Crito Atheniensis
Crito (Graece Κρίτων, natus Athenis circa 470 a.C.n.; mortuus post 399 a.C.n.) fuit dives civis Atheniensis e demo Alopece. Praecipue notus est ut Socratis fidelis amicus, cui coaevus et tribulis[1] fuit. Ita protagonistam dialogi eponymi eum fecit Plato philosophus qui eum etiam in Apologia, Phaedone et Euthydemo memorabat. Item Xenophon eum in Memorabilia et Convivium introduxit.
De dubio testimonio Diogenis Laertii
[recensere | fontem recensere]In philosophorum vitis quas scripsit Diogenes Laertius e Critone philosophum Socraticum fecit, cui septemdecim dialogos Socraticos tribuebat. Hodierni hoc testimonium reiciunt, quia Crito iam septuaginta annos natus erat cum Socrates obiret, nec in coaevis scriptis dialecticae peritus videtur. In eadem brevi notitia,[2] quattuor filios ei fuisse adfirmabat Diogenes, qui omnes Socratis discipuli fuissent (quod de Critobulo quidem dubitari non potest). In Euthydemo duos tantum filios memorat Crito quorum alter adhuc parvus, alter Critobulus iam adulescens[3].
In scriptis Socraticis
[recensere | fontem recensere]Crito iudicio Socratis adfuit atque pecuniam pollicitus est ad multam triginta minarum solvendam qua aestimatione sententiam mortis ab amico aversurum esse frustra sperabat.[4] In Critone, Plato eum ostendit Socratem morte damnatum in carcerem visitantem atque hortantem ut peregre fugere vellet. Filios memorabat quos alioqui orphanos relicturus esset et opprobrium amicorum si homines eos pecuniae suae parcere maluisse quam saluti Socrati fore crediderint. Demonstrat parva pecunia corruptum iri qui eum peregre proficisci sinent atque sibi hospites esse in Thessalia qui libenter eum accipient atque tuebuntur. Postquam vero Socrates praecepta moralia quae omnibus ceteris rebus praeponebat explicare coepit cito intellexit vanumque inceptum deseruit atque cum amico consensit. Ultimis horis philosophi quoque, die quo cicutam bibit, adfuit atque per servos Xanthippen, Socratis uxorem, magna voce maerentem domum abducendam curavit et paulo post Undecim ministri monitiones Socrati rettulit[5]. Philosophicae vero disputationi de immortalitate humanae animae non interfuit, audiendo contentus. Cum autem hora cicutae bibendae adpropinquavit, de ultimis officiis quae amici ei praestare possint Socratem interrogavit, cum de aliis tum et de funere. Socrates subridens ei respondit cum corpus aut sepelietur aut cremabitur, ipse iamdiu in alium locum ubi beati manent profectum fore. Ut sibi visum erit itaque faciat. Quin etiam iocose queritur quod tam longis de immortalitate animae argumentis ne Critonem quidem persuaserit[6]. Haec est Ciceronis interpretatio et iudicium: cum enim de inmortalitate animorum disputavisset et iam moriendi tempus urgeret, rogatus a Critone, quem ad modum sepeliri vellet, 'multam vero' inquit 'operam, amici, frustra consumpsi; Critoni enim nostro non persuasi me hinc avolaturum neque mei quicquam relicturum. verum tamen, Crito, si me adsequi potueris aut sicubi nanctus eris, ut tibi videbitur, sepelito. sed, mihi crede, nemo me vestrum, cum hinc excessero, consequetur.' praeclare is quidem, qui et amico permiserit et se ostenderit de hoc toto genere nihil laborare. Ultima Socratis verba et ipsa ad Critonem diriguntur cui mandat ut gallum Aesculapio debitum immolandum curet[7]. Paulo postquam Crito ita facturum pollicitus est extremum spiritum emittit: tum Crito os oculosque amici comprimit. In Euthydemo Crito Socratem consulit de educatione filiorum quos e nobili uxore genuit, in primis Critobuli qui iam ad aetatem philosophicorum studiorum pervenit. De sophistarum et logographi cuiusdam meritis (eius nomen non detegitur sed Isocratem fuisse plerique putant) disputant. Scimus alioqui Critonem filium Socrati tradidisse ad philosophiam colendam.
In Memorabilibus, Xenophon Critonem nobis ostendit apud Socratem querentem quod a sycophantis lacesseretur qui falsis criminibus fingendis pecuniam sibi extorquere volebant. Divitias enim multas e pecore et agricultura ducebat[8]. Socrates eum docuit quibus artibus amicum sibi parare posset quo velut cane adversus lupos uteretur. Atque ille Charedemus nomine mox sycophantas fugavit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Apologia 33d: Κρίτων οὑτοσί, ἐμὸς ἡλικιώτης καὶ δημότης, Κριτοβούλου τοῦδε πατήρ.
- ↑ Quam hic Graece et Francogallice legere potes..
- ↑ 306d: ὁ μὲν οὖν νεώτερος ἔτι καὶ σμικρός ἐστιν, Κριτόβουλος δ᾽ ἤδη ἡλικίαν ἔχει καὶ δεῖταί τινος ὅστις αὐτὸν ὀνήσει
- ↑ Apologia 38b.
- ↑ 60a et 63d-e.
- ↑ 115d: οἴεταί με ἐκεῖνον εἶναι ὃν ὄψεται ὀλίγον ὕστερον νεκρόν, καὶ ἐρωτᾷ δὴ πῶς με θάπτῃ. ὅτι δὲ ἐγὼ πάλαι πολὺν λόγον πεποίημαι, ὡς, ἐπειδὰν πίω τὸ φάρμακον, οὐκέτι ὑμῖν παραμενῶ, ἀλλ᾽ οἰχήσομαι ἀπιὼν εἰς μακάρων δή τινας εὐδαιμονίας = putat me esse cadaver quod paulo post videbit atque rogat quomodo me sepeliat quamquam multa verba iam feci, cum venenum bibero, non iam vobis adfuturum sed profecturum ad beatorum felicitates...
- ↑ 118a: ὃ δὴ τελευταῖον ἐφθέγξατο: ὦ Κρίτων, ἔφη, τῷ Ἀσκληπιῷ ὀφείλομεν ἀλεκτρυόνα· ἀλλὰ ἀπόδοτε καὶ μὴ ἀμελήσητε.
- ↑ Cf Platonem, Euthydemus 291e-292a: τί δὲ ἡ ὑμετέρα τέχνη ἡ γεωργία necnon 306d-e
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Cicero libro primo Tusculanarum disputationum 103
- Diogenes Laertius, De vitis et dogmatibus clarorum philosophorum 2.121
- Plato, Crito, Euthydemus (271a-d, 290e-293a, 304b-307c), Apologia Socratis (33d et 38b), Phaedo (59b et 60a et 63d-e et 115a-118a).
- Xenophon, Memorabilia (I.2.48 et II.9) et Convivium
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Yosef Z. Liebersohn, "Crito's character in Plato's "Crito"", Harvard Studies in Classical Philology, 2015ː 103-118