Komi (res publica)
Civitas: Russia
Locus: 64°17′0″N 54°28′0″E
Nomen officiale: Республика Коми
Situs interretialis
Fines
Territoria finitima: Regio Archangelopolitana, Districtus autonomus Neneticus, Regio Tumenensis, Districtus autonomus Iamalo-Neneticus, Districtus autonomus Chanty-Mansiensis – Iugra, Regio Sverdloviensis, Territorium Permicum, Regio Kirovensis, Perm Oblast, Gaynsky District, Cherdynsky District
Forma
Gestio
Consilium: State Council of the Komi Republic
Vita
Sermo publicus: Russica, lingua Komiensis
Zona horaria: Tempus Mosquanum, UTC+3, Europe/Moscow
Commemoratio
Sigla
Tabula aut despectus
Res publica Komi[1] (Russice Республика Коми, Komi Коми Республика) est subiectum Foederationis Russicae, anno 1921 ut regio autonoma Komi (Siraenorum) creatum, anno 1936 in rem publicam autonomam transformatum, ab anno 1993 autem statum et nomen hodiernum tenens, et ab anno 2000 in districtum (circulum) foederalem Septentrio-Occidentalem Russicum inclusum.
Aream 416 774 chm2 habet. Res publica Komi sita est in septentrio-oriente Russiae Europaeae, cum regione Tumenensi, i.e. eius districtibus autonomis Iamalo-Nenetico (in septentrio-oriente et oriente) atque Chanty-Mansico – Iugra (in meridie-oriente et meridie), regione Sverdloviensi (in meridie), territorio Permico (in meridie), regione Kirovensi (in meridie, meridie-occidente et occidente), regione Archangelopolitana eiusque districtu autonomo Nenetico (in septentrio-occidente, septentrione et septentrio-oriente) contermina.
Fere 90 % territorii rei publicae silvae piniferae (taiga) occupant. Praeterea, res publica Komi deposita petrolei, gasii et carbonis habet. Montes Urales Boreales et Cispolares cum cacuminibus magnis Telposiz et monte Populari limes rei pulblicae orientalis est. Sub Uralibus Silvae intactae Komienses, monumentum Patrimonii totius mundi, in re publica sitae sunt. Petschora (cum tributariis Ishma, Czilma, Ussa, Stzuchogora, Potzscheriema) et Wytschegda (cum Sysola accola) flumina rei publicae sunt maximae. Kara flumen in re publica incipit.
Rei publicae Komi sunt circa 857 milia incolarum (anno 2016), quorum (secundum censum anni 2010) 65,1 % Russi, 23,7 % Komi (Siraeni), 4,2 % Ucraini et 1,3 % Tartari sunt. Linguae publicae sunt Komi (Siraenorum) et Russica.
Caput et urbs maxima rei publicae est Sysola. Aliae urbes maiores sunt Uchta et Vorcuta et Petschora.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Коми, республика. Cf. I. D. Kildjuschevsky, Αd floram hepaticarum RSSA (=reipublicae Sovieticae socialisticae autonomae) Komi, in: Novitates systematicae plantarum non vascularium, 1975, 12; M. V. Dulin, Bryophyta rei Publicae Komi Exsiccata (Russia), Sysolae 2006
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad rem publicam Komi spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 64°17′0″N 54°28′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия |