt« repulsa est, Grillparzer publica liquit stilo deposito.

Attamen in rebus novis anni 1848 revenit ante vulgus poemate »An Radetzky«. Nam Grillparzer, cui censura olim odio magno fuerat, unitatem Austriacam semper servandam esse censuit. Inde militaribus praefectis vociferabat »In deinem Lager ist Österreich!« Quando Henricus Laube in Theatro aulico Vindobonensi moderator factus est, tragoediae Francisci Grillparzer vetustae iterum in scaenis sunt prolatae. Tunc spectatores earum valorem maximum agnoscebant.

Opera »Die Jüdin von Toledo«, »Ein Bruderzwist im Hause Habsburg« et »Libussa« post mortem sunt edita; fragmentum opusculi »Esther« anno 1861 in anthologia »Dichterbuch« Aemilii Kuh anno 1861 publicatum est. Remotus Grillparzer studia litterarum fecit et epigrammata scripsit maerore atque sapientiis farta. Historia eius mira »Der arme Spielmann«, cuius editio facta est anno 1848, in principio intellecta non est; omnino valor poeseos Grillparzerianae maximus cum lyricis magnificis (e.g. »Tristia ex Ponto«) post mortem modo enituit. Lectu dignae sunt etiam saturae eius, tam salsae quam facetae. Editio omnium operum anno 1871 decem in voluminibus Stuttgardiae creata est.

Contemporanei Grillparzer senem glorificabant; anno 1847 membrum factum est Scientiarum academiae, anno 1861 parlamenti Austriaci. Anniversarium eius LXXX festo magno ornatum est. Mense Maio 1889 monumentum eius Vindobonae ad Viridarium populare erectum est quod fecerant artifices Kundmann et Meyr.

Nexus externus

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Franciscum Grillparzer spectant.
Lege Φραγκίσκος Γριλπάρσερος ("Franciscus Grillparzer") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam