Jump to content

Christiana Taubira

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Christiana Taubira
Res apud Vicidata repertae:
Christiana Taubira: subscriptio
Christiana Taubira: subscriptio
Nativitas: 2 Februarii 1952; Caienna
Patria: Francia

Familia

Coniunx: Roland Delannon

Christiana, vulgo Christiane Taubira (nata Caiennae in urbe Guianae Francicae die 2 Februarii 1952), alumna universitatum Parisiensium II, IV et VII,[1][2] est oeconomiae erudita, politica et socialista Francica. Legata est pro circulo I Guianensi ad Conventum Nationalem annis 19932012 legataque pro Francia ad Parlamentum Europaeum annis 1994-1999.[3] Fuit olim uxor Rolandi Delannon, conditoris anno 1974 Motus Decolonizationis Guianensis, et cum eo pro libertate Guianae Francicae militavit. Ab anno 2012 ministra Iustitiae titulo "Custos Sigillorum", primis ministris Ioanne Marco Ayrault et Manuele Valls, usque in diem 27 Ianuarii 2016, quo die dimissionem suam protulit propter legem de civitate Francica tromocraticorum inculpatorum abnullenda.

Lege de matrimonio homophylorum nuper acta, Christiana Taubira, quae hanc legem urgebat, in Conventu Nationali contionem habet die 23 Aprilis 2013
  1. Additur diploma gradús tertii de rebus agro-alimentariis institutionis Centre français de la coopération agricole Paris et Bordeaux, fonte ut videtur fideli
  2. Quidam eam gradum doctoris semel aut bis meruisse referunt: vide "Les diplômes des ministres du gouvernement Ayrault". Negatur: vide "Christiane Taubira pointée du doigt pour ses doctorats fantômes" in La dépêche (29 Mar. 2014)
  3. Nomine eo tempore "Christiane Taubira-Delannon". Vide Indicem apud France-Politique

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Christianam Taubira spectant.
Ministri principales rectionis Francicae Manuelis Valls et Bernardi Cazeneuve 2014–2017 (praeside Francisco Hollande)
Ministri iustitiae Francici 1959–