Jump to content

Mate

E Vicipaedia
Mate in poculo Lagenariae sicerariae paratum

Mate (ita Hispanice; Lusitanice: chimarrão) est infusum e foliis arboris Ilicis paraguariensis facta, qui per terras systematis fluviorum Paranae Paraquariae Uraquariae sponte crescit. His foliis collectis, siccatis, tritis, in aquam bullantem immissis, infusio provenit cuius sapor amarus e tanninis efficitur. Propterea sunt qui paulum dulcorant cum saccharo aliove condimento, sed plurimi amaritudine potionis simplicis fruuntur. Mate offerri solet in poculo populari e fructu lagenariae facto, foliis mate tritis et aqua calida repleto. Potio usu tubuli specialis sumitur.

Hic potus, a Guaranis[1] et Tupiis[2] Paraquariae inventus, postea a missionariis Iesuitis et bubulcis (gauchos) adoptatus est. Nunc autem in Paraquaria, Brasilia australi, Uraquaria necnon Argentina consumi solet.

  1. "Guarani -orum" (vide e.g. p. 134 col. 2 apud Google Books)
  2. "Tupii -orum": cf. nomen biologicum Hoplandria tupiorum

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • M. D. Tenorio Sanz, M. E. Torija Isasa, "Elementos minerales en la yerba mate (Ilex paraguariensis St. H.)" in Archivos latinoamericanos de nutrición vol. 41 (1991) pp. 441-454 fons citationis