Marcus Musurus
Marcus Musurus (Graece Μάρκος Μουσοῦρος; natus Rhithymnae anno circiter 1470; mortuus Romae anno 1517) fuit humanista, poëta, philologus Graecus.
De vita
[recensere | fontem recensere]Marcus Musurus natus est Rethymni Cretae in insula anno fere 1470. Patrem eius aliqui agnoscunt Georgium Μουσοῦρο quendam, unum inter testamenti testes Theodori Turlini (Τουρλινοῦ) ad diem 27 Septembris 1486 datam ferentis sed nihil eum refert ad nostrum Musurum. Altera thesis est Marcum Musurum filium fuisse Ioannis cuiusdam quia in subscriptione codicis Laurentiani LVII 5 ubi copista, secundum quosdam Musurus ipse, se obsignat Μάρκος Ἰωάννου (Marcus Ioannis filius).
Puero et adulescente, nihil de institutione eius scimus, utrum domi educatus esset an in schola. Sed certum est ut in Italiam ad institutionem perficiendam adivisset, accurate in Florentiam, ad annum 1486. Hoc ex epistolario Musuri deducitur: in epistola inter 1499 et 1502 scripta ad Iohannem Gregoropulum de educatione sua Italica loquitur ad se ipsum vertens: “Σὺ δὲ, καλὲ Μάρκε, οἴκοθεν μὲν ἀπεδήμησας ἐν Ἰταλίᾳ παιδευθησόμενος” (tu autem, Macre care, qui domum reliquisti ut in Italia educatus esses), in eadem asserit familiam suam se non secutam esse: “ἀπέλιπες μὲν γονέας ἤδη γεγηρακότας” (reliquisti et parentes, qui iam senuerunt). In urbe Medicorum magister eius Ianus Lascaris fuit, et hic ipse Cretensis, quod in poemate suo "Ad Platonem" confirmat.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Filippomaria Pontani, "Musurus’ Creed" in Greek, Roman, and Byzantine Studies vol. 43 (2002/3) pp. 175–213.