Jump to content

Natalia Naryškina

E Vicipaedia
Wikidata Natalia Naryškina
Res apud Vicidata repertae:
Natalia Naryškina: imago
Natalia Naryškina: imago
Nativitas: 1 Septembris 1651; Moscua
Obitus: 4 Februarii 1694; Cremlinus
Patria: Regnum Russicum

Familia

Genitores: Kirill Poluektovich Naryshkin; Anna Leontyeva
Coniunx: Alexius
Proles: Petrus I, Natalia Alexii filia, Theodora Alexii filia
Familia: House of Naryshkin

Memoria

Sepultura: monasterium Ascensionis

Natalia Cyrilli filia Naryškina (Russice Наталья Кирилловна Нарышкина), 22 Augusti[1] anno 1651 Moscuae nata et die 25 Ianuarii[2] anno 1694 ibidem mortua, fuit regina Moscoviae, Alexii Michaelis filii uxor secunda et Petri Magni mater.

Α Iacobo Reutenfels sic descripta est:

Natalia, utut patrium morem inviolatum semper teneat, alium tamen, quod innui liberalioris vitae tramitem videtur ingressa, dum genio et animo defoecatiore impulsa, heroice in omnibus et laete agere conatur. ... Femina floridis adhuc annis, statura proceriore, oculis nigris iisque prominulis, vultu iucundo, facie rotundiore, fronte ampla et exstante, pulchroque totius corporis tenore ac decentissima membrorum omnium symmetria, denique loquela suaviter sonora, et gestibus in omni actu valde gratiosis.[3]

Praeter Petrum filias Nataliam et Theodoram (mox mortuam) habuit. Morbo cordis mortua est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  • Deutsche Biographie • Большая российская энциклопедия •