Theophanes Mytilenaeus
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Theophanes (Graece Θεοφανής) fuit rerum politicarum peritus ac historicus Mytilenaeus, qui primo saeculo a.C.n. vixit.
Theophanes consiliarius maximi momenti fuit Gnaei Pompei imperatoris Romani. Pompeium, dum bellum cum Mithridate VI rege Ponti gerit, comitatus est et patriae suae Mytilenae autonomiam recuperavit[1]. Civi Romano facto Gnaeus Pompeius Theophanes tria nomina fuerunt ; praeterea inter equites ascitus est, Pompeio fautore, ut conici licet.[2] Eius filius Marcus Pompeius favente Augusto procurator in Asia fuit[3]
Theophani post annum 44 a.C.n. mortuo pro meritis erga patriam Mytilene divini honores habiti sunt.[4].
Theophanes de rebus a Pompeio scripsit, quod opus autem maxima ex parte amissum est.[5]
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Barbara K. Gold: Pompey and Theophanes of Mytilene. In: The American Journal of Philology. Vol. 106 (1985), p. 312–327.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Strabo, Geographica XIII.2.3
- ↑ Nadja Schäfer: Die Einbeziehung der Provinzialen in den Reichsdienst in augusteischer Zeit. Stuttgardiae 2000, p. 65f.
- ↑ Strabo, Geographica XIII.2.3
- ↑ Vide etiam Tacitus, Annales 6,18.
- ↑ Die Fragmente der griechischen Historiker, Nr. 188.