Jump to content

Isaac Pitman

E Vicipaedia
Isaac Pitman, Eques.
Memorialis Isaaci Pitman lamina in abbatia Aquae Sulis.

Isaac Pitman, Eques (4 Ianuarii 181312 Ianuarii 1897), Anglicus anno 1894 eques factum, fuit inventor notarum pitmanianarum, systematis tachygraphici eponymi, latissime adhibiti, quod primum in libro Stenographic Soundhand anno 1837 proposuit. Pitman fuit praeceptor dignus qui in schola privata docuit quam ipse in Wotton-under-Edge condidit. Munus vice praesidis Societatis Vegetarianae quoque sustinuit.

Isaac Pitman fuit avus Iacobi Pitman Equitis, qui Primum Abecedarium Docendi (Anglice Initial Teaching Alphabet) excogitavit.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]