Quintus Pedius
Quintus Pedius (natus anno incognito; mortuus fine anni 43 a.C.n.) in Caesarianis reipublicae Romanae antiquae partibus interfuit: collega Octaviani in consulatu fuit secunda parte anni 43 a.C.n..
Nepos sive potius filius, ut plerique eruditi moderni ex temporum ratione volunt, sororis Caesaris fuit. Itaque mentio quaedam Quinti Pedi legati bello Gallico anno 57 a.C.n. in Commentariis reperitur, quo anno Caesar cum Belgis bellum gessit.
Bello civili quoque a Caesare stetit. Anno 48 a.C.n. praetor seditionem Titi Annii Milonis in Lucania repressit. Postea anno 46 a.C.n. ante Caesaris adventum exercitui eius in Hispania cum Fabio Maximo praeerat (fortasse proconsul Hispaniae Ulterioris tum erat). Tum Gnaeo Pompeio, Magni filio, validum exercitum colligente, donec ipse Caesar in Hispaniam pergere festinaret, quievit nec proelium commisit. Victis apud Mundam die 17 Martii Pompeianis, mense Decembri 45 a.C.n., indulgente Caesare ob parvam victoriam adversus Sextum Pompeium de Hispania triumphavit. Triplex enim de Pompeianis in Hispania triumphus fuit, ipsius Caesaris, Quinti Pedii et Fabii Maximi quorum triumphi ob modestiam vilitatemque apparatus cum Caesaris splendore comparatam apud quosdam risum movere[1]
Testamento suo Caesar eum in primis heredibus instituit (nisi tamen de huius filio eiusdem nominis agatur; nam Suetonius heredes sororum nepotes fuisse scripsit) post Octavianum et una cum Lucio Pinario. Suam partem hereditatis Octaviano reliquisse traditur.
Caesare necato, Octavianum secutus est, qui, exercitum Romam ducendo, consulatum a senatu extorsit. Consul vero die 19 Augusti cum Octaviano factus, Q. Pedius Romae remansit dum collega Bononiam ad Lepidum Antoniumque congrediendos iter facit. Legem tulit (ex eius nomine Lex Pedia vocata) qua omnes homines, qui Caesaris caedis vel participes vel tantum conscii fuissent, "aqua et igni" interdicti sunt. Hoc velut initium fuit proscriptionum quae triumviratus tempore orbem Romanum cruentavere: nam fuere statim delationes plurimae. Paulo post, ante finem anni, Quintus Pedius interiit, maerore confectus, ut nonnulli volunt, quod intellexisset legem suam multis civibus exitio fore.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Dio Cassius 43.42.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Appianus, libro tertio Bellorum civilium 82-89, 396 necnon libro quarto 24-26.
- Bellum Hispaniense cap. 2 et 12.
- Caesar, secundo libro De Bello Gallico capitibus 2 et 11.
- tertio libro de Bello civili, capite 22.
- Cassius Dio, Historia Romana, libro XLVI, capitibus 46, 48, 52 necnon libro XLIII cap. 31 et 42.
- Suetonius, De Vita Caesarum, in "Vita Divi Iulii", 83, in "Vita Neronis" 3, in "Vita Galbae" 3.
- Tacitus, Dialogus de oratoribus XVII.
- Titus Livius, Periocha 120.
- Velleius Paterculus, libro secundo Historiae Romanae, capitibus 65,68,69.
Antecessores: Aulus Hirtius et C. Vibius Pansa Caetronianus |
Consul 43 a.C.n. cum Octaviano Caesare |
Successores: Publius Ventidius Bassus et Gaius Carrinas |