Jump to content

The Third Man

E Vicipaedia
Promulgatum pelliculae.

The Third Man est pellicula criminalis generis film noir, anno 1949 promulgata, a Carolo Reed moderatore disposita. Quae pellicula in scripto scaenario a Graham Greene facto posita duas res certo modo inter se conexas tractat. Narratur enim in pellicula de viro arcano Vindobonensi, Harrio Lime, qui Hollium Martins operarium conduxerat. Sed hospes invitatus, antequam conductorem suum videre potest, hunc modo mortuum esse certior fit. Etiam de viro tertio narratur, quem Hollius Martins in funere arcam portantem se vidisse meminit ac quis fuerit miratur. Haec pellicula clara est etiam musica ab Antonio Karas composita, quam ipse cithara Alpina psallit.

Omnia fiunt Vindobonae, in urbe post secundum bellum mundanum partim prostrata, cuius zonae occupationis a Britannis, Gallicis, Americis, Sovieticis copiis reguntur. Hollius Martins (Iosephus Cotten), scriptor tabernarius Americanus, in urbem venit invitatus ab Harrio Lime, viro a pueritia sibi amicissimo. Ianuam pulsans amicum suum modo in calamitate autocinetica perisse certior fit. Funeri huius tamen ultimo momento temporis vacat. Calloway (Trevor Howard), praefectus vigilum Anglicus, Harrium Lime dicit in suspicionem actionum criminalium venisse. Hoc Martins non credit, et amici sui famam purgare decernit.

Martins in notitiam venit Annae Schmidt (quam agit Alida Valli) feminae scaenicae a Lime dilectae. Calamitas illa speciem obscuram offerre videtur: Harrium Lime domo excedentem autocineto percussum esse ante ianuam suam; et "accidisse" ut viri amicissimi duo testes essent. Ex domus custode (quem agit Paulus Hörbiger) audit etiam tertium hominem ibi interfuisse, de quo nemo alius aliquid dicere potest (vel vult). Attamen custos, priusquam plura dicere posset, occisus est, et Martins suspectus fit. Calloway, ut Martins Vindobonam relinqueret, de criminibus Harrii Lime singillatim narrat: penicillinum surreptum dilutumque illum valetudinariis vendidisse, quare multi aegroti mortui sint. Cum probationes certae sint, Martins ad domum itionem se parare incipit.

Martins, cum noctu ex habitatione Annae Schmidt venit, repente in Harrium Lime (quem agit Orson Welles) viventem incurrit, qui paulisper cum Hollio Martins locutus se fugae mandat seque in cloacam proripit. Martins aliquem alium quam Harrium Lime in sepulcro humatum esse vigilibus narrat. Sepulcro aperto adiutor valetudinarii mortuus in arca reperitur, qui Harrium Lime in criminibus adiuverat. Perspicuum igitur est Harrium Lime illum "virum tertium" esse, qui se perisse vigilibus simulaverat, ut vigiles confugere posset. Martins et Lime adhuc in rota gigantea consaepti oblectaminum clam conveniunt, sed Harrium Lime scelerum suorum non paenitet. Martins insidias Harrio Lime facere consentit, et quidem ea condicione, ut Annae, a sovietis vexatae, ad occidentem transire liceat. Venia petenti data, Martins amico suo coffeariam a vigilibus custoditam indicat, ubi Anna eum exspectet. Sed Anna amatorem suum monitum proruit, et Lime in cloacas Vindobonae inruit. Incipit persecutio dura. Ad extremum, Martins amicum suum pistolio interficit.

Pellicula non Ruscisilvano sed potius feministico fine instructus est. Nam humato Harrio Lime, Martins ad aeroportum autocineto vectus Annam procul obviam ambulantem videt aurigamque rogat, ut se ex vehiculo dimittat. Deinde consistit, ut Annam appropinquantem exspectet — fortasse ratus Annam amatore viduatam protinus in gremium suum venturam esse — sed Anna eum tamquam incognitum praetergreditur, oblitterans praeterita, ad futura tendens.

De arte narrativa

[recensere | fontem recensere]

Cinematographia Roberti Krasker albo nigroque distincta colore, inluminatio valida, anguli cinematographici obliqui, musica egregia Antonii Karas, nec non perfectiones histrionum — omnes imaginem sui generis reddunt Vindobonae quae post bellum fuit. Quibus de causis narratio pelliculae Caroli Reid certam habet tensionem.

Etsi Harrius Lime ab Orson Welles actus in albo cinematico quindecim tantum minutas apparet, partes eius secundariae in historia cinematographica in magno honore habentur. In clarissima scaena cinematographica, Martins et Lime rota gigantea Vindobonae vehuntur, ubi Lime ad Martins suam celebrem "sermonem cucularem" habet. Qui sermo unica est pelliculae pars, quae non ex scripto scaenario Graham Greene est, sed contra illius voluntatem ab ipso Orson Welles in pelliculam insertus.

"Temporibus Borgia in Italia triginta anni fuerunt bella terrorque, homicidia caedesque, sed Michael Angelus, Leonardus Vincius et Renascentia ibi nata sunt. Helvetiae autem quingentos annos fuerunt amor fraternus, democratia ac pax. Quidnam effecerunt? Nempe, horologium cuculare."

De distributione partium

[recensere | fontem recensere]
Partes primae
Partes secundae

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • De hac pellicula in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)
  • De pellicula iudicia apud Filmzentrale.com (Germanice)