Libera res publica Romana
Senatus populusque Romanus ante tempora Caesariana, libera res publica Romana a scriptoribus rerum gestarum nominata, est status civitatis et aetas historiae Romanae antiquae, quae ab anno 509 a.C.n. (CCXLIV a.U.c.), rege Lucio Tarquinio Superbo expulso, usque ad annum 27 a.C.n. (DCCXXVI a.U.c.) duravit, cum die 16 Ianuarii senatus C. Iulio Caesari Octaviano titulum Augustum tribuit et Imperium Romanum coepit.
Libera res publica Romana civitas optimatium dominata est, qui quinque distinctas rei publicae vitas dirigebant:
- annum tantum omnes magistratus munere fungebatur;
- eadem persona insequenti anno idem munus gerere non poterat;
- post munus magistratus duos annos nullum munus gerere poterat;
- omnia munera praeter dictaturam a duobus magistratibus simul gesti erant;
- magistratus munera certo ordine fungi debebat (cursus honorum), id est insequentia munera gerere: quaestor, postea aedilis et ad ultimum praetor;
Maximus Romanae rei publicae magistratus fuit consul. Dicitur consules imperium maius habere, nam ei exercitum, aerarium, iurisprudentiam praestituerunt. Spatio consulati completo, consul imperium proconsulare adeptus est et provinciam imperavit.
Historia
[recensere | fontem recensere]Roma, quae saeculo sexto a.C.n. parva mediae Italiae urbs fuerat, maior civitas sui iuris in mari Mediterraneo inter rem publicam facta est. Scriptores posteriores, inter quos insigniter Livius, Rem Publicam Romanorum circa 509 a.C.n., cum Lucius Tarquinius Superbus, novissimus e septem regibus Romanis, depulsus esset, conditam esse scripserunt. Ratio, appellata cursus honorum, magistratuum, qui quotannis creati sunt, instituta est. Antiquissimi magistratus sunt duo consules, qui imperium, potestatem militum, simul utebantur. At necesse erat consulibus cum Senatu, qui principio fuerant concilium suasorum patriciorum sed ad magnitudinem auctoritatemque creverant, agere. Magistratus primo erant solum patriciis, sed plebi etiam esse magistratibus postea licuit.
Romani populos alios, inter quos Etruscos, in paeninsula Italica gradatim devicerunt. Minatio novissima principatu Romano in Italia facta est cum Tarento, magnae coloniae Graecae, Pyrrhus Epirotes 282 a.C.n. subveniret, sed et haec opera defecit. Romani victa eia? coloniis Romanis, quas in sitibus idoneis condiderunt, emuniverunt, itaque firmam regionis potestatem stabiliverunt.[1] Posteriore dimidio saeculi 3 a.C.n., Roma cum Carthagine in Primo Secundoque Bellis Punicis conflixit. Haec bella Romae primas victorias transmarinas, Siciliae Hispaniaeque, et ortum Romae magnae potestatis imperatoriae, fecerunt. Macedonicis Seleucidicisque Imperiis victis saeculo 2. a.C.n., Romani Maris Mediterranei potiti sunt.[2]
Dominatus externus discordiam internam fecit. Senatores divites sumptu provinciarum facti sunt, sed milites, qui fere erant agricolae, domibus diutius aberant agrosque eios sustinere non poterant, et fiducia aucta servis peregrinis opera manupretio ad manum minuit. Fructus a praeda belli, commercium in provinciis novis, et vectigalia a civitibus,? facultatem novam quaestuosam divitiasque inter plebes fecerunt, facientia ordinem novam mercatorum, equites. Cum equites copias aerarias habuerint, tamen in numero erant inferioris ordinis plebium, itaque circumscripti graviter ad potestatem civilem. Senatus perpetuo rixabatur, obstruens emendationes praedii denegansque ordini equestri vocem maiorem in gubernatione dare. Catervae violentae urbanorum otiosorum, imperatae a Senatoribus aemulis, suffragatoribus per vim minabantur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Tuomisto, Pekka (2002). Rooman konsulit ("Consules Romani").
- ↑ Bagnall, Nigel (1990). The Punic Wars. Thomas Dunne Books. ISBN 0-312-34214-4.