Ceremoniale Monasticum Ad Usum Congregationis Gallicæ OSB

Download as pdf or txt
Download as pdf or txt
You are on page 1of 102

CJEREMONIALE

MONASTICUM
AD USUM
CONGREGATIONIS GALLIC.IE
O.S.B.

Juxta Consuetudines Veterum


Congregationum
CLUNIACENSIS,
SANCTI MAURI
AC SS. VITONI
ET HYDULPHI

EX TYPIS ABBATI/E S. PAULI


DE OOSTERHOLTO
CAEREMONIALIS MONASTICI
LIBER PRIMUS.

DE CAEREMONIIS COMMUNIBUS.

Caeremonias communes eas vocamus, quae locum


habent in· plerisque actionibus sacris; et proinde eo
accuratius expendendae sunt et ediscendae quo saepius
et frequentius per Officia Divina sunt exercendae.
Sequens redactio quoad rem non differt a textu
Caeremonialis Congregationis Sancti Mauri, quern Dom�
n.us GUERANGER ad usum priorum discipulorum
Solesmis adhibebat. Qui textus abhinc disciplinae in
Choro servandae in Monasteriis Congregationis nostrae
;1;emper ut regula usque nunc habetur. Plurimis tamen
in articulis perfectio claritasque major desiderabatur:
in quern finem a Capitulo Generali An. Dni. 1886
fnstituta est Commissio: cujus ordinationi fideliter
obsequentes, textus antiqui tenorem, non obstantibus
additionibus necessariis, quam plurimum servare conati
sumus. Quaedam vero, minoribus impressa typis, magna
ex parte locum in sequentibus hujus Caeremonialis
capitibus obtinebunt, quae tamen ex hoc nunc notare
non absque utilitate visum est.
CAPUT PRIMUM

DE INGRESSU FRATRUM IN CHORUM, ET EGRESSU, AC


BORUM MODESTIA. - DE IIS QUI AD OPUS DEi TARDE
OCCURRUNT, ET DE IIS QUI FALLUNTUR IN ORATORIO,
QUOMODO SATISFACIANT. - DE CUCULLIS INDUENDIS.

§ I.

D
ATO secundo signo: quo Fratres vocantur ad
Chorum, omnes illico modeste properabunt,
decenter calceati, cuculla induti, quando ea
utendum est, ut infra dicetur; ac excellentiam illius
Officii, ad quod vocantur, alto animo repetentes, se
recipient, capite detecto, ad locum designatum pro Sta�
tione, in quo stabunt suo quisque ordine: sicque dis�
ponentur ut digniores sint primi, et in eadem parte hinc
et inde singuli se sistant. quam in Choro tenere debent,
expectantes cum summo silentio signum discedendi.
Interim nullus litteras aut librum quemquam legat, nee
rosarium dicat. - Si ratione hiemis Superior concedat ut
caput tegant Fratres, nullus tamen per locum Stationis
13

cooperto capite incedat. lncipiente tertio campanarum


sonitu, factoque signo a Superiore, vel eo absente, a
Priore aut Subpriore aut antiquiori ex Professis Mo­
nasterii, omnes tegent se; deinde unus ex uno latere
et alter ex altero, praecedentibusque dignioribus, bini
procedent ad Chorum post Superiorem solum ipceden­
tem, aequalem servantes inter se distantiam, trium scili­
cet aut quatuor pedum (i.e. circiter Im 30). Si plures
sint ex uno latere quam ex altero, bini disponentur ul.timi
per dignitatis ordinem; et quando impar erit eorum nu­
merus, tres ultimi simul incedent, vel ultimo loco solus
sequetur junior, juxta usum loci. lncessus eorum erif.:
modestus et aequalis, non festinus, non praeceps, neque
lentus, aut alias affectatus. Hie ordo c o n v e n t u a I i s
dicitur: in ordine vero p r o c e s s i o n a I i juniores
senioribus antecedent. ,......., Oum ita progrediuntur, nul­
lus (ne Sacerdos quidem per Ecclesiam incedens vesti­
mentis sacris indutus) eorum ordinem unquam pertran­
seat. ,......., Si quis tarde venerit Fratribus incedentibus ne
interseratur, sed ultimus omnium procedat. Item si forte
quis discesserit, a sequente non occupabitur locus ejus.

Ubi plures aderunt Superiores, bini incedent; et quando impar


erit eorum numerus, ultimo loco incedet junior, nisi adsit Abbas
Solesmensis, quo in casu ipse primus incedet.

2. In ingressu Ecclesiae, caput detegentes, dicent


mentaliter, aut submissa voce: .. I n t r o i b o i n Do­
m u m t u a m, e t a d o r a b o e t c." Deinde se tin-
14

gent Aqua benedicta, dicentes eodem modo: ,.A s-


p e r g e s m e...... ".

In Festis vel aliis Solemnitatibus primi aut secundi Ordinis,


ingrediente conventu ad Officia solemnia, Prior aut Subprior, aut
alius, ut supra, porriget Abbati aspersorium cum osculo aspersorii
et manus. Abbas asperget primo seipsum, detecto capite, deinde
Conventum.

Pro Matutinis autem, nisi anticipentur, item pro Prima


in die Nativitatis Domini, et pro Meditatione in Triduo
ante Pascha, quia non fit Statio, quilibet pia aemula­
tione caeteros prevenire, et primus ad Chorum perve­
nire conabitur 1), vitata tamen omni specie levitatis.

Nunquam ad Stationem convenient Fratres Conversi ante Offi­


cium; sed privatim pergent ad Ecclesiam ut pro Matutinis, et ante
ingressum Conventus. Attamen quando ingredi debent tempore
Officii, primi expectabunt ante portam Ecclesiae donec venerit
ultimus, ut omnes simul ingrediantur.

3. Ad medium Chori pervenientes, vel ante Altare


majus transeuntes, si juxta dispositionem loci, per
portam prope Presbyterium ingrediantur, Sanctissimo
Sacramento genuflectent bini directe in medio, vel, eo
absente, Cruci profunde se inclinabunt omnes, tam
Novitii quam Professi (ac etiam Fratres Conversi) 2)
excepta Feria VI. in Parasceve, ab adoratione Crucis
ad Nonam inclusive diei sequentis; quo tempore genu­
flectendum Cruci super Alta� positaii tum facta genu-
15

flectione vel inclinatione, mediocriter se invicem salu­


tabunt, nisi SS. Sacramentum sit expositum, et recta
pergent ad locum suum. Quod si sit retrocedendum,
videant dum se convertunt, ne sibi invicem terga ver­
tant, sed faciem. Si forte, juxta dispositionem locorum,
Superiorem, vel Praelatum extraneum aliquem, vel Re­
gem aut suinmum Principem in sua ditione, obvium ha­
buerint, ei profunde se inclinabunt; et ubi plures aderunt
Praelati, eum solum, qui primas tenet salutabunt. Et
suas sedes petent.
4. Ascendent omnes, excepto Superiore, ad supe­
riora subsellia per eum aditum, qui patet ad medium,
vel per alium commodiorem pro situ Chori, et juxta
Superioris arbitrium. Pervenientesque ad sedes suas,
stabunt conversi ad Altare, tantisper secedentes intra
sedilia sua, ut dent locum transeuntibus.

Omnes Professi, in quantum fieri potest, in superioribus sub­


selliis, quisque in suo ordine; Novitii et Postulantes regulariter in
inferioribus stabunt, nisi Superiori aliter visum fuerit, vel major
sit Novitiorum numerus quam Professorum 3). Qui Superior primam
sedem occupabit, scilicet juxta dispositionem Chori: Altari proxi­
miorem a parte Evangelii (et tune in Abbatia, Prior primam ex
altera parte e regione Abbatis et Subprior sedem a dextris Abbatis)
- aut Altari longinquiorem a parte Epistolae contra Altare (quo
in casu, Prior primam ex altera parte item contra Altare, et sub­
prior sedem a dextris Abbatis, ut supra) - aut mediam in abside
contra Altare (habens Priorem a dextris et Subpriorem a sinistris).
- Si adsit Prior vel Subprior alicujus Monasterii Congregationis
nostrae, post Abbatem et ante Subpriorem claustralem stabit Prior;
Subprior vero immediate ,yost Priorem claustralem, sicut Prior aut
16

Subprior alienae Congregationis.

Absoluta vero campanarum.pulsatione, factoque signo


a Superiore vel a Praeside Chori, simul genua flectent
ad invicem conversi, et sic nudis capitibus secrete ora­
bunt dicentes: ..A p e r i Do m i n e". Interim .qui prope
libros chorales erunt, illos aperient et aptabunt. ...- Ad
invicem conversi autem stabunt, in stallis suis, quando
immediate post Conventum Celebrans procedet ad AI­
tare, nisi per portam prope Altare ingrediatur; eique
se mediocriter inclinabunt, et simul cum eo genuflectent.
Item simul cum Praelato genuflectent ante Officia in
pontificalibus celebrata, aut tantum ,,solemniter" ab
Abbate peracta.

Ante Officium defunctorum, aut Missam cantatam, quae cum


aliqua hora canonica non conjunguntur, non dicent ,.A p er i",
sed tantum per spatium PATER et AVE orabunt.

5. Facto incipiendi signo. surgent omnes sine mora.


nudis capitibus; et simul conversi versus sedem Supe­
rioris (etiam absentis). 4) vel ad Praelatum extraneum
digniorem, si adsit, vel, Superiore absente, ad quern­
dam Abbatem aut Priorem conventualem, inclinabunt k
mediocriter, (nisi SS. Sacramentum sit expositum, ex­
ceptaque, ut supra. Feria VI. in Parasceve ab ado­
ratione Crucis ad N onam inclusive diei sequentis). ac
statim ritu debito incipient Officium. Attamen quando
ante Altare genuflectet Celebrans aut Praelatus. ut
17

supra, facto signo, ipsi pariter cum eo surgent, et ad


invicem stabunt donec ad sedein suam pervenerit. In
Festis primi et secundi Ordinis, sedente Celebrante,
omnes misericordiis innitentur, tectis capitibus, donec
ad sedes suas pervenerint Cantores, aut a sede sua
surrexerit Praelatus. Quod si propter functionem quan­
dam solemnem, longius expectandum foret, dato signo
surgent; et in subselliis, capite operto, subsistent, donec
Celebrans advenerit.

Pro Missa cantata, nulla Hora praecedente, ut supra, dato signo


surgendi, statim incipiet Cantor lntroitum, ut in Appendice dicetur
( §. II, 3), antequam Chorum ingrediatur Celebrans paratus cum
Ministris. ',...., Pro Matutinis ( nisi anticipentur) et pro Prima in die
Nativitatis Domini dabitur signum absolutis centum tinnitibus.

6. Stallum Fratris absentis ne statim occupetur, sed


tantum ad Vigilias nocturnas post primi psalmi into­
nationem primi nocturni .....- (pro Laudibus solemnibus,
nisi a Vigiliis separentur, post inchoatum Hymnum
,.Te De u m"), .....- ad caeteras Horas ad pausam Ver­
sus: ,.S i c u t e r a t" primi psalmi; ad Comple­
torium autem postquam responsum fuerit ..A m e n"
ad benedictionem Lectoris. .....- Attamen in Officiis so­
lemnioribus, quia multi absunt e Choro, ab initio occu­
pari poterunt, juxta Superioris arbitrium, stalla eorum
qui certo non sunt adventuri. .....- Sedes Prioris clau­
stralis absentis semper libera manebit; Subprioris vero
occupabitur si certo constat eum ad Officium non esse
adventurum. Item si stallum Prioris a Praelato tenea-

2
18

tur, et si certo constat Priorem non esse venturum,


sedes vicina non reservabitur. Sedes vero aliorum
absentium Fratrum tempore quo supra occupabuntur
etiam si certo constat eos posterius adventuros; nulli-.
que licebit petere ut sedes sua reservetur. Attamen · si
aliquod officium in Choro vel in Presbyterio adim­
pleant, et· eo expleto, sedes suas petituri sint, tune illae
eis reservandae sunt,

Ad Missam cantatam, nulla Hora canonica praecedente, sedes


absentium, cum Fratres misericordiis innitimtur post Preces Confes­
sionis, occupabuntur; - ad Benedictionem · Sanctissimi Sacramen•i
ai Vesperis separatam, ut contingit in Quadragesima, antequam
Fratres cum Celebrante genuflectant; � ad Missam autem sine
cantu, item nulla Hora praecedente, non sunt occupandae sed-es
vacuae.

7. Si Officio jam inchoato Superior venerit in Cho­


rum, statim ut ingressus fuerit, Fratres misericordiis
innixi, prius capitibus detectis, surgent; et eum salu­
tabunt, postquam ad sedem suam pervenerit. Si vero
debet satisfacere, Fratres sedentes aut misericordiis
innixi, caput nudabunt et surgent tantum cum genua
flectet in medio Chori. Si conversi sint versus Altare,
ad invicem convertentur, donec ad sedem suam per­
venerit, nisi SS. Sacramentum sit expositum, aut Missa
celebretur ab Elevatione usque ad Pretiosi Sanguinis
sumptionem; quo in casu inclinationem versus Superio­
rem omittere debent. Si genuflexi sint et tecti, caput
tantum detegent, non vero surgent. - Quando Su-
19

perior Officio egrediens per Chorum transibit, Fra­


tres surgent, ut supra, si sedeant vel innitantur, capi­
tibus prius detectis; � et ad invicem convertentur, si
stent versus Altare, exceptis casibus supra relatis. �
lngrediente vel egrediente Superiore, nunquam cantus
vel psalmodia intermittatur. Superiore absente e
Monasterio ( nisi eodem die sit reversurus), idem fiet
quando Prior claustralis in Abbatia, aut Subprior in
Prioratu Conventuali, tarde ingredietur, vel ante finem
Officii egredietur: attamen versus eum ingredientem
non se inclinabunt Fratres, postquam ad sedem suam
pervenerit.
8. Advertant omnes ne per Chorum incedant cum
dicitur .. GI o r i a P a t r i" aut ultima stropha Hym­
norum, vel quid simile, ad quod inclinatio fieri debeat;
et si quidpiam sit agendum eo tempore, aut praeve­
niant, aut differant. Si forte, omnibus praevisis, quis
eodem tempore incesserit, stabit et se inclinabit versus
Altare, vel alterum Chorum, ut infra. ( Cap. IV, 13).
· 9.. Tempore Divini Officii stent in Choro Fratres
cum summa modestia, intentis mentibus ad praesentiam
divinae Majestatis, erecto corpore, capite nonnihil in­
clinato, demissis in terram oculis, et manibus infra
pectus sub scapulari vel intra cuc..tl.ae manicas compo­
sitis, nisi in eis librum habeant. Stantes ad Altare, vel
ad invicem conversi, intra sedilia sua secedent juxta
misericordiam. � Indecoras quascumque membrorum
compositiones omni studio vitabunt, cavebuntque ab
omni levitate, risu, et indecoro gestu, manuum et pe-
20

dum inepto motu, atque a somno et dormitatione; nee


oculos hue illncve divertent usquam, nisi ex necessitate;
qua quidem instante, id omnino moderate facient et
verecunde; praesertim vero cum pluvialibus aut aiiis
paramentis induti sunt, caveant hue illu.c discurre!e, et
per alios potius quam per se faciant, si quid agendum
habeant.
10. Dedecet monachos in Choro stare cubitis accli­
natos, capite manibus inserto, aut in cubitum nixo, vel
in alterum latus inflexo, sive etiam divaricatis vel dis­
tensis pedibus, aut manibus dissolutis. Dedecent prae­
terea frequentes· de loco in locum divagationes, osci­
tationes, brachiorum extensiones, aurium vel dentium
aut unguium purgationes, cancellationes tibiarum inter
sedendum vel standum, et hujusmodi alia.
11. Nullus etiam sub communi Officio inter Fra­
tres litteras aut alias scripturas legat, nee libros aut ip­
sum Breviarium aut Diurnum in manibus habeat, ut ex
illis privatim vel lectioni seu orationi vacet, vel Horas
recitet, sed illas alta voce una cum Charo dicat aut can­
tet, et ad id librum habere permittatur. Item ad Missam
cantatam Graduale tantum prae manibus teneat. 5)
Caveant pariter qui Officio jam inchoato veniunt, vel
qui e Charo discessuri sunt ante finem Officii, ne pri­
vatim apud se recitent Officium, vel quidquam aliud
agant singulariter; sed caeteris de Charo Fratribus se
conforment in omnibus: conceditur tamen ut comp!eant
Officium dum celebratur Missa Conventualis sine
cantu, sicut etiam in eisdem Missis permittitur usus
21

Missalis. .Nullus vero ·unquam rosarium privatim dicat


in Choro; neque circa libros chorales occupetur, illos
aperiendo, vel daudendo, et folia vertendo, praesertim
·dum Chorus inclinatur, · nisi cum necesse fuerit; item
h�mo eodem tempore profundius se inclinet aut ge­
nuflectat ut illos suis locis reponat, nee ab inclinatione
surgat ut luminaria accendat aut exstinguat; nee aliquid
aliud agat quod inclinationis· uniformitatem laedat. ·,....,
Quoties incedendum erit, id modesto gressu, et nus­
quam praecipiti, · aut nimis lente fiet. Caveant praeter
Cantores, ut recedendo aut accedendo ad Analogium,
vel alias per Chorum gradiendo, aliquid cantent aut
respondeant. 6) ,...., lnclinationum vero servabitur men­
sura inferius assignanda. ...- Si genuflectendum vel se­
dendum sit, caveant ne subselliis, aut aliis rebus nitan­
tur in:decore manibus aut cubitis; sedilia vero quoties
opus erit attollere vel d&mittere, id fiet paulatim et
manu admota, nulloque strepitu edito; eaque · omnino
demittent antequam sedeant, nee ea unquam attollent
dum profunde inclinantur. ...- Quod si forsan alicui prae
infirmitate permittatur inniti sedili erecto seu miseri­
cordia, aut etiam sedere super sedile depressum dum
stant alii, id in ultimo stallo fiet servato decore, et vi­
tata desidiae nota. ,..;.... Nullius praeterea vox aut mussi­
tatio, neque aliud quidpiam quod ad concinendas Dei
laudes minime pertineat, penitus audiatur, nee ullus
alteri loquatur, vel quidquam significet. Quod si res
aliqua necessario significanda sit, quae signo vel nutu
exprimi nequeat, aut paucis dicatur, aut is cui signi-
22

ficanda erit, vocetur extra Chorum. Quod. etiam raro


fiet, nisi urgentissima necessitate, quia Fratres semel
Chorum ingressi, nunquam ex eo debent egredi aut evo­
cari tempore Divini Officii. Attamen cum necesse fuerit
aliquem e Choro egredi, tam in exitu quam in reditu
se geret ut infra dicetur ( Cap. IV. 7); si autem non sit
rediturus, aut saltem moram facturus sit, ad Praesidem
accedens, expressam licentiam petet. Si vero unus vel
plures simul exeant ad Officium implendum, v. g. ad
campanas pulsandas, a Praeside licentiam non petent,
sed ei tantum mediocriter se simul inclinabunt in medio
Chori; ac in reditu cum ad sedes suas pervenerint.

Eodem modo se gerent Fratres Conversi: quibus e Choro com­


muniter exituris, ut contingit quotidie ad Nocturnos, senior ex eis
in medio Chori solus accedens, Praesidi se mediocriter inclinabit;
et omnes, praecedentibus senioribus, post eum exibunt.

12. Cum opus est spuere, vel nares emungere; fiat


cum minimo strepitu, et nunquam eo tempore quo di­
citur G I o r i a P a t r i vel aliquis cantat vel recitat
quidpiam solus, audiente Choro, nisi urgente neces­
sitate.
13. Officio jam penitus absoluto, et non ante (nisi
aliorum librorum aperiendorum necessitas compellat).
qui juxta se libros chorales habent, illos diligenter et
apte component, et claudent sine strepitu. Ac unusquis­
que genuflexus in loco suo _tantisper orabit, (dicens se­
creto S a c r o s a n c t a e si initio Officii A p e r i
dixerit), donec fiat discedendi signum.
23

14. Dato signo per Chori Praesidem, surgent om­


nes pariter, et ordine suo discedent, praecedentibus
senioribus: discedent autem e suo Choro singuli per
eamdem viam, excepto Superiore, ut supra (No. 4). Duo
Fratres priores e superioribus subselliis egressi, Supe­
riori .transeunti mediocriter .se inclinabunt, non vero alii,
nisi angustus sit locus; ac bini genuflectent coram SS.
Sacramento, vel Cruci se inclinabunt, ut supra (No.
3) .sed se invicem non_ salutabunt; et eo modo quo sunt
eumdem Chorum ingressi, eademque servata distantia
revertentur. Nemo ex ordine exeuntium discedat ante­
quam de Ecclesia sit egressus; neque ullus in Eccle­
siam redeat per eamdem portam, antequam omnes
exierint. In egressu Ecclesiae se non tingent aqua be­
nedicta.
Sanctissimo Sacramento bini genuflectentes, vel Cruci Altaris
profunde se inclinantes, Fratres Conversi, si adsint, egredientur .
post Conventum.

§ II.

1. Si quis Fratrum dum A p e r i dicitur, in Cho­


rum venerit, facta ante Altare convenienti reverentia,
suam sedem petet, si facilis sit accessus; sin minus in
1) Caer. S. Vit. Pars I. Cap. I, 3.
2) Cap. Ge11. An. 1930.
3) Caer. S. Vit. Pars I. Cap. I, 5.
4) Cap. Gen. An. 1930.
5) Consuet. Clun. Bernard. Pars I. Cap. LXXIV. § 58.
6) Caer, S. Maur. Lib, I. Cap. Xlt, 4.
24

subselliis inferioribus genuflectet; factaque simul cum


Fratribus versus sedem Superioris inclinatione, recta
perget ad locum suum: advertat tamen ne unquam ante
Fratres jam inclinatos transeat.
2. Qui Officio jam inchoato venerit, statim genu­
flectit in ingressu Chori versus Altare parumper orans;
mox surgit, et facta, ut supra, ante Altare reverentia,
rect� perget ad sedem suam: vel si facienda. sit humi­
liatio, juxta Declarationes ad Caput XLIII Sanctae Re­
gulae, prius satisfaciet, modo non sit paratus, saltem
Alba; quo in casu nee apud Chori Praesidem se excu­
sabit. � Caveat tarde veniens ne se excuset apud Prae­
sidem, dum ille inclinat, aut solus vel simul cum suo
Choro quid recitat vel cantat. Transiens coram aliis
per superiora subsellia, modeste incedet, ac iis incli­
nabit caput, non tamen se convertens ad eos, sed recta
perget ad locum suum; ii vero ante quos transibit, pau­
lu1um etiam ei inclinabunt, et tantisper secedentes intra
sedilia sua, (si opus sit) dabunt locum transeunti.
Deinde perveniens ad sedem suam inclinabit se versus
sedem Superioris (etiam absentis), vel alium Praela­
tum, ut supra ( No. 5).

Quando facienda est satisfactio, Frater tarde veniens in medio


Chori genuflectet usque ad Praesidis signum, quo dato, surget,
Praesidique profunde se inclinabit, etiamsi SS. Sacramentum sit
expositum; et facta ante Altare convenient! reverentia, locum suum
petet, aut se excusabit si opus sit; quo in casu perget ad sedem
liberam prope ultimum Fratrem, sive in superioribus, sive in infe­
rioribus subselliis in sua Chori parte. � Eodem modo satisfacient
25

Fratres Conversi, sed se non excusabunt. - Superior vero, vel eo


absente Prior, aut Subprior, aut Hebdomadarius, ipse a satisfactione
surget, et se non excusabit, sed recta perget ad sedem suam, ad
quam cum pervenerit versus Chorum hinc et inde mediocriter se
inclinabit, si sit Superior; sin minus sedem Superioris absentis salu­
tabit, nisi sit expositum SS. Sacramentum, aut Missa celebretur
ab Elevatione usque ad Pretiosi Sanguinis sumptionem. - Ad
Missam sive cantatam, sive lectam, nulla Hora Canonica praecedente,
si quis, dum dicit Celebrans Preces Confessionis, in Chorum venerit,
satisfaciet; si vero postquam ad Altare ascenderit, se excusabit;
item si ad Benedictionem Sanctissimi Sacramenti a Vesperis separa­
tam advenerit, postquam Fratres genuflecterint.

3. Oum quis ingredietur Chorum, Fratribus pro�


funde inclinatis, non progredietur ultra postquam ab
oratione surrexerit, sed in ipso ingressu Chori, aut in
subselliis inferioribus subsistens, inclinabit se eodem
ritu et modo quo caeteri; et absoluta ea re ad quam
fit inclinatio, cumiisdem se eriget, ac locum suum petet,
nisi facienda sit satisfactio. Similiter quamdiu sola pars
Chori cantat aut recitat, qua incedere debet, subsistet
in inferioribus sedibus. vel in ultima superiori, donec in
eadem Chori parte cantus ( aut recitatio) sit omnino
absolutus, vel totus Chorus cantet. Advertat etiam ne
unquam transeat ante faciem illius qui solus cantat aut
recitat aliquid. Quod si dicerentur Preces flexis geni�
bus, praemissa oratione in ingressu Chori, ac etiam satis�
factione si facienda sit, genuflectet ipse in inferioribus
subselliis: tum iis finitis, petet locum ut supra. Item ad
Missam quando Fratres genuflectunt a .. S a n c t u s"
usque ad Elevationem peractam vel .. P a x Do m i n i".
26

Si etiam cum venerit, cantetur versus ,,D e u s i n a d­


j u t o r i u m", initio alicujus Officii, usque ad .,S i c u t
e r a t" exclusive, aut Evangelium, aut versus ante Prae­
fationem, stans exspectabit donec versus .,G 1 o r i a
t' a t r i" sit finitus, vel Evangelium absolutum, vel
Celebrans Praefationem inceperit; postea satisfaciet si
opus sit, ac locum suum petet. Item nullus Chorum in­
gredi, vel ex eo egredi praesumat, dum quis Antiphonam
aut Psalmum, aut aliud simile intonat; vel Capitulum ...
aut Leetionem Brevem cantat; vel datur Benedictio, aut
fit Confessio ad Primam et ad Completorium. Si om­
nes sedeant quo tempore Ch�rum ingredietur, sedebit
ultimus omnium, nisi sit facilis ad sedem suam accessus.
4. Quoties quisquam psallendo vel cantando levi­
ter fallitur, si non ineedat, satisfaciet genua flectendo in
loco suo cum capitis inclinatione, juxta Declarationes
ad Caput XU/ sanctae Regulae. Qui vero notabiliter
delinquunt, genuflexi in medio Chori, satisfacient usque
ad signum Praesidis. Nullus vero Alba indutus un­
quam satisfaciat., nee in loco suo, nee in medio Chori
quando fallitur vel magnum fragorem aut strepitum
edit; nee Hebdomadarius nonnisi tarde veniens satis­
faciet, ut supra.

§ III.

I. Deferentur eucullae quoties SS. Sacramentum


27

patebit expositum; in Festis primi et secundi Ordinis.


ad omnes Hoias; ,......., in Festis vero tertii Ordinis, Domi­
nicis, atque etiam diebus privatis a Kalendis Octobris
usque ad Kalendas Maii, ad omnes Horas excepto Com­
pletorio; ,......., reliquis autem anni temperibus, ad Missam
tantum �t Vesperas, ac etiam ad Horas quae immediate
praecedunt vel sequuntur.
2. Deferentur itidem cucullae a Fratribus qui in Mis­
sis privatis ministrant, vel ad sacram synaxim accedunt;
,......., in processionibus, supplicationibus publicis; ,......., cum
induuntur saeculares, aut lavantur pedes Fratrum no­
vitiandorum; ,......., in administratione Viatici, aut Extremae
Unctionis; ,......., et in Defunctorum Horis et Exsequiis;
,......., aliisque solemnitatibus, v. g. in receptione solemni
Praelati aut Principis.
3. Deferetur cuculla cum stola a Superiore, vel
alio, Officium commendationis animae prope Fratrem
nioriturum peragente; --;- item a Sacrista SS. Sacramen­
tum ad lnfirmum, vel ex uno Altari ad alterum deferente,
vel extra Missam sacram Communionem in Ecclesia
rninistrante, et in similibus; ,......., item tempore Expositio­
nis, a Fratribus Sacerdotibus ante SS. Sacramentum
orantibus, super genuflexorium ante Altare praeparatum
genuflexis ( cuculla sine Stoia pro aliis): qui autem
surit in prima probatione, in habitu suo ordinario
chorali orabunt, scilicet tunica et scapulari, cum stola
si sint Sacerdotes. ,......., Cucullam induet Monachus in
Ecclesia concionaturus, vel Paenitentiae Sacramentum
item in Ecclesia administraturus, cum Stoia si sit con-
O
28

suetudo 7). Utentur etiam cuculla Fratres prope Defunc�


tum psallentes. ,......, Praeterea induenda est cuculla quo�
ties superpelliceum a Rituale Romano praescribitur.
4. Notandum autem quod quando deferendae sunt
cucullae, eas assument Fratres et deponent in cellulis
suis, aut in loco non patenti: s) scilicet non in Claustro,
nee in praestegio dormitorii, nee in horto, neque in
similibus.

7) RIT. ROM.
8) Caer. S. Vit. Pars I. Cap. I, 7.
CAPUT SECUNDUM

DE MODO ET TEMPORE FORMANDI SIGNUM CRUCIS.

Q
UOTIES in Oivino Officio Fratres nostri se si�
gnabunt a fronte ad pectus dicendo ,.I n n o�
min e P a t r i s" etc., ponent sinistram manum
digitis junctis infra pectus extensam super cucullam, aut
sub scapulari, et dextram pariter extensam junctis etiam
digitis elevabunt ad caput, ita ut vola manus ad si�
gnantem conversa, digitis supremis tantum frontem
attingant, nulla ratione caput inclinantes. Ad verba ,.e t
Fi 1 i i", demittent eamdem dextram, ac iisdem supremis
digitis illius tangent pectus, sinistra infra illud retenta.
Tum dicendo ,.e t Sp ir i t u s", ducent earn dextram ad
humerum sinistrum: tandemque reducent ad dextrum
dicendo ,.Sa n c t i". Ultimo ad particulam ..A m e n"
jungent manus si fieri conveniat. - In hunc modum
se signabunt initio Officii antequam ,.A p e r i" dicant,
ac in fine post ,.Sa cr o s a n c t a e", antequam surgant,
dato a superiore signo: - item initio Missae conven�
tualis sine cantu antequam Celebrans ..I n t r oib o"
incipiat.
30

2. Ad versum ,,De u s i n a d j u t o r i u m" cum


dicitur ,,De u s", oculos ad Deum levabunt; ad parti­
culam ,,i n", tangent frontem, sinistra infra pectus
admota super cucullam aut scapulare; ad verbum ,,a d­
i u t o r i u m", tangent pectus; dicendo ,,m e u m",
ducent manum ab humero sinistro ad dextrum; ad ver­
bum ,,i n t e n d e", jungent manus ante pectus usque ad
,.G 1 o r i a Pa t r i" exclusive. Celebrans vero (etiam
cuculla indutus), antequam incipiat et dum dicit
,.De u s", jungit manus.

N.B. Quotiescumque dicitur ,,s u p e r c u c u I I a m a u t s ub


s c a p u I a r i" haec verba intelligenda sunt ,,sub scapulari" pro
novitiis cuculla indutis; quando autem ,,super cucullam aut sca­
pulare ", hoc pro eis significat .. super cucullam ", nisi aliter notetur
in suis locis.

3. Cum Hebdoniadarius dicet primum .,Do m i n e


l a b i a m e a a p e r i e s", tum ipse tum alii omnes
signabunt labia pollice dextro, reliqua manu non omnino
extensa, verum digitis paululum inflexis, et vola manus
ad se conversa, sinistra infra pectus ad cingulum posita,
ut supra (No. 1 ). Quod etiam praestare debet Lector
mensae, petens benedictionem in choro, Dominica die
post Sextam. t) Attamen Hebdomadarius et Lector se
signabunt antequam hunc versum incipiant.
4. Ad Evangelium, quando dicitur .,In i t i u m" vel
.,Se q u e n t i a s a nct i E v a n g e l i i", sinistram
tenebunt infra pectus, ut supra (No. 1 ), seque signa­
bunt in fronte, ore et pectore, dextri pollicis palpae
31

extremitate, ut ad ,,0 o m i n e I a b i a". - Similiter


ad ,,Ap e r i" ante Officium, dicendo ,,0 s m e u m" se
signabunt in ore; et ad ,,C ot m e u m" in pectore. -
Praeterea initio Completorii ad versum ,,C o n v ert e
n o s", signamus nos pollice dextro in pectore sub scapu­
lari, aut super cucullam, interim sinistra extensa, et infra
-At
pectus admota supra (No. 1).
5. Signamus nos a fronte ad pectus Horarum initio,
ad versum ,,D eus i n a dju t o r i u m", (non autem
cum post ,,P r e t i o s a" infra Primam, vel ad- Preces
pro Ministris mensae, aut in Psalmo dicitur ille versus);
similiter ad versum ..Adju t o r i u m n o s t r um e t c."
ante confessionem ad Primam et ad Completorium, non
vero quando dicitur circa finem Primae, nee ante Bene­
dictionem pontificalem, neque ante Benedictiones rerum.
- Item fit signum Cruds ad initia Canticorum ,,M a­
g n i f i c a t, B e n e d i c t u s, e t N u n c Oi m i t t i s",
propter reverentiam evangelici textus; - item ad ,,I n­
d u 1 g e n t i a m, a b s o l u t i o n e m", (non autem in
Missa ante Communionem); - et ad haec verba in
finem Primae: ,,D o m i n u s n o s b e n e d i c a t ......' .
- Signamus nos in Missa eonventuali, ( etiam pro
Defunctis), cum Cantor imponit lntroitum; - item in
Officio Defunctorum quando Hebdomadarius intonat
,, P 1 a c e b o D o m i n o" ad Vesperas, et ,,Ex u 1 t a­
bu n t" ad Laudes; necnon ad Nocturnes cum Cantores
vel Acolythi .. R e g e m c u i o m n i a vi v u n t" in­
cipiunt; - item in Triduo ante Pascha, dum ad Matu­
tinum, Laudes et Vesperas Celebrans primam imponit
32

Antiphonam (non autem ad .. A 11 e I u i a" in vesperis


Sabbati); et ad alias Horas cum Cantor primum incipit
Psalmum.
6. Fiet quoque signum Cruds a fronte ad pectus
cum in fine Completorii dabitur Benedictio, ad verba
.. P a t e r e t F i I i u s et S p i r i t u s S a n c t u s"; nee�
non quotiescumque solemniter Episcopus aut Abbas
benedicet.

1) Caer. S. Vit. Pars I. Cap. II, 3.


CAPUT TERTIUM

DE PECTORIS TUNSIONIBUS IN CHORO.

I
N omni pectoris tunsione (exceptis his quae a Sacer�
dote fiunt intra Canonem Missae) tundendum
pectus extremis digitis dextrae manus simul junctis,
sinistra super dextrum genu manente quando profunde
inclinamur; infra vero pectus admota (super cucullam
aut sub scapulari) quando genuflectimur. Nunquam
autem fit haec percussio clauso pugno vel extensa manu;
neque vehemens esse debet, neque adeo levis ut quasi
perfunctorie fiat; neque etiam praecipitanter, sed mode�
rate, et cum debita (non tamen affectata) contriti cordis
exteriori significatione; et quando tunditur pectus,
manus dextra protendenda mediocriter, sed non ultra
pectoris latitudinem. Fit autem pectoris tunsio super
scapulare, vel super cucullam, aut super albam, quando
illis sumus induti.
2. Percutimus pectus in Choro solummodo quando
dicimus verba ,,M e a C u Ip a" ad ,,C o n f i t e o r",
non autem dum fit Confessio a Oiacono ante Commu�
nionem in Missa solemni, etiamsi communicaturi si�
mus. 1)
1) Caer. S. Mauri. Lib. III. Cap. XV. § II, 5.

3
CAPUT QUARTUM

DE INCLINATIONIBUS.

.
T
RIPLEX ass1·gnatur inclinatio, videlicet m i n i ma,
m e d i o c r . i s, et p r o f u n d a. Minima dicitur,
quando solum caput sine humeris inclinatur 1);
mediocris, cum flexo paulo plus corpore. caput cum
humeris inclinatur; profunda, quando corpus ita incli­
natur, ut palmis utriusque manus facile sit genua con­
tingere modo infra descripto (No. 15). Attamen iis qui
pluvialibus vel paramentis sacris sunt induti, sufficit
inclinatio mediocris 2) pro profunda, nisi sit ex his quae
a rubricis praescribuntur in functionibus ad Altare
peractis. 3)
Advertant Ceroferarii tenentes accensa candelabra, ut nunquam
profunde se inclinent, sed tantum mediocriter 4). Item Hebdomada­
rius et Ministri alba induti stantes ad scamnum, et Acolythi ad cre­
dentiam, mediocriter tantum se inclinabunt ad omnia ad quae Chorus
se profunde inclinat. - Notandum etiam quod dum aliquis vel duo
.,GI or i a Pa t r i" dicunt, aut quid simile, ipsi mediocriter se
-1
inclinant, si recitent; caput vero solum si cantent.

2. M i n i m a m i n c 1 i n a t i o n e m facimus, quo-
35

ties pronuntiantur dulcissima nomina .,J e s u" vel ..M a�


r i a·e", sed paulo profundius ad nomen .,Je s u"; et
quando dicitur .,J e s u s C h r i s t u s". inclinatio fit
tantum ad verbum ..Je s u s". - Item ad nomen .,S. P.
N. B e n e d i c t i'', et ad nomina Patronorum princi�
palis et titularis Monasterii et Ecclesiae; - ad notnina
quoque propria Sanctorum de quibus fit Officium, vel
Commemoratio, et per totam octavam, si festum cum
octava celebretur, quoties pronuntiantur, etiam in Ca�
none Missae, licet non fiat Officium, nee fieri possit
per accidens Commemoratio 5) : minime vero in vigilia,
nee infra octavam simplicem, nee quando haec nomina
exprimuntur in titulis Epistolae, aut Evangelii 6). aut
Lectionis, aut in Missa Requiem, vel intelliguntur in
sensu accommodato 7): ..- in Martyrologii lectione, ad
nomen Sancti, de quo annuntiatur pro die sequenti Fes�
tum, vel Commemoratio ( non autem Vigilia). quoties ab
Acolytho pronuntiatur: ..- necnon ad nomen Summi
Pontificis viventis, cum scilicet finiuntur praedicta no­
mina. Si vero plura Sanctorum nomina simul jungan�
tur, ad ultimum tantum fit inclinatio, vel ad ultimas
notas si cum cantu dicantur. ..- Praeterea cum in Officio
dicitur .. L a u s t i b i Do m i n e, R e x a e te r n a e
g l o r i a e" ad ,.t i b i" . ..- In Hymno angelica .,GI o�
r i a i n e x c e l s i s", ad verbum .,De o", et ad verba
..A d o r a m u s t e.. ... Gr a t i a s a g i m u ·s t i bi.....
S u s c i p e d e pr e c a t i o n e m n o s t r a m" quam�
diu verba praedicta dicuntur seu cantantur. - In initio
Evangelii, Choro respondente .,GI o r i a t i b i Do�
36

m i n e", ad verbum ,.t i b i". - Ad Symbolum, Cele-­


brante cantante ,,C r e d o i n u n u m De u m", ad
verbum ..De u m", et ad verbum ,,a d o r a t u r". - Ad
Praefationem, eodem Celebrante dicente ,,G r a t i a s
ag a m u s Do m i n o De o n o s t ro", ad verba ,.De o
n o s t r o". - Cum inchoatur a Cantoribus ,.S a n c t u s,
A g n u s De i", et in fine Missae quando dicuntur
verba ,,H u m i l i a t e c a p i t a v e s t r a De o", et ad
orationem quae sequitur. - Thuriferario Chorum incen­
santi, cum ante unumquemque thurificando transibit, fit
minima inclinatio ab eo qui thurificatur; Diacono vero
facienda mediocris. - Item ad ,.GI o r i a P a t r i" et
ad omnes Doxologias, necnon ad nomina sancta quae
superius, relata sunt, cum sumus genuflexi. - Denique
ad Invitatorium, quotiescumque dicetur ,,Ve n i t e
a d o r e m u s" vel ,,A d o r e m u s Do m i n u m" vel
,.C h r i s t u m a d o r e m u s", vel quid simile (post­
quam prima vice Chorus illud repetierit) toties facienda
inclinatio minima. - lnclinamus etiam caput, quoties
flectimus unicum genu; - et similiter, quando post
Completorium aspersionem genuflexi accipimus.
3. Me d i o c r tr.• i n c I i n a ti o n e m facimus
in Missa ad utramque Elevationem, cum Sacerdos elevat
Hostiam et Calicem 8); - item quando datur S.S. Sa­
cramenti Benedictio; - et similiter dum eodem SS.
Sacramento exposito utrumque genu flectimus, vel
quando illud, dum per Chorum defertur, genuflexi ado­
ramus. - Eamdem inclinationem facimus cum prima
vice dicitur ab Acolythis, sive etiam a Cantoribus ad
37

Invitatorium: .,Ve n i t e, a cl o r e m u s" vel .,A cl o r e­


m u s Do m i n u m", vel .,C h r i s t u m a cl o r e m u s",
vel quid simile, et cum a Choro etiam prima vice repe­
titur. - Item ad verba ,,S i t n o m e n Do m i n i
b e n e cl i c t u m...... S i t n o m e n e j u s b e n e cl i c­
t u m i n s a e c u I a...... S a n c t u m e t t e r r i b i I e
n o m e n e j u s...... S u s c i p e m e D o m i n e, s e­
c u n cl u m e I o q u i u m t u u m e t v i v a m; e t n o n
c o n f u n cl a s m e a b e x p e c t a t i o n e m e a"; sed
tantum quando verba haec in Psalmo dicuntur; et
in praedictis casibus ea inclinatio semper fit versus earn
partem, ad quam pro eo tempore Chorus est conversus.
- Postquam vero aliquis stans ad alteram Chori partem
conversus, Psalmum aut Antiphonam inchoaverit, vel
quidpiam solus publice recitaverit, tempore Officii Divi­
ni, finito cantu vel absoluta recitatione hujusmodi, me­
diocriter se inclinabit conversus ad Altare, vel extra
Chorum ad Imaginem loci praecipuam, modo aliquid
aliud non statim resumendum sit, quia praedicta incli­
natio fit tantum ultima vice. Sed nullus se inclinabit
post intonationem repetitam; nee si ad Altare sit jam
conversus; nee si sit genuflexus, neque Hebdomadarius
postquam Horam absolverit.
4. Mediocriter nos inclinamus versus sedem Superio­
ris ( etiam absentis) vel ad alium Praelatum, ut supro,
si adsit, quando ab oratione .,A p e r i", vel alia, surgi­
mus antequam Officium, etiam Defunctorum, aut Mis­
sam cantatam quam nulla Hora praecedit, incipiamus:
nisi SS. Sacramentum sit expositum, et excepta Feria
38

VI. in Parasceve ab adoratione Crucis ad Nonam inclu­


sive diei sequentis 9); - ipsique tarde venienti similiter
nos inclinamus postquam ad sedem suam pervenerit. -
Item quoties immediate ante nos transit, v.g. prope
inferiora subsellia, nisi simus genuflexi; non autem
quando per medium Chori incedit, nisi angustus sit
locus: quae inclinatio fit etiam Priori in Abbatia. vel
Subpriori in Prioratu Conventuali, in absentia Superio­
ris e JYionasterio, nisi eodem die sit rediturus.

Cum tamen multi Superiores accedunt ad locum, in quo Fratres


sunt congregati, illi soli inclinandum est qui primus est inter eos:
v.g. soli Reverendissimo Patri Superiori Generali, si adsit; sin minus,
soli Abbati ordinario; vel tempore visitationis canonicae, soli reve­
rendissimo Patri Visitatori, (in absentia Superioris Generalis). Si
autem interposito aliquo temporis spatio separatim accedant, sin­
gulis est inclinandum.

5. Item mediocriter nos inclinamus Celebranti quo­


ties immediate ante nos transit, et quando saltem Alba
paratus accedit ad Chorum, vel antequam ingrediatur
quando incedere debet per eum, nisi simus genuflexi,
aut occupati in cantando. - Item quandocumque aliquis
accedit ad eundem Celebrantem saltem Alba paratum
et ad scamnum existentem, ut ab eo quidpiam recipiat,
vel ei porrigat aliquid, vel etiam ab eo recedit; et quo­
tiescumque ante eum transit. - Similiter inclinamus Oia­
cono ( vel Subdiacono in Vesperis et Laudibus pontifi­
calibus) ace edenti ad Chorum thurificandum, quando
hinc et inde se inclinat antequam ingrediatur, nisi can-
39

temus; et iterum quando redit ad Altare. Aliis ministris,


vel Cantoribus paratis, non inclinamus quando totum
Chorum ex utraque parte salutant. - Et fit pariter
mediocris inclinatio Crud processionali quando ante
earn transimus, vel immediate ante nos defertur, non
vero quando per Chori medium, nisi angustus sit locus, ut
supra. - Item sacris Reliquiis non insignibus quando
ante nos deferentur, etiam per medium Chori, vel ant�
eas transimus, dummodo in ordine processionali ne in­
cedamus: quo in casu fit ut infra dicetur (No. 12) de
Reliquiis insignibus, cum mediocri tamen indinatione
pro profunda.
6. Fratres Chorum conventualiter ingredientes me­
diocriter se invicem salutant, post factam ad Altare
conveniep.tem reverentiam, nisi SS. Sacramentum sit
expositum. Item Cantores et Acolythi ad Matutinum ad
Analogium vel ad Lectorium accedentes, vel ab eo
recedentes. - Qui incensatur, ante et post incensatio­
nem, mediocriter se inclinat Diacono (vel Subdiacono,
ut supra ( No. 5)) qui eum thurificat, et item Fratri im­
mediate subsequenti, ut ad eum deferat thurificationem.
- Qui dat Pacem, nulli, cuj11scumque sit dig J?-itatis,
ullam reverentiam facit antequam ei det Pace�; sed
post datam Pacem ei mediocriter se inclinat. Qui vero
Pacem recipit, ante et post osculum, danti mediocriter
se inclinat. -Similiter mediocriinclinatione aspersipnem
stantes accipimus post Completorium, sicut die Domi­
nica ante Missam Conventualem, vel in Festis et Solem­
nitatibus frimi et secundi Ordinis, dum Abbas in
40

Ecclesiae introitu Conventum aspergit.


Quando ingredimur Sacristiam, aut Capitulum
.,.([.;,,,..
seu locum in quern tune Fratres conventualiter sunt
congregati, vel certe congregantur, vel quando egredi­
mur, vel cum in iisdem locis constituti, transimus ab
una parte ad aliam, ( quamvis Fratres non essent ibidem
praesentes) mediocriter nos inclinamus, facie ad lma­
ginem, quae est in medio, directe conversa. ,....., Cum
vero quis egreditur septa Chori, quo tempore Fratres
sunt in Choro, inclinare se debet ad Chori Praesidem,
idque in piano, prope inferiora subsellia ( nisi dispo­
sitio loci exigat ut propius acceda�). ac in reditu, cum
ad sedem suam pervenerit; at omnibus e Choro pri­
vatim discedentibus, ut contingit v. g. post Laudes et
Completorium, nulla Praesidi Chori fiet inclinatio. ,.....,
Tandem quando fit Statio in Claustro tempore Proces­
sionis ante lmaginem B e a t a e M a r i a e d e G a­
l i 1 e a, aut ante Crucem processionalem si nulla sit
ibi Imago hujusmodi; ac pariter si Dominicis diebus a
Pascha usque ad Dominicam SS. Trinitatis, in reditu
Processionis in Ecclesia, fiat Statio in N avi, vel in
Choro ante Crucem ad ingressum Chori vel Presbyterii
affixam, aut ante Crucem processionalem si nulla ha­
beatur talis Crux, 10) unusquisque mediocriter inclinat
se versus lmaginem vel Crucem, in eo loco in quo - sc
sistit. Statione autem facta in Claustro, si e loco in
quo fit Statio, retrogrediendum sit, Crucem processio­
nalem ante nos transeuntem mediocriter salutamus; item­
que bini inclinamus nos versus lmaginem, si quae sit.
41

Si vero ultra progredimur e Stationis loco, nulla tune


fieri debet inclinatio versus lmaginem, sicut nulla fa­
cienda erit versus Crucem, dum ad Chorum, post factam.
in Navi Stationem, procedemus; nee antequam perga­
mus ad sedes nostras, si fiat Statio in Choro ante gra­
dum Presbyterii.
8. P r o f u n d a I n c 1 i n a t i o semper fit ad ,,P a­
t e r n o s t e r" ,,A v e" et ,,C r e d o" cum dicuntur
in Horis Divini Officii, nisi dicenda sint flexis geni­
bus, pro temporis ratione; et ad omnes Absolutiones
quae dicuntur ante Lectiones cujusque Nocturni. -
Item ad propriam Orationem Officii, tam in fine secundi
Nocturni, vel post Evangelium Matutinorum, quam in
fine Laudum et aliarum Horarum, ac etiam ad Orati­
onem Primae ,,D o m i n e D e u s", et Completorii
,,Vi s i t a qua e s u m u s". - In Missa autem Con­
ventuali ad primam tantum Orationem, quae dicitur
post ,,D o m i n u s v o b i s c u m" ante Epistolam, et ad
earn quae immediate sequitur Communionem, nisi sit
genuflectendum; - 1�m profunde inclinamur, ( etiam
Fratres Conversi), ad Benedictionem post Absolutio­
nem Capituli Primae ,,Do m i n u s n os b e n e d i­
c a t... "11); ad Benedictionem quae datur finita Missa;
- et quotiescumque Episcopus aut Abbas solemniter
benedicit, ad verba ,,P a t e r e t F i 1 i u s e t S p i r i­
t u s S a n c t u s".
9. Lector petens Benedictionem profunde inclinabit
se semper ad benedicentem, cum dicit: ,,J u b e, D o­
m n e, b e n e d i c e r e", donec omnino absoluta sit be-
42

nedictio. - Item quoties dicit: ,,Tu a u t e m D o­


m i n e, m i s e r e r e n o b i s"; sed versus earn partem,
ad quam tempore lectionis est conversus.
10. Quando ad Primam et Completorium dicetur
Confessio generalis ab Hebdomadario, solus profunde
manet inclinatus, quoadusque, absoluto a Choro item
profunde inclinato ,,Mi s e r e a t u r _ t u i. ..... " res­
ponderit ,,A m e n". Simili modo Chorus profunde
se inclinabit faciens Confessionem donec, absoluto ab
Hebdomadario ,,Mi s e r e a t u r v e s t r i etc.......",
responderit ,,A m e n". Dum vero subjunget .. I n d u 1�
g en t i a m ......" tam ipse qua-m totus Chorus erectus
se signabit; si tamen Chorus esset eo tempore genu�
flexus, nulla fiet inclinatio, nee erectio; verumtamen
caput inclinabunt ad nomina B. Ma r i a e - S.P.N.
Be n e d i c t i - et aliorum quibus debetur inclinatio,
et se signabunt.
11. Ad versum .. G I o r i a P a t r i", et ad ultimam
omnium Hymnorum stropham, tam in Officio quam in
Missa, vel in Salutatione SS. Sacramenti, profunda fit
inclinatio, nisi simus genuflexi, ut supra ( No. 2); -
item in Cantico ..Be n e d i c i t e", ad verba: .. Be n e­
d i c am u s Pa t r e m e t Fi l i um c u m S a n c t o
S p i r i t u"; in Hymno ..Te De u m", ad verba ..N o n
h o r r u i s t i Vir g i n i s u t e r u m"; in Hymno ,.Te
d e c e t 1 a u s", cum dicitur: ,,Ti b i g 1 o r i a De o
Pa t r i, e t Fiii o, c u m San c t o S p i r i t u". -
Similiter profunde inclinamur ad versum ,.Ve n e�
r e m u r c e r n u i", cum genua flectimus ad stropham
43

.,Ta n t u m e r g o" ante SS. Sacramentum, ut infra


( Cap. V, 11). ,- Nulla autem fit inclinatio dum
Chorus progeditur 12), donec ad locum Stationis per­
venerit; item in reditu Processionis in Ecclesia, Tern­
pore Paschali, si fiat Statio in Navi ante Crucem in
introitu Chori, ut supra ( No. 7), non fiet inclinatio
ad versum ,,GI o r i a P a t r i", propter loci angustiam,
sed omnes ad Crucem convertent 13).
12. J uxta antiquum Ordinis nostri usum, profunde
nos inclinamus omnes, tam N ovitii · de Choro et ex Con­
versis 14), quam Monachi Professi, quandocumque
accedimus ad majus Altare, ab eo recedimus, vel ante
eum transimus, cum in eo non quiescit SS. Sacramen­
tum, excepta Feria VI in Parasceve, ut supra ( Cap. I.
§ I, 3). ,_ Item quoties privatim transimus ante prin ·
cipalem Capellam B e a t i s s i m a e M a r i a e V i r-·
g i n i s. ,_ Item cum transimus, etiam conventualiter,
ante Altare seu locum, in quo est exposita solemniter
insignis Reliquia alicujus Sancti, vel quando ante nos
defertur, etiam per medium Chori; ante alias vero
Capellas minime; nisi cum in aliquam illarum ingredi­
mur, vel in ilia exsistentes transimus ante medium Al­
taris, aut ab eadem Capella discedimus: tune enim
profundam facimus inclinationem. ,- Wern quoque fit,
quando absente SS. Sacramento, ad medium Chori, vel
ad Analogium accedimus, seu ab iis recedimus. ,_ Prae­
terea fit inclinatio profunda ad Altare Majus, cum
transimus ad latera Altaris, modo adsit et videri possit
tabernaculum SS. Sacramenti; vel dum Missa celebratur
44

ab Elevatione peracta usque ad Pretiosi Sanguinis


sumptionem. - At in Processione nulla fit inclinatio in
medio Navis versus Altare Majus, cum transimus per
earn ab uno collaterali ad aliud; neque cum transimus
ante Reliquias solemniter expositas in Capellis, vel in
alio loco, nisi nobis ita obviam sint, ut a via recta dis­
cedere debeamus: quo in casu transeuntes profunde in­
clinamtls. - Demum quotiescumque ad Superiorem ad
sedem suam existentem accedimus, vel ab eo recedimus,
d: quando ante ipsum transimus, profunde nos inclinamus.
- Similiter qui in medio Chori satisfecit, signum danti,
surgendo, profundam debet inclinationem.
13. Cum aliquis solus se inclinat extra sedilia in
medio vel quasi medio Chori - (apud Solesmenses
extra columnas) -, convertere se debet ad Altare; cum
extra Chorum ad principalem lmaginem loci. Qui vero
prope sedilia se inclinat, aliis Fratribus in sedibus stan­
tibus se conformabit. - Quando sunt plures in medio
Chori parati vel non parati, se inclinantes semper ad
Altare aut lmaginem debent converti, si loci dispositio
permittat: attamen ubi aliqui Fratres congregantur in
,,S c h o 1 a" in medio Chori Missam cantaturi, et quasi
in semicirculo contra Altare stant, alii versus Altare se
inclinabunt, alii ad invicem juxta situm eorum, ut infra
(Cap. VII, 12).
14. Advertent omnes ut in incipiendis et finiendis
inclinationibus uniformiter se gerant, et simul se incli­
nent et erigant. Attendent praeterea quando sedent vel
misericordiis innituntur, ut ante versum, aut quidvis
45

aliud ad quod inclinatio facienda est, surgant omnes


simul: et in Psalmis quidem surgent in silentio ipso me­
diationis ultimi versus 15) ante .. GI o r i a Pa t r i";
inclinatique profunde manebunt a .. GI o r i a Pa t r i"
usque ad ,.S i c u t e r a t' · exclusive, scilicet ad- ver­
bum ..S a n c t o" omnino finitum, si recitetur, et ad ulti­
mam notam absolutam, si cantetur; et rursum sedebunt
in silentio item mediationis versus ,.Si c u t er at". -
In Cantico ,.Be n e d i c i t e om n i a o p e r a Do m i n i
D o m i n o", surgent ad pausam versus ..Be n e d i·
c i t e A n a n i a ......", et se inclinabunt a ,.Be n e d i­
c am u s Pa t r e m" ad verbum ..S p i r i t u" omnino
finitum, ut supra; et rursum sedebunt ad initium versus
..Be n e d i c t u s e s". - In Responsoriis vero Lectio­
num, surgent cum Chorus incipit secundo ultimam
partem Responsorii ultimae Lectionis cujusque Noctur­
ni, quando di�itur sine notis; et in hoc casu non rursus
sedebunt nisi omnino absoluta tertia repetitione ultimae
partis Responsorii: minime vero in Responsorio duode­
cimo ante ,.Te D e u m". Si autem notis persolvatur
Responsorium, surgent ad ultimas notas ante versum
.. GI o r i a Pa t r i"; quo finito rursum sedebunt (etiam
in duodccimo) dum tertio cantabitur posterior
pars Responsorii. Quod etiam fiet ad primum
Responsorium Dominicae primae Adventus, - Nativi­
tatis Domini, - et Dominicae Paschae. - Item in
oratione Dominica sive alta voce sive secreto dicta,
cum Sacerdos incipit clausulam .. E t n e n o s
in d u c a s i n t e n t a t i o n e m", et in Symbolo,
46

verba ,,Car n i s res u rr e c t i o n e m". omnes se


erigent. -- In Orationibus vero ad quas inclinamus,
et in Hymnis ad stropham ultimam inclinatio facienda
est usque ad particulam ,,A m e n" exclusive. -- Porro
in fine Officii erigimur Hebdomadario incipiente: ,,D o­
m i n u s d e t n o b i s s u a m p a c e m".
. 15. In omnibus inclinationibus gravem et religiosam
servare modestiam studeant Fratres nostri, nee per­
functorie illas faciant sed cum devotione singulari; et
in inclinatione profunda attendant ad praesentiam di­
vinae Majestatis, quam eo tempore quo inclinant corpus,
prona mente adorabunt. Et ut haec inclinatio fiat cum
decenti et religiosa gravitate, palmas utriusque manus
( nisi in eis librum habeant) super genua semper ponant,
carpis cancellatis super cucullam aut scapulare (No­
vitii vero sub cuculla); atque lente ac plac_ide se erigent.
Nee tergo innitentur sedibus dum se inclinabunt; sed
quoties innixi erunt, semper surgent antequam se incli­
nent, ut supra ( No. 14).
16. Exposito in Majori Altari SS. Sacramento, omit­
tuntur omnes inclinationes generales hinc et inde ver­
sus utramque Chori partem. -- Item Fratres conven­
tualiter Chorum ingredientes, se invicem non salutabunt,
postquam bini eidem SS. Sacramento utrumque genu
flecterint; -- dictoque .. A p e r i", surgentes non incli­
nabunt versus Superiorem; neque si tarde veniret O ffi­
cio inchoato. -- Pariter nullus ante eum transiens, reve­
rentiam faciet, nisi proxime transeat; profunde vero se
inclinabit qui ad eum ace edit, vel ab eo recedit; item
47

praestabit Celebranti ad scamnum existenti, attamen


cum inclinatiane mediacri. - Qui satisfecit in media
Chari, surgenda prafunde se inclinabit versus Praesi�
dem. - Qui incensat et qui incensatur se invicem salu�
tabunt; item qui dat Pacem et qui earn recipit.
Tandem qui aspergitur se inclinabit · aspergenti.

Caer. S. Vit. Pars II. Cap. VII. § II, 2, 5. - Pars III.


Cap. II, 2.
Ibid. Pars III. Cap. IV. § III, 2. - Cap. XI, 2, 3.
Caer. S. Mauri. Lib. II. Cap. VIII. § III, 2, 3.
Caer. S. Vit. Pars I. Cap. III, 1.
S. R. C. 4116, ad I.
Ibid. 3767. ad 25.
Ibid. 2872. ad 6.
Cap. Gen. An. 1930.
S. R. C. 3059. ad 27.
Cap. Gen. an. 1930. Cf. in appendice hujus primae Partis
� VII, 3.
11) Caer. S. Vit. Pars I. Cap. III, 11.
12) Caer. S. Mauri. Lib. III; Cap. XIX, 21. - S. Vit. Pars III;
Cap. XVII. § I, 4.
13) Caer. S. Vit. ut supra No. 5; et Pars I. Cap. III, 16.
14) Cap. Gen. An. 1930.
15) Caer. S. Mauri. Lib. IV. Cap. VII. 3.
CAPUT QUINTUM

DE GENUFLEXIONIBUS.

D
UPLEX distinguenda est genuflexio. In genu,
flexione simplici, ita flectimus usque ad terram
poplitem dextrum, ut sinistro pedi in eodem situ
ex aequo respondeat, corpore quidem recto, sed incli.­
nato paululum capite. ,......., Quando vero utrumque genu
flectere debemus, flexo, ut supra, poplite dextro appo­
nimus sinistrum; et mediocriter corpus inclinamus, cum
SS. Sacramentum adoramus.
2. Quotiescumque transimus conventualiter vel pri­
vatim ante SS. Sacramentum, seu ante locum in quo
servatur, vel ad eum accedirrtus, aut ab eo recedimus,
flectimus unicum genu cum capitis inclinatione; ,......., item
ante Altare Majus quando Missa celebratur ab Eleva­
tione peracta usque ad Pretiosi Sanguinis sumptionem 1) ;
ante alia vero Altaria minime, nisi capellam ingredia­
mur, tune enim unicum genu flectimus. ,......., Transeun­
tes autem ante Altare in quo SS. Sacramentum patet
expositum, vel ad illud accedentes aut ab eo recedentes,
ut supra, vel etiam quando circumfertur, sive illi occur-
49

ramus, sive ante nos transeat, flexo utroque genu illud


adoramus.
' ; .·
. Quamvis praecavendum sit ne . Missae privatae in
Majori Altari celebrentur, maxill,le . quamdiu cantatur
vel re<;itatur Officium in Choro (hoc eniril prohibetur
a Sacra Congregatione Rituum, ac insuper juxta anti­
, quuin usum · Ecclesiae et Ordinis nostri, sola Missa con­
ventualis regulariter in Majori Altari celebrari · debet) 2),
si 'tamen rtecessitas aliud suadeat, et privatim ante Al­
tare transeamus, vel conv'e�tualiter · Chormn 1ngredia­
mur dum SS. Sacrainenfom elevatur, vel quando Sacer­
dos dicit: .. E c c e Ag n u s Dei'' et ter .. Do min e
'n o n s um d i g n u s ... " • vel etiani dum ministratur
sacra Communio, utrumque genu flectere debemus, nee
ante surgere a genuflexione, cum elevatur; quam Sa­
cerdos deposito Calice in Altari genuflexus adorave­
rit, vel Communionem inceperit distribuere; dum autem
ministratur sacra Communio, ibidem per aliquantulum
'tempus flexis genibus · remanere debemus, · si privatim
transeamus: minime vero, si conventualiter · simus con­
'gregati. Ante alia Altaria privatim · transeuntes, idem
praestamus in omnibus; si autem conventualiter, sine
ulla genuflexione procedinius, nisi ex errore campanula
pulsetur ad Elevationem. - Cum transimus conven­
tualiter vel privatim ante aliquas Reliquias Passionis
Domini . solemniter expositas, vel ad eas accedimus aut
ab eis recedimus unicum genu flectimus.

Quoties tam Celebrans quam sacri Ministri, Cantores et Acolythi

1
50

primo accedunt. ad Altare, aut ultimo recedunt, unicum genu flectent


in piano ante infimum gradum si SS. Sacramentum in tabernaculo
sit reconditum, vel quando, �o absente, Lignum venerabile S. Cruds
in Altar! O,t expositum; utrumque autem genu flectent item in piano
quando SS. Sacramentum patet expositum.

3. .Cum processionaliter Chorum ingredimur, vel ex


eo egredimur, praesente SS. Sacramento .in .Altari Ma­
jori, sive intra tabernaculum · recondito, sive exposito,
vel quando, eo absente, Lignum venerabile S. Crucis
in Altari .&St expositum, unicum tantum genu. est flec­
tendum. - Transeundo autem extra septa Chori ante
Altare in quo asservatur 3) , . vel Missa celebratur ab
Elevatione peracta usque ad Communionem inclusive,
non est genuflectendum; quando vero ante Altare in
quo patet expositum, unicum genu flectitur.

Si transeundum sit ante Altare in quo SS. Sacramentum elevatur,


nulla fadenda est genuflexio, nisi ex errore campanula pulsetur,
ut supra: tune enim .unum genu tantum flectimus 4); sed ut hujus­
modi occursus vitentur, Missae, quantum fieri potest, nunquam ·cele­
brentur ad ea Altaria prope quae Processio transir� debet 5). In
Processionibus fumen in quibus defertur · SS. Sacramentum, ob reve­
rentiam illius nusquam fit genuflexio; ·neque etiam fit in reditu
ad Altare in quo asservatur: quod. observandum pariter, cum defer­
tur ad Infirmos 6)•

Cum transimus in Processione ante Reliquias Pas­


sionis Domini solemniter expositas, nulla fit genu­
flexio, nisi nobis ita obviam sint, ut a via recta disce­
dere debeamus: · tune enim transeuntes unum genu
51

flectimus.
4. Tempore Divini Officii, vel Missae, quando SS.
Sacramentum praesens est in Altari Majori, seu intra
tabernaculum reconditum, seu patenter expositum, seu
ab Elevatione peracta usque ad Pretiosi Sanguinis
sumptionem, vel etiam quando, eo absente, Lignum ve­
nerabile S. Crucis in Altari et expositum, unum genu
flectimus, quoties ex una parte Chori transimus ad
aliam, aut accedimus ad Analogium, vel ad medium
Chori, seu ab eis recedimus, etsi transeundum non sit
ad alteram Chori partem; ,..... et simili ratione unum
genu flectendum quoties transeundum per latera Ma­
joris Altaris, modo SS. Sacramentum sit expositum, et
videri possit.
Eodem tempore Celebrans et sacri Ministri semper unum genu
flectent super infimum gradum; item Acolythi., qui tamen nunquam
genuflectent super gradum Altaris, nisi deferant aliquid super ip­
sum, ut dicetur suis locis.
Si tempore Psalmodiae contigerit ex necessitate ut supra, cele­
brari Sacrum apud Altare Majus, et in eo SS. Sacramentum ele­
vari, Fratres in Choro non advertent, et eo casu campanula non
pulsabitur ad Elevationem a Ministro: si tamen forte pulsetur, nu­
dabunt capita sua, sine ulla genuflexione, aut conversione vultus
ad SS. Sacramentum. - Si vero per Chorum accidat deferri, ma­
nebunt flexis genibus versa fade ad illud, nisi aliquid obstet, v. g.
difficultas cantus; nee ante surgent quam relatum sit ad Altare,
et in tabernaculo reconditum, si mox recondendum sit: si vero alio
deportetur, non prius surgent quam delatum sit extra Chorum;
nee tamen ideo a cantu vel psalmodia cessabunt. - Item utrum­
que genu flectimus, sed sine ulla capitis vel corporis inclinatione,
ante aliquas Reliquias Passionis Domini, quando per Chorum de-
52

fervntur populo venerandae: sed surgimus mox ut delatae sint extra


Chorum. - Idem praestamus ante Cruce'?, in FERIA VI. Para­
sceves quando populo defertur adoranda.

5. In Missa- solemni vel conventuali cum cantu,


postquam - Chorus cantaverit .. s an C tu s" provol­
vimur_ in genua omnes in Charo ad invicem conversi.;
et elevato Sacramento, id ·est elevato ac deposito Ca­
lice. surgunt omnes tam in Choro quam extra. riisi
aliter notetur; et Chorus prosequitur cantum .. B e ri e­
d ic t us". __, Similiter etiam ad Com�unionem Fr�.­
trum, quando fit intra Missam solemnem. seu cantatam.
postquam tabernaculum apertum fuerit, .:.rel cum Sacer­
dos di cit: .. Ec c e A g n u s · D e i", si particulae con­
secratae jam positae sint a principio super corporale,
donec absoluta Communione, sacra pyxis, si ex ea mi­
nistretur, · sit intra tabernaculum recondita.

Initio Missae, omnes extra Chorum qui non sunt- Praelati, nee
paramentis sacris · induti, v.g. ministri inferiores in Presbyterio et
Fratres Conversi in locis suis, manent genuflexi ad Confessionem,
donec Celebrans ascendat ad Altare; - item Praefatione finita et
absoluto .,Sa n c t u s" per Celebrantem, genua flectunt omnes extra
Chorum (etiam Praelati parati, si adsint), praeter Diaconum et
Subdiaconum (ac Presbyterum et Diaconos assistentes in Missa por­
tificali), qui nonnisi cum Celebrante genua flectunt.

6. Flectendum unicum genu ad verba Evangelii S.


Joannis .. Et Ve rb u m c a r o fa c t u m e s t", et m
Evangelia Epiphaniae cum dicitur: .. Et pr O C _i ct en­
t e s a d ora v e r u n t e u m". __, In Evangelia Fe-
53

r i a e IV. post Do m i n i c a m IV. Q u a,d r a g e s i­


m a e ad illa verba: ,,E t p r o c i d e n s a d o r a v i t
e u m", - Et in Psalmo ,,V e n i te, exult em u s",
ipsi quoque Acolythi, seu etiam Cantores, nisi cantus
exinde detrimentum pati debeat, unum flectunt genu
cum omnibus aliis ad verba ,.Ve n i t e, a d o r em·u s
e t pr o c i d am,u s ant e De um",.postea surgunt
et prosequuntur .,.P 1 o·r emu s c o ram Do m.i.n o",
- ln his genuflexionibus hoc maxime advertendum, .ut
simul · geliuflectant graviter ac- devote,, , cum incli-'
natione capitis, ut supra (No. I. Cap, IV, 2), et simul
surgant 7) postguam verba praedicta omnino lecta vel
cantata· fuerint.
· !J. In Missis conventualibus Defunctoru m, Feria­
rum Adventus et Quadragesimae, Quatuor Temporum,
et Vigiliarum quae notantur in Breviario ( demptis Vi­
giliis Nativitatis Domini, Epiphaniae, Paschae, Ascen­
sionis, Pentecostes cum Quatuor Temporibus infra
Gctavam ejusdem Festi, ac etiam Feria V. in Coena
Domini), genua flectimus, ad Orationes in principio
Missae (praeterquam ad eas quibus praemittitut
.,F 1 e c t a m u s g e n u a", ad quas stamus) et dicto
..Amen" post ultimam Orationem- surgimus; - a tem­
pore quo finitur· in Choro .,S a n c t u s" ad illud quo
Celebrans incipit .,Pa x D o m in i" s); - et ad Ora­
tiones in fine Missae usque ad .,R e q u i e s c a n t i n
Pa c e", vel ..Bene d i c a mu s Do m,i no" exclusive.
8. Diaconus dicens ..Fl e ct am u s gen ua", tam
ipse quam caeteri omnes lente utrumque genu flectent,
54

praeter Celebrantem, qui nunquam genuflectet, ms1 ,sr.


dicat .. FI e c t a m u s g e n u a": tune enim ipse unicum
genu tantum flectit; cum vero Subdiaconus dicet .. L e-
v a t_e", surgent et stabunt ad Orationes versus Al­
tare.
9. Flectendum etiam utrumque genu in Epistola
Dominicae Palmarum et Missarum de Cruce tantum
ad verba .. I '1l no mi n e Je s u ..." usque ad .verbum
..i n f e r n.o r u m" inclusive; - ad versum ..Ve n i
S a n c t e S p i r i t u s... " in missa de Spiritu Sancto,
tam post ..A 11 eI u i a" quam in T r a c t u; et ad ver­
sum ..Adj u v a n o s" in Tractu Quadragesimae,
usque ad ultimum verbum utriusque praedicti versus in­
clusive, tam in Altari quam in Choro: stant tamen ii qui
ipsos can,tant in medio Chori, et ad similia, et ibidem ge­
nuflectunt ad ultimum verbum quod Chorus prosequitur.
At quando in Missa dicit11r ille versus extra praedic­
tum Tractum, non genuflectimus. - Item surgentes ad
.. De s cen d i t d e c o e l i s", genua flectimus ad
ver§um .. E t i n c a r n a t u s e s t" usque ad .. E t
h o m o l a c t u s e s t" inclusive, ad quae postrema
verba paululum . inclinandum etiam corpus, exceptis
Praelatis, et Celebrante cum Ministris sacris, qui non
genuflectunt quando sedent, nisi aliter notetur, sed
mediocriter se inclinant ab initio hujus versus usque
ad finem.
I 0. In Missis conventualibus sine cantu, etiamsi
cum assistentia libera conventus celebrentur, genua
flectimus omnes ad Confessionem; - et ad omnia verba
55

quae- superius relata sunt in Missis cum cantu: excepto


quod ad vei:Sum ..Et i n c a r n a t us e.s t", unicum
genu tantum flectimus;, et dicto ..San c t u s" per Ce�
lebrantem statim provolvimur omnes in genua. ,- In
Missis vero privatis flectimus utrumque genu per totam
Missam, praeterquam ad utrumque .Evangelium ..
11. Genua flectimus ad preces ..A p,e r i" et ..Sa-,
c r o s a n c t a e" quae dicuntur ante. et post Officium;
.- et in Officio, quando inchoantur Hymni ..V e n i
Cr e ato r" et ,,A v e M a r is St e 11 a",_ donec pri.,.
ma stropha absoluta sit; .qui tamen .eos incipiunt, .non
genuflectunt nisi . finito primo versiculo. . ...,..... Item ad
strophas .. 0 Cru x A v e Sp e s u n i c a." et ..T a n�
t u m erg o", si q.uidem haec posterior stropha dicatur
coram SS. Sacramento,. sive exposito,. sive intra taber�
n.aculum recondito, secus minime. ,- Ad versu� quoque
..Te e r g o q u a e sum u s",., Hymni ..Te D eum".
12. In Feriis Adventus, Quadragesimae, Quatuor
Temporum et Vigiliarum extra Tempus Paschale, de
quibus supra (No. 7), flectuntur Renua ad omnts Ho�
ras a Choro, scili,cet a primo ,.K y r i e" , usque ad
..B e n e d i c a m us D o m i n o" exclusive, .p:i;aeterquam
ad Completorium; tune enim genuflexi manemus prop�
ter Benedictionem, ad quam omnes ( excepto solo bene�
dicente) utrumque genu per totum annum flectere de�
bemus.
13. G�nua flectimus ad Preces et Orationem quae
dic'tmtur post ..M a g n i f i c a t" et ,.B e n e d i c t u s"
in officio Defunctorum ( ac etiam ad Psalmos .. L a u d a
56

a,ni.m a m e a Do m i n u m" et .,De P r o f u n d i s"


quando dici debent). .- Ad Orationes quoque vel Pre�
ees quae absoluto jam Officio recitantur vel eantantui:,

sive pro Capitulo Generali, sivl alia quaeumque ne�
eessitate ( quemadmodum et ad omnes bEmedictiones
quae dantur in Choro juxta praeeeptum Regulae, . ut
Leetori ,et Ministris mensae, vel Fratribus in viam diri�
gendis aut ab itinere redeuntibus, aut de Monasterio
exeuntibus, pro deambulatione regulari ) genuflecten'"'.
dum; excipitur tamen Oratio pro SS. D.,N. Papa, (ae
etiam pro Rege) de qua infra ( Cap. VIL 3 ).
14.. Antiphonre B. Virginis, in fipe Officii,, di�un�
tur semper genibus flexis, praeter-qu,am a Vesperis Sab�
bati usque ad Completorium Dominicae inclusive ( in
qua igitur Dominica, genufleetendum , post anticipatas
diei sequentis Matutinas), et per totum Tempus
Paseha!e : tune enim dicuntur stando, Choro non flee�
tente genua, nisi postquam respondei:it ,, Et cum Fr a�
tribu s no stris absentibus Amen." 9)
Similiter etiam Angelica Salutatio, . qure ter pulsatur
quotidie,, , genufleete.ndo vel stando ,dicitur sicut prae�
dicta Antiphona B. Virginis, ( exeepta tamen vespera
Dominieae, in qua standum etiam post Matutinas Feriae
IL anticipatas)
15. Idem ritus servari debet ad ,,Pate r , Ave, et
Cr edo", qure recitantur in fine Completorii, et ad
aspersionem Aquae Benedictae : ea autem ( quando fit
stando) in utraque parte Chori faeta, et repetita An�
tiphona .. A sp e r g e s m e " vel ,, V i d i A q u a m",
57

et non prius, statim omnes genua flectent. Tempore


etian:i. precum pro Oefunctis,. Litaniarum ( si dicenda�
sint) cum Orationibus sequentibu�. et. examinis cori�
scientiae semper genufle,ctendum; - item dum loco
Litaniarum cantatur Hymnus ,,V e n i C r e a to r", vel
dicuntur Orationes .. 6 A 1 m
e p a t e r B e n e d i Ct e"
et ,,Qu a� s u m u s d m n i p o t e n s· De u s". -
16. In Salutationibus SS. Sacramenti genua flectimus
a� omnes �antus in horiorem ejusdem SS. Sacramenti; -
8'd omnes omnino Antiphon.as, cum suis versibus et
Orationihus, . sive in lionorem B. Virginis vel alicujus
S�ncti, sive pro quacumque. necessitate, nis( cum. Psalmo
cantentur, ut infra ( Cap. VII�5, 13); - item ad omnes
cantus de Te m p o i: e ad· Dominicas Quadragesimae
adsignatos, non excepta Sequentia .. S t a b a t M a t e r"
in Dominids Passionis et Palmarum; - ad Hymnum
in honoren:{. ss: Cordis JESU in prima Feria VI.
cujusque mensis; item· ad Litanias, Consecratiories, vel
alias hujusmodi Preces; - tandem ad omnes Cantus
qui Benedictionem Sanctissimi Sacramenti sequuntur.
Hymno ,,Te D e u m" tamen excepto fsi contigerit eum
cantari eo ternpore), ad quern semper stamus. - In
principio et in fine Orationis XL. Horarum, Preces a
.Superiore indictae semper genibus flexis cantantur,
etiam Psalmi, Hymni, vel Responsoria; etc.
Celebrans ad Altare cum omnibus ministris tam sacris quam in­
ferioribus, ac Fratres· conversi in Iocis suis, genua semper flectunt
per totam Salutationem, praeterquam ad solum Hymnum ..Te
De u m" cum suis. versibus et Oratione, ad quae omnes stant,
58

exceptis Acolythis ad faces qui genuflexi manent.


17. Cum inchoantur Litaniae Sanctorum die Festa
S. Marci, aliisque temporibus, vie! Lauretanae B. M. V.
die Assumptionis, aut Conceptionis lmmaculatae, omnes
genuflectunt: Cantores quidem in superiori parte Chari
versus Altare vel ad Analogium, alii autem in locis suis.
Postquam vero dictum fuerit (pro secunda vice ubi du�
plicantur lnvocationes) .. S a n c t a Ma r i a, o r a p r o
n o b i s" e t non prius, si facienda sit Processio, debet
tune temporis ea inchoari, surgentibus omnibus: qua fini�
ta, statim ut onines redierint ad sedes suas, genuflectent
iterum donec finiantur Litaniae cum precibus et Ora�
tionibus. Si vero in reditu Processionis in Ecclesia,
intermissis Litaniis, cantetur Antiphona cum versiculo
et Oratione de Titulari Ecclesiae, genua no:i flectent,
nisi cum resumentur Litaniae. .- Quad si non facienda
sit Processio, manebunt omnes a principio usque ad
finem Litaniarum in genua provoluti.

1) Caer. S. Vit. Pars. I; Cap. IV, I.


2) Ibid. No. 2. - Pars. II. Cap. XVII; §. I.it
3) Caer. S. Mauri. Lib. III - Cap. XIX, 26. S. Vit. Pars
III-Cap. XVII; § I, 4.
4) S. C. R. 3814. ad 2.
5) Caer. S. M. et S. V. ut supra.
6) Ibid.
7) Caer. S. Vit. Pars I; Cap. IV, 17. 1qf...\'1.o�
8) Ord. Rom. Migne. P. L. 78. col. �0-1.)91. - �ac. Caer.
Scae. Ecclesiae Rom. auctore Aug. Pat. Piccolomini ( 1488)
Lib II. Tit I. Cap. XXX. § II. - Tit. II. Cap. XXVI, § I. -
Caer. Episc. Lib II. Cap. XI, 7. · XVIII, 19. - Gavantus:
Thesaurus sac. Rituum. T. I, p:137. - Cap. Gen. An. 1930. -
9 (Caer. S. Vit. Pars. I. Cap. IV, 14).
)
CAPUT SEXTUM

DE PROSTRATIONIBUS.

P
ROSTRATIO fit quando flexis prius genibus,
corpus totum super terram extenditur, capite
super manus reclinato, - vel tantum profunde
inclinatur, cum eo tamen discrimine in hoc ultimo casu,
quod dum prosternimur in silentio, manihus junctis su�
per terram positis, faciem super eas reclinamus, nisi
aliud notetur. in propriis locis ( ut infra No. 3). At
quando prostrati canimus aliquid, manibus intra cucul�
lae manicas retentis, vel sub scapulare junctis ( etiam
pro Novitiis cucullatis), aut certe super Aiham vel
vestimenta sacra ( si parati prosternimur), caput una
cum corpore sic inclinamus, ut non plus medio pede
caput a terra sit elevatum.
2. In Vigilia Nativitatis Domini, cum in Martyro�
logio dicitur: ,,I n Be th 1 eh e m Ju d a e", genua
flectimus, et quando pronuntiatur ,,N a t i v i t a s" us�
que ad verhum ,,s e c u n d u m c a r n e m" inclusive,
omnes prosternimur toto corpore ad terram, ex lau�
dabili Ordinis consuetudine, dempto Cantore solo, qui,
60

dum incipit ,.Nati v ita s", flectit tantum utrumque


genu, stantibus Ceroferariis. ,_, Ubi vero talis pro�
stratio fieri nequit in superioribus subselliis, propter loci
angustiam, Fratres, genuflexi ,corpus profunde tantum
inclinabunt, cum reclinatione capitis super manus in
terram positas.
3. Similiter fit prostratio toto corpore super terram
jacente ad verba Pa,ssionis .. Ex.pi r a,v i t ,_, Em i s it
s p i r i t u m" omnibus se prosternentibus versus Altare,
exceptis Cantoribus qui versus libros suos prosternen�
tur 1). :-- At vero in Feria VI. Parasceves, dum caf\r
tatur ante adorationem Crucis ,,Ve n ite· a d 6 r. lit
m u s", omnes (exc,epto Celebrante solo, qui Cqput tan';.
tum inclinat) flectimus utrumque genu, et profunde
inclinamus corpus 2) faciebus ad invicem conversis.. �
Item in triplici adoratione Crucis, genuflexi .profunde
corpus inclinamus 3), sed caput non reclinamus in terc:
ram super man us jun<:tas, quamvis haec prostratio. fiat
in silentio.

1), Caer. S. Mauri. · Lib. IV. Cap. VI, 5.


2) Ibid. Cap. IX. § III, 4.
3) loid; No. 7.
CAPUT SEPTIMUM

QUAN,DO STA.NDUM FACIE .AD ALTARE VEL AD...


INVICEM CONVERSA, QUANDO SEDILIBUS ERECTIS
. '. . . SEU MISERtCORDDS INNITENDUM.

S
TAMUS s emper · co n:.v e r s i a d . Al ta,r e
dum .. conventualiter Chorum ingredimur, d_qnec,
omnibus ingressis, absolutaque campanarum pulsa�
tione, datum ,sit a Superiore signum genua flectendi. At­
tamen. quando .accedunt ad Altare, immediate post CQn­
ventum, Celebrans et Ministri per . Chorµm transeuntes,
stamus versus Altare, donec ad int,:oitum Chori ,pe.r­
venerint: si vero per Chori partem prope Altare ingre­
diantur, sta.mus versus. Altare usque gum. ge�uf!ectant.
Pro Officiis pontificalibus, agendum juxta. situm .Al,
taris in quo asservatur SS. Sacramentum. - lnitio Di­
vini Officii semper conversi stamus versus Altare ad
versum ..D e u s in a dj u t o r i um", usque ad.,Glo­
r i a P a tr i" ,exclusive: - item . ad. Matutinum toto
tempore Invitatorii et Psalmi ..Ven it e e x u It e­
mu s", usque ad .. GI o r i a Pa t rf' exclusive: - , et
ad principium Evangelii quod praemittitur Homiliae.
Similiter ad Capitula et Responsoria brevia usque
ad eumdem Versum ..GI o r i a P a t r i", si dicatur,
62

caeteroquin usque ad principium Hymni; ....- ad omnes


versiculos (nisi aliter notetur suis locis). et ad
.. Ky r i e" quando dicuntur post Capitula et versiculos
immediate, nisi ad eadem .. Ky r i e" esset genuflecten�
dum. --- Item ad Orationes Commemorationum, ac ad
earum Antiphonas, si sine notis dicantur, nisi flee�
tenda sint genua. --- Ad ..D o m i n u s v o b i s c u m"
eadem est conversio factei quae ad id quod praece�
dit. --- Standum etiam versus Altare- ad ..B e n e cl i c a�
m u s D o m i n o", si notis persolvitur, vel si ad Ora�
tionem praecedentem versi fuimus ad Altare. ....- Ad
Antiphonas B. Virginis cum eamm Versibus et t5ra�
tione, in fine Officii, toto Tempore Paschali, ,et a Ves�
peris Sabbati usque ad Completorium Dominicae se�
quentis inclusive (non vero post Matutjnas Feriae II.
anticipatas, ut supra Cap. V 1 14). --- In Officio Pri�
mae ad Orationes ..D i r i g e r e . e t s a n c t i f i�
c a r e", ac .,D e u s v e n i a e l a r g i t o r" cum· Ver�
siculis sequentibus usque ad .. P a t e r n o st e r" exclu�
sive, si in Choro absolvatur; --- in Completorio ·etiam
ad Versum .,C o n v e r t e n o s".
2. Dominicis diebus, finita Tertia, omnes stant ver�
sus Altare donec Celebrans inceperit Antiphonam pro
Aspersione. --- Similiter cum in Presbyterium regreditur
post peractam Aspersionem, modo sit finita Antiphona
post .. G 1 o r i a P a t r i'', vel post Versum quando non
dicitur .. G 1 o r i a P a t r i", donec Cantores incipiant
Responsorium ad Processionem; si vero regrediatur
antequam absolvatur repetitio Antiphonae, misericordiis
63

innitimur, ut infra (No. 14), deinde absoluta Antiphona,


su�gimus et stamus versus Altare ad Versiculos et
Orationem sequentem. - Item in reditu Processionis,
Superiore ad sedem suam perveniente, vel eo absente,
aut juxta dispositionem loci, Celebrante Presbyterium
ingrediente, stamus versus Altare, dummodo finitus sit
cantus (sin minus mox ut absolutus fuerit), donec acce­
dat Celebrans ad scamnum casulam induturus cum
manipulo.
3. In Missa Conventuali cum cantu, standum in
Choro · versus Altare post .. Ky r i e e 1 e i s o n", si
forte absolutum fuerit antequam finiatur Confessio Cele­
brantis, donec ipse ascendat ad Altare: et rursum cum
incipit .. Gl o r i a i n e x c e l s-i s": - item ad om­
nes omnino Orationes, praeter primam ante Epistolam,
et eam quae sequitur Communionem,. ad quas incli­
nandum vel genuflectendum pro ratione temporis, ut
supra: ad ... Do min u s v o b i s c u m", et dum Cho­
rus respondet. - Attamen cum Oiaconus vel Celebrans
incipit .. Do m i n u s v obi s c u m" ante Evangelium,
surgimus et stamus versus cantantem usque ad finem
Evangelii: quod etiam fieri debet ad Evangelium in fine
Matutini: et ad verba .. G1 o r i a t i b i Do mi n e"
inclinandum versus Altare, ut supra ( Cap. IV, 2). Si
vero Evangelium cantetu.r in Jubaeo vel Ambone, aut
in Analogio in medio Chori, aut a Superiore ad sedem
suam contra Altare positam, stamus ut infra (No."). -
Statim ut absolutum fuerit Evangelium, convertimur
ad Altare donec Celebrans .. C r e d o" inceperit, si
64

dicatur, .et post Symbolum cum incipit .,0 o m i n u s


v obi s.cu m" usque ad ,.0 r em us" inclusive ante:
Offertorium: si vero ,.C r e d o" non dicatur, a· can-·
tato Evangelia usque ad praedictum ,,0 r e m u s". ,....,
Item (sed tecto capite) cum Celebrans vertens se ad
Chorum, dicit ,,0 r a te F r a t r e s", si Chorus non
incensetur, vel a finitis incensationibus, si thurificetur,
usque ad ,,S a n ct u .s" exclusive (detecto tamen ca­
pite a ,,P e r o m n i a" ante Praefat{onem): .- necnon
ab eo tempore quo finitus est Versus ,.B e n e d i c t u s
q u i v e n it", qui dicitur post Elevationem SS. Sacra�
menti. (nisi alias esset genuflectendum) usque ,dum
inchoetur in Choro primum ,,Agn us D ei", et a ter­
tio ...A gnu s D e i" decantato, . si Pax non detur;
aliter postquam ultimus Frater de Choro pacem acce­
perit, usque ad Antiphonam quae dkitur Communio
(excepto tempore solemnis Commupionis Fratrum); .­
�c etiam ad ,,I t e M i s s a e s t", aut quid simile; .­
0

et ad ultimum Evangelium (p11aeter · verba ,.E t Ve r­


bum c aro f a c t u m e s t", vel alia similia), donec
Celebrans versus Chorum se inclinaverit antequam
. redeat in Sacristiam, vel descenderit de. Altari acce­
dens ad sedem suam v. g. ad Pluviale induendum.
Similiter stamus ad Altare conversi ad Benedictiones Candela­
rum, Cinerum, Palmarum; et ad alias; si in Presbyterio fiant. -
Item ad Orationem pro Summo Pontifice cum versu ·,.Fi a t
m a n u s t u a etc ......" quae finita Missa Conventuali, die ejus
onomastico, dicitur post Psalmum ,.Ex au d i a t......", vel ad
alias similes, v.9. ad Orationem pro Re9e cum versus ,.D 6 m j n e

.f
I
65

s a Iv um fa c Reg em", ubi dicitur diebus Dominicis.

4. In Missis Conventualihus sine cantu, etiamsi cum


assistentia libera Conventus celebrentur, stamus ver�
sus Altare a Confessione absoluta usque ad ..S a n c�
t u s" inclusive, praeter ea ad quae esset genuflecten�
dum, ut supra ( Cap. V. 6, 7, 8, 9); - ab Elevatione
Calicis peracta usque ad Benedictionem exclusive, nisi
genuflectendum donec Celebrans incipiat .. P a x D o�
m ini", et ad Orationes, ut supra ( Cap. V, 7); - a
Benedictione data usque ad Celebrantis inclinationem
versus Chorum inclusive, praeterquam ad verba ad
quae esset genufledendum in ultimo Evangelio.
5. In Salutationibus SS. Sacr,amenti stamus ad Al�
tare conversi ad versus et Orationes quae sequuntur
Psalmum, vel Hymnum, vel Responsorium, vel Sequen�
Ham ad quae stamus ad invieem, ut infra (No. 13);
ad ..R o r a t e c a e 1 i d e s u p e r", cum versu et
Oratione quae cantantur in Dominicis de Adventu.
6. Ad Salutationem angelicam, quae pulsatur ter
singulis diebus, standum versus Altare a Vesperis
Sabbati, usque ,ad Completorium Dominicae sequentis
inclusive (ac etiam post Matutinas Fe r i a e II. anti�
cipatas, ut supra Cap. V, 14.), et per totum tempus
Paschale.
7. Cum frequentior, et diuturnior situs corporis, et
dispositio in Officiis divinis sit statio, stalla, ad faci�
liorem hujusmodi situs, et dispositionis observationem,
erecta sunt in Choro, in quibus Fratres stantes ad in�

5
66

vicem conversi inniti possint erectis sedilibus, seu ele-'


vatis subselliorum assulis, quas plerique vocant M i­
s e r i c o r d i a s, pro temporis et Officii �ati�ne, et
opporturiitate. Uncle duplex statio ad iriviceni distin­
guenda est, videlicet statio in pedibtis et statio . cum
remissione super · Misericordias.
8. S t and u m e s t i n p e d i b u s, fa c i e b u s
ad.i nvi c e m c o n v e r sis, dum Celebrans et Mi­
nistri accedunt ad Altare, per chorum transeuntes, nisi
simus conversi ad Altare, vel genuflexi, occupati in
cantando vel recitando. - lteni in Festis primi ·et· se­
cundi Ordinis ( ratione solemnitatis) dum Ceiehrans in
Sacristiam redieiis post Missam, vel Vesperas ( Sa:Iu­
tatione SS. Sacramenti non sequente) quando Anti­
phona 'B. Virginis stando cantata est, per Chorum
transit\ donec ad ultimas sedes pervene�it; aliis ve;o
diebus usquedum gradi.tm Presbyterii descenderit. .......
Similiter dum; dato signo discedendi, Choro conven­
tualiter egredi�ur.
9. Tempore Oivini Officii stamus ad invicem con­
versi ad ,,S i c u t e r a t" post versum · ,,D e u s i n
adjut o r i um"; -'[ad versum ,.Do min e l a b i a
m e a a p e ri e s", qui ter dicitur initio Matutini.
usque dum Psalmus ..Do m i n e q u i d m u 1 t i p 1 i­
c a ti s u n t" sit inchoatusJ item in principio Laudum
a
usque ad Psalmum .. De u s m i s e r e t u r n o s t r i"
inchoafum; - ad primam Antiphonam tam primi Noc­
ttirni quam aliarum Horarum ( etiamsi canfentur) donec
primus psalmus sit inceptus; et ad ultimam repetitam
67

cujusque Nocturni, vel Horae, durilmodo, sine notis


dicatur; - item ad eas quae praecedunt cantica ..M a�
g n i f i c a t" et .,Be n e d i ct u s", et ad repetitionem
earum, si recitentur; et ad intonationem tantutn, si can�
tentur; ,- ad omnes Hymnos, praeterquam ad eas stro�
phas in quibus genuflectendum, ut supra ( Cap; V: 11).
- · In Vesperis et Laudibus solemnibus, stat ad prae�
intonationem etintonationem Antiphonarum ea sola pars
Chori ad quam pergit Cantor· paratus. - In Matu�
tinis ad primam Benedictionem uniuscujusque Nocturni,
et ad Lectiones breves (necnon in nocte Nativitatis
Domini ad totum ultimum Responsorium ..V e r b u m
c a r o f a c t u m e s t"') stamus omnes conversi ad in�
vicem; '"'"" item ad .,Do m i n u s v o b i s c um" ante
Evangelium, ad titulum ipsius Evangelii, et ad Evan".
gelium ipsum, si cantentur in Jubaeo vel Ambone, aut a
Superiore ad sedem suam contra Altare positam, ut
nuriquam vertamus renes Altari: quod etiam debet fieri
in Missa, ut supra (No. 3). Si vero in Analogio in
medio Chori cantentur, Fratres qui stant infra Analo�
gium convertentur a d c ,a n t a n t e m, alii autem a d
i n v i c e m. Ad ,,Gl o r i a t i b i Do m i n e" inclina�
mur versus Altare, ut supra. - Similiter ad Hymnos
,.Te De u m" et ,.Te d e c e t l a u s"; - ad cantica
.. Be n e d i c t u s" et .,M a g ni f i c a t", et ad sequens
.. Ky r i e e l e is o n", nisi genua flectantur. - Item ad
.. Nun c D i m itt i s", quando dicitur. - Ad .,Be�
n e di c a m tis Do mi no", cum in Oratione praece�
denti fuimus versi ad invicem, nisi notis sit persolven�
68

dum, ut supra (No. I). - Ad ,,F i d e l i u m a n i­


m a e" semp:r� ratio ac de ,,B e n e d i c a m u s
0 o m i n o" ipsum praecedente. - Ad ,,0 o m i n u s
d e t n o b i s s u a m p a c e m. E t v i t a m a e t e r­
n a m. A m e n", semper stamus ad alterutrum. - Pa­
riter in Officiis Oefunctorum et Tridui Majoris Heb­
domadae ad omnes Antiphonas omnium Horarum seu
notis seu sine notis, surgendo ad mediationem ultimi
Versus uniuscujusque Psalmi 1); - item in Matutinis
dum Superior nonam Lectionem ad sedem suam cantat,
etiamsi ad latus Evangelii prope Altare sit posita. Quod
etiam fieri debet dum Prior claustralis in Abbatia vel
Subprior in Prioratu conventuali, in exsequiis alicujus
Fratris professi supplens vices Superioris absentis e
Monasterio ( nisi eodem die sit reversurus), nonam lec­
tionem cantat.
10. (Stamus ad invicem ad Preces Primae et Com­
pletorii, nisi sit genuflectendum, ut supra ( Cap. V. 11 ) ;
- item a ,.Pre tiosa" usque ad finem, exceptis ,.Pater
n o s t e r", et absolutione ,,0 o m i n u s n o s b e n e­
d i c a t", ad quae profunde inclinamur, ut diximus
supra, ( Cap. IV, 8). ac etiam Orationibus ,,0 i r i­
g e r e e t s a n c t i f i c a r e", necnon ,,0 e u s v e­
n i a e I a r g i t o r" cum versiculis sequentibus, ad
quae convertimur ad Altare, si Prima tota in Choro
absolvatur, ut supra (No. 1). )- Similiter ad Lectionem
brevem Completorii; - ad ,,A d j u t o r i u m n o­
s t r u m", qui dicitur post praedictam lectionem; -
item dum celebrans facit Confessionem, usque dum
69

incipiat Chorus ..M i s e r eat u r"; et ad ,,Ind u I�


g e n t i a m"; - tandem ad Aspersionem in fine ejus�
dem Completorii, diebus Sabbati et Dominicis, ac toto
Tempore Paschali, tantum donec Superiore (aut alio
Aspersionem faciente) ad sedem. suam reverso, Anti�
phona repetita fuerit.
U. Cum Celebrans, Dominicis diebus, inceperit An�
tiphonam ,,As p e r g e s m e", aut .,V idi a q u a m"
(post Tertiam), statim ut Cantor prosequetur dicens:
.,........_
..D o m i n e", aut ,,e g r e d i e n t e m", omnes conver�
tent faciem v,ersus alterum Chorum: qui starent in
medio Chori, Celebrante accedente, secedent hinc et
inde ad inferiora subsellia, ut medius eorum transeat;
sicque remanebunt faciebus ad se mutuo conversis,
donec Celebrans post factam Aspersionem, Presbyte�
rium regrediatur, dummodo finita sit Antiphona post
..G 1 o r i a P a t r i" vel Versum quando non dicitur
,,G 1 o r i a P a t r i"; - Item cum Cantores incipiunt
Responsorium ad Processionem; et in reditu Processio�
nis in Choro, donec Superior ad sedem suam pervenerit,
vel eo absente, aut juxta dispositionem loci, Celebrans
Presbyterium ingrediatur, si finitus sit cantus, sin mi�
nus usque dum absolvatur.
12. In Missa Conventuali cum cantu, qui sunt in
subselliis tam inferioribus quam superioribus, neque
descendunt in medio Chori Missam cantaturi, stant
conversi ad invicem ad lntroitum, ac etiam ad .,Ky�
r i e e 1 e i s o n" donec Celebrans ascendat ad Altare,
vel usque ad mediationem versus ..S i c u t e r a t", (aut
70

versus Psalmi quando .. GI or i a


Pa t r i'' non dici­
tur), si prius ascendat. Si forte .. Ky r i e e I e i s o n"
absolutum fuerit antequam Celebrans ,ascendat ad Al­
tare, stabunt, tecto capite, versus, Altare donec ascen­
dat, ut supra (No. 3) . ...- Qui vero, cantant in medio
Chori, eodem tempore faciem ad Altare convertunt,
si duo tantum aut quatuor ,sint; si autem plures, alii
versus Altare, alii ad invicem stabunt,. quasi ·semidr­
culum, facientes contra Altare; et item ad alia pro qui­
bus in medio Chori descendunt, nisi aliter notetur, ut
supra (Cap. V, 9). Attamen ad lntroitum, si, dispo­
sitio loci exigat ut Celebrans e Sacristia ad Altare
accedens cum Ministris, per medium Chor.um ·in­
grediatur, paululum secedent hinc et inde omnes ad
invicem tonversi, ut medius eorum . transeat, ut ·supra
pro Aspersione (No. 11) . ..- Quamdiu Chorus incen­
satur, omnes utriusque Chori stare debent conversis:ad
se mutuo faciebus, donec thurificatio Chori utriusque
sit omnino completa. ..- Item ad 1,S a n c t u s·: ad
.. Be n e d i c t u s qui v e n i t", nisi esset genuflecten�
dum usque ad .. P a x Do m i n i'� cum responsione; , _,
ad ..A g nu s De i": et dum Pax datur, si detur, donec
eam acceperit ultimus Frater de Choro.

Ad Benedictiones Candelarum, Cinerum et Palmarum, vel ad


alias stamus ad invi1=em conversi, si, juxta dispositjonem loci, fiapt
non in Presbyterio, ut supra (No. 3) sed in Choro. - Item dum
distribuuntur, sed tantum donec per ordinem accedamus ad Cele­
brantem, nam redeundo unusquisque misericordia'��. , ut infra
(No. 17). Quod etiam debet fieri in Feria VI. Parasceves dulil
71

Crux adoratur; vel Die 3 Maii ..et 14. Septembris dum venerabile
Lignum S.° Crucis veneratur, · et in similibus. � Item Psalmus
.. EX a' u d i at ...... " qui. singulis annis" cantatur post Missam pro
Stinimo Pontifice 'die eJus onomastico; cantabitur stanao faciebus
ad invicerti conversis, ·praeter Versum et Orationeril:, ad quae stamus
versus Altare,. ut supra .(No. 3); et idem observatur quando pro
publicis necessitatibus cantaritur,. extra Officium, Antiphonae, Psalmi
vel ·Responsoria ��m suis Ve;;ibus �t Orati�nibus.

n
f3. In s a I u t � t.i o i b u s SS. Sacram.enti, Psal­
mi,. Hy�ni vel Responsoria:. et Sequentiae . (exc�ptis his
.in· quibus genuflectendum, ut supra ( Cap·. V. i 6) ) can­
tabuntur ·:stando 'faciebus 'ad·. i�vicem conversis,. et sta­
m�s versus AHare ad Versum et Orationem', µt supra
(No. 5).
· 14 .. S tam'u s ad.in v{ceni.· c o·nver's i, 's·ed
s i
e d 1 i b u s e r e cti ss c
e u m i s e r i o r d i i � i n­
n i X 1, in Matutinis et Laudibus ad Psalmos ,,D O m i � e
q u id mult i p l i c ati s u nt, et De u s m i's e r ea­
t ti r n o s t r f.", p�st intonationem a Cantore; ,:_ in aliis
Horis ad omnes Psalmos, et eorum ·cantatas Antiphonas,
excepta prima, (sive cantata sive sine �otis dicta), tam
prit�i Nocturni quam aliarum Horarum, ut supra (No.
8); ,_ item ad eas quae praecedunt ,,M a g n i f i c a t"
et ,,Be n e d i c t u s", post intonationem, si ·cantentur, et
ad repetitionem post Cantica; - ·ad cantatas Antiplionas
Commemoration um. ,_ Pariter in Vesperis De f u n c­
u
t o r m ad omries Psalmos (praeterquam ad Psalmum
.,L a u d a a n i m a m e a", .ad quern genuflectendum,
ut supra ( Cap. V: 13), quando dicitur post ,.M a g n i-
72

f i c a t"); non vero ad Antiphonas, ad quas standum


in pedibus, ut supra (No. 9). ....- Item in Horis Tridui
sacri Hebdomadae Majoris, exceptis Psalmis ad Matu­
tinum et Laudes, ut infra ( Cap. VIII, 1 ). ....- Attendent
Fratres ne unquam ad primum Psalmum cujusque Horae
innitantur misericordiis antequam omnino sit absoluta
intonatio usque ad mediationem.
15. Dominicis diebus, Aspersione peracta post Ter­
tiam, misericordiis innitimur ad mediationem Ver­
sus .,Si c u t e r a t", aut Versus Psalmi, si .,GI o r i a
P at r i" non dicatur, dummodo Celebrans in Presb y­
terium jam sit regressus, sin minus cum ingredietur,
donec Versum ,.0 s t e n d e n ob i s" incipiat.
16. In Missa Conventuali cum cantu misericordiis
innitendum ad lntroitum, a mediatione Versus : .,Si c u t
e r a t'', aut Versus Psalmi, ut supra (No. 11), si jam
ad Altare Celebrans ascenderit, secus cum ascendet,
usque dum incipiat ,.Gl o r i a i n e x c e l s i s", vel
..D o m in u s v ob i s c u m" si non dicatur ,.GI o­
r i a"; ....- ad ,.GI o r i a" et .,C r e d o" post intona­
tionem factam (praeterquam ad verba Symboli
.,D e s c e n d i t d e c a e l i s......" usque ad ,.Et
h o m o f a c t u s e s t" inclusive); ....- ad Offertorium
cantato ,.0 r e m u s" donec Celebrans dicat ,.0 r a t e
F r a t r e s", si Chorus non incensetur; si vero thuri­
ficetur, usque dum Diaconus ( vel Thuriferarius) ad eum
accedat; ....- ad Antiphonam Communionis donec Cele­
brans ..D o m in u s v o b i s c u m" incipiat.
17. Praeterea, misericordiis innitimur in Festis primi
73

et secundi Ordinis initio Tertiae et Vesperarum, Cele�


brante sedente ad scamnum, donec Cantores in Cappis
ad Analogium pervenerint; et ante Officia in pontifica�
libus, donec. Praelatus a sede sua surgat. .- Similiter
quoties Praelatus vel Celebrans paramenta accipit vel
deponit ad sedem suam, dummodo Chorus sileat, vel
quid cantet ad quod innitendum v. g. Psalmos ,ad Ter�
tiam ante Missam pontificalem. .- Quando SS. Sacra�
mentum patet in Altari Majori expositum, misericordiis
innitimur ad ea ad quae cayite sequenti dicemus
sedendum.

Die 2 Februarii, vel Feria IV. Cinerum, aut Dominica Palmarum,


unusquisque postquam Candelam, vel Cineres, aut Palmam accepe�
rit, reversus ad sedem suam misericordia innititur; � item in Feria
VI. Parasceves postquam Crucem adoraverit 2), � vel Die III. Maii,
aut XIV. Septembris Venerabile Lignum S. Crucis veneraverit;
et in si!llilibus.

18. In Ordinationibus, Professionibus, aut Vestitio�


nibus Novitiorum quotiescumque Episcopus vel Abbas
sedet in faldistorio, misericordiis innitimuf, nisi aliquid
cantetur ad quod standum est, v.g. Hymnus ,.V e n i
C r e a t o r"; quando vero stat Praelatus, stamus ad
Altare conversi, etiam dum cantatur ,.S u s c i p e m e
D o m i n e...... " in Professionibus, praeterquam ad
G I o r i a P a t r i ad quod profunde nos inclinamus .
.- Genua flectimus dum Praelatus ipse genuflectit,
pisi aliter notetur.
19. Advertent Fratres quando sedent vel misericor�
74

diis innituntur, et versus Altare vel cantantem conversi


stare debent, ut omnes simul surgant et se convertant.
cum Cele;brans (vel Diaconus ad Evangelium) incipit id
ad quod facienda est haec conversio, et non prius; ,_
item quando stant in pedibus ,ad invicem conversi pro
quacumque causa, omnes simul se convertent ad Altare
mox ut cessaverit hujus ad invicem stationis ratio: nun�
quam enim silentes stare debent ad invicem conversi,
nisi aliquis ritus in Choro peragatur, vel per eum. trans�
eat Celebrans, vel quidvis aliud . hanc conversionem
postulet.

1) Caer. S. Mauri. Lib. IV. Cap. VII, 3. � XVI. Die 2 No-


vembris. .
2) Caer. Episc. Lib. IL Cap. XXV, 26; XXVI, 1.
CAPUT OCTAVUM

QUANDO SEDENDUM EST.

·1,N. Matutinis et Laudibus, pr iino Psalmo. incepto, id


. . part� primi Versus
.. est prima . Psalmi. absoluta, se--
demus s.uper sedilia depressa ad omnes Psalmos
et Antiphon.as, et .ad Cantica tertii N octurni ( demc'
ptis Psalmis. .,D o m i n e, q u i d m u 1 t i p 1 i c a t i
s u n t", et ,.V e n i t e e x u 1 t e m us", et. ,,Deu s mi­
s er eat u r no s tr i"; ,...., et prima Antiphona primi
Nocturni et Laudum; ,_ atque repetitione ultimae An-­
tiphonae cujusque Nocturni ac Laud um, nisi cantetur);
,...., ad Benedictiones, excepta ,prima cujusque Nocturni;
- ad Lectiones omnes cum sequentibus Responsoriis,
assurgendo tamen in ultimo Responsorio cujuscumque
Nocturni modo supra descripto ubi de inclinatione fa.
cienda ad .. Glori a Patri" (Cap. IV, 14): excipe
Lectionem brevem in aestate cum suo Responsorio, ,....,
et principium Evangelii quod Homiliae praemittitur 1).
Sedeµius pariter ad Matutinum et Laudes Defuncto-­
rum, praeterquam ad omnes Antiphonas, ad quas stan-­
dum, ut supra ( Cap. VII, 8); - ad Psalmum .,D e
76

p r o f u n d i s", ad quern genuflectendum, ut supra


(Cap. V, 13), quando dicitur post .,B e n e d i c t u s";
- et ad nonam Lectionem quando a Superiore can­
tatur 2), vel eo absente, a Priore in Abbatia, aut Sub­
priore in Prioratu Conventuali, in Exsequiis Mona­
chorum, ut supra (Cap. VII, 8). .- Item ad Matutinum
et Laudes in Triduo Sacro Hebdomadae Majoris. -
Attendent Fratres ne unquam demittant sedilia ante­
quam primus Psalmus primi Nocturni et Lauduin sit
inchoatus usque ad mediationem; nee sedebunt ante­
quam sedilia sint omnino depressa ; quando vero attol­
lenda erunt, attollent ea eodem tempore quo ipsi sur­
gent. - Advertent etiam ut ad Lectiones primi et se­
cundi Nocturni sed�ant dicto ..A m e n" post primam
Benedictionem, et non prius; et ad Homiliam dicto per
Lectorem .. E t r e 1 i q u a".
2. Sedendum praeterea in Prima ad Martyrologium
et ad lectionem Regulae: nee ante surgendum quam
ad haec responsum fuerit .. De o g r a t i a s". 3) Item
ad Lectionem prolixam, quae fit in Choro initio Com­
pletorii, sedilibus demissis postquam Chorus respon­
derit ..A m e n" ad Benedictionem Lectoris.
3. In Majori Sacro sedemus ad Prophetias cum
sequentibus Gradualibus vel Tractibus, aut Alleluia;
- ad Epistolam et ea quae sequuntur (sedilibus de­
pressis postquam dictum fuerit .,A m e n" ad ultimam
Orationem), donec Diaconus (vel Celebrans) ..D o­
m in u s v obi s c u m" incipiat: excipiuntur tamen ea
ad quae genuflectendum, ut supra (Cap. V, 9).
77

Die 6 Januarii, in Festo Epiphaniae Domini, cantato Evan­


gelio, sedilibusque depressis post thurificationem Celebrantis, sede­
mus ad denuntiationem Festorum mobilium. - Pariter quoties fit
condo, nisi aliter notetur in locis suis.

4. Quando SS. Sacramentum patet in Altari Ma­


jori expositum, nunquam Chorus debet sedere, sed tan�
tum stare misericordiis innixus.

1) Caer. S. Vit. Pars I. Cap. VII, 1.


2)
3.
Ibid. 2.
3) Caer. S. Vit. Pars l; Cap. VII,
CAPUT NONUM

QUANDO DETEGENDUM VEL TEGENDUM CAPUT.

5
C
APITA [D t e g u n t u r in loco Stationis dum
exspectamus signum procedendi ad Chorum;
quod si tempore hiemali Superior aliter dispo­
suerit, nullus tamen tecto capite per mediam Stationem
transire praesumat, ut infra (No. 10). ,......, Antequam
quodvis Officium sive Nocturnum, sive Diurnum in­
choetur; item eo absoluto, antequam de Choro disce­
_dant Fratres, capite detecto, in sedilibus genua flectun­
tur, donec inchoandi aut discedendi signum a Supe­
riore detur. ,......, Nudanda sunt semper capita, quoties
dicuntur initio divini Officii ..P a t er, A v e, C r e d o,
D e u s in a d j u t o r i u m, G I o r i a et A 11 e I u i a,
vel La u s t i b i D o m i n e";,......, item ad Hymnos;,......,
ad Capitula; ,......, ad Cantica .. Ma g n i f i c a t, Be n e­
d i c t u s et N u n c d i m i t t i s";,......, ad omnia quae
per Chorum aut Cantores notis cantantur 1), praeter-­
quam ad Psalmos ,.D o m i n e q u i d m u I t i p I i­
c a t i s u n t, et D e u s m i s e r e a t u r n o s t r i",
79

nisi pulsetur Organum; - ac insuper ad ea quae in


Horis sine cantu, aut. saltem ex parte cantatis infra
dicuntur.
2. Ad Matutinum capita nudantur ab · initio usque
ad Psalnium inchoatum ..D o m i n e q u i d m u 1 t i;.
p 1 i ca t i sun f' (nisi cum organo cantetur, ut su�
pra); - et in Psalmo ..Ve n i t e exu lte m u s", ad
verba · ;,V e n i t e a d o r e m u s e t · p r o c i d a m u s
a nte De u m"; _, ab Hymno inclusive usque dum
primus Psalmus sit inchoatus; ,....:., ad Versus Nocturno­
rum, Orationem Dominicam, Absolutionem sequentem,
et ad primam Benedictionem cujusque Nocturni; - ad
Lectiones si Responsoria cantentur (tegenda sunt vero
si ultimum tantum notis dicatur); - ad Evangelium
quod praemittitur Homiliae, usque ad .. E t r e l i q u a"
inclusive; - ad Hymnum .. Te De u m"; - ad Evan­
gelium; - ad Hymnum ..Te d e c et 1 au s'', et ad
Orationem quae illi subjungitur. - Similiter ad Lee·
tionem brevem quae dicitur in fine primi Nocturni in
aestate, et ad ejus Responsorium breve; item ad Ca­
pitulum (quando dicitur in secundo Nocturno) usque
ad finem Nocturni. - Praeterea nudanda sunt semper
capita ad propriam Orationem Officii; - necnon ad
conclusiones quascumque Orationum, quando finiuntur
tota clausula .. P e r Do m i n u m ..."; non autem _quan­
do parva clausula .. Pe r Ch r i s t u m", etc. vel simili,
nisi forte aliter notetur in locis suis.
3. Ad Laudes; capita etiam nudanda sunt ab initio
usque ad Psalmum inchoatum .. D e u s m i s e r e a t u r
80

n o s t r i", (nisi cum organo cantetur, ut supra No. 1);


- et a Psalmo absoluto usque dum primus Psalmus
sit inchoatus; - et a Capitulo ad finem (exceptis Com­
memorationibus aut Suffragiis non cantatis).
4. Ad Primam, nudamus caput ab initio donec pn­
mus Psalmus sit inchoatus; - insuper a Capitulo usque
ad Martyrologium exclusive, nisi quando Hebdoma­
darius facit Confessionem, et cum procedimus per
Claustrum eundo ad Capitulum. Dum autem legitur
Martyrologium, tegimus nisi aliter notetur in locis suis .
...- Post ,,P r e t i o s a", nudamus dum dicitur ,,Ky r i e
e I e i s o n" et ,,P a t e r n o s t e r", usque ad Ver­
sum ,,R e s p i c e i n s e r v o s t u o s ..." exclusive; -
et ab absoluta Oratione ,,D i r i g e r e e t s a n c t i f i­
c a r e" cum sua conclusione, usque ad lectionem Re­
gulae exclusive; - et ad ea quae earn sequuntur usque
ad Psalmum ,,D e p r o f u n d i s" exclusive; - et a
conclusione Orationis ,,D e u s v e n i a e 1 a r g i t o r"
inclusive, usque ad finem.
5. Ad Horas diei, a principio donec primus Psal-
• mus sit inchoatus; - et a Capitulo inclusive usque ad
finem etiam inclusive, caput nudamus. - Item Do­
minicis diebus ad ,,A s p e r g e s m e" post Tertiam,
usque ad finem Orationis ,,Vi a S a n ·c t o r u m ..."
quae dicitur in reditu Processionis.
6. Item in Majori Sacro, ad omnia quae per Cho­
rum, aut Cantores cantantur, ut supra (No. 1); - ac
insuper ad .. Do m i n u s v obi s c u m", et primam
Orationem sequentem, atque ad conclusionem Comm<!-
81

morationum; ,....;.., ad Orationes quibus praemittitur


.. Flec t a m u s g e n u a"; - in Epistola Missae de
Cruce, et Dominicae Palmarum, dum genuflectitur ad
haec verba .. I n n o m in e J E S U ..." - ad Evange­
lium cum suo titulo, usque ad finem cantus Offertorii;
- item dum fit incensatio Chori; - et ad .. P e r
o m n i a..." ante Praefationem usque ad finem can-
. tus Antiphonae quae dicitur Communio; - deinde ad
.. Do m i n u s v o b i s c u in", et ad primam subse­
quentem Orationem cum integra sua conclusione, in­
clusive; - et a conclusione ultimae Orationis ad fi­
nem Missae, non omissa Oratione super Populum tern­
pore Quadragesimae, ad quam · nudanda sunt capita.
In Missa Conventuali sine cantu, sicut in Missa pri,,
vata, nudamus caput omni tempore ad totam Missam.
- Similiter quando SS. Sacramentum est patenter in
Altari Majori expositum, omni tempore sive Missae,
sive Psalmodiae, nudanda sunt capita in Choro. Si
vero Missa extra Chorum cantetur in loco ubi SS.
Sacramentum videri non potest, tune detegendum tan­
tum more consueto, ut supra.
7. Ad Vesperas, quia quotidie ex integro notis de­
cantantur, nudamus caput ab initio usque ad finem
( praeterquam ad Commemorationes aut Suffragia, nisi
cantentur). Si forte sine cantu dicerentur, capita nu­
darentur tantum ut supra ad Laudes (No. 3).
8. Item nudamus in Completorio ad Lectoris Be­
nedictionem, et ad Lectionem brevem, donec Hebdoma­
darius incipiat Confessionem; et dum Chorus respon-

6
82

det ,.M i s e r e a t u r...", usque ad Psalmum ,.C um


i n v o c a r e m ..." inchoatum; .- ab Hymno inclusive
usque ad psalmum ,.De p r o f u n d i s" exclusive; -
ad Litanias breves Sanctorum, vel Lauretanas B. M. V..
a principio usque ad Versum ,.S a n c t a De i G e­
n i tr i x" exclusive; .- et a� ,.A g n u s De i" usque
ad finem. Quod etiam observatur in majoribus Litaniis
Sanctorum non cantatis, nisi quod tegatur caput a
Psalmo ..De u s i n a d j u t o r i u m ... " inclusive, us­
que ad conclusionem ultimae Orationis exclusive . .- In
Litaniis vero cantatis nudanda sunt capita a principio
usque ad finem: scilicet in majoribus Sanctorum usque
ad Psalmum ,.D e u s i n a d j u t o r i u m" cum Ver­
sibus et Orationibus, ad quae tegenda sunt, ut supra.
9. Ad Officium Defunctorum, et Tridui Sacri Heb­
domadae Majoris, quando tegenda vel detegenda sunt
capita intelligitur ex dictis; at insuper in Matutinis, nu­
dantur ad nonam Lectionem quando a Superiore can­
tatur 2), vel eo absente e Monasterio, ut supra ( Cap.
VII, 9), a Priore in Abbatia, aut Subpriore in Prioratu
Conventuali, in Exsequiis Monachorum. - Ad Preces
tamen quas praeter solitum accidit Officio complet0
fieri, v.g. pro Lectore et Ministris mensae, pro redeun­
tibus ex itinere, vet,�J se comparantibus et alia
ejusdem rationis, capita tegentur. Advertendum tamen
quod ad preces pro redeunte non teguntur capita nisi
finita admonitione Superioris qua dicit: ,.0 r e m u s,
F r a t r e s, De u m o m n i p o t e n t e m, u t h u j u s
Fra tris nostri r ever s io s i t cum e j u&
83

s a I u t e". ,......., Nudantur etiam capita quoties et ubi­


cumque recitabitur Salutatio Angelica. 3)
10. Praeterea detegenda sunt capita cum Superior,
vel eo absente e Monasterio, (nisi eodem die sit regres­
surus). Prior Claustralis, aut Subprior in Prioratu con­
ventuali, tarde veniens, Chorum ingreditur, aut in medio
Chori genuflectit, si debet satisfacere, ut supra ( Cap.
I, § I: 7); item cum ab Officio discedens, per Chorum
transit. ,......., Quoties aliquid ex Officio peculiari publice
aliquis cantat, aut recitat solus, vel cum nonnullis aliis,
sive in Ecclesia, seu in Capitulo, caeteris audientibus,
debet caput detegere; ,......., item qui benedictionem petit
et accipit; ,......., aut genuflexus satisfacit tam in loco suo,
quam in medio Chori. ,......., Item Fratres qui initio Officii
sedes absentium occupant, detecto capite per subsellia
incedunt; ,......., et similiter quoties incedimus per Eccle­
siam, et Capitulum, aliaque Ioca in quibus Fratres sunt
congregati, capita nudamus.

lnsuper qui propter infinnam valetudinem pileolo ( quern nos


Galli calottam vocamus) utuntur, eum deponunt cum dicturi sunt
Lectiones, Orationes, et Capitula etc., vel cum soli intonant Psal­
mos, Antiphonas, et alia hujusmodi; - cum alios Aqua Benedicta
aspergunt, vel ipsimet asperguntur; - cwn incensant aut incensan­
tur; - et quoties tam in Missa quam in aliis functionibus aliquod
officium peragunt 4); - dum legitur in Matutinis Evangelium ante
Homiliam, et cantatur in fine Matutini, et in Missa; - dum fa.
ciunt Confessionem ad Primam et ad Completorium; - in Missa
ab initio Praefationis usque ad Pretiosi Sanguinis sumptionem
inclusive; - ad Benedictionem in fine Missae 5), ac etiam ad ilia�
in fine Primae et Completorii; - ad omnia in quibus genuflectendum
84

tam in Officio quam in Missa; - dum satisfaciunt in medio Chori;


- dum SS. Sacramento genuflectunt, aut Crud Altaris, vel Re­
liquiis se inclinant; - cum ad sacras Reliquias venerandas acce­
dunt; - cum Candelas, Cineres aut Palmas accipiunt; - quo­
ties SS. Sacramentum est patenter expositum.

11. Cum proceditur ad ungendum infirmum, et ad


exsequias, seu ad deferendum corpus defuncti, omnes
silendo . procedimus per Ecclesiam nudis capitibus, et
ea egressi tegimus. Pervenientes ad Capitulum seu lo­
cum ubi jacet corpus defuncti, omnes nudant capita;
item eo tempore quo dicitur Psalmus .. D e P r o f u n­
d i s", nisi quid obstet. - Quando corpus defertur ad
Ecclesiam, Fratres cantando procedunt detectis capi­
tibus; - item quando defertur ad locum sepulturae, in
quo pariter stant nudo capite usque ad finem; rever­
tentes ad Ecclesiam tegimus usque ad illius ingressum.
- Quod si ratione hiemis, aut aestus solis, aut plu­
viae a Superiore jussi fuerint operire caput, omnes
extra Ecclesiam tegent se usque ad locum sepulturae,
in quo stabunt operto capite, donec inchoetur Canticum
..B e n e d i c t u s", ad quod et ad sequentia sufficiet
seminudare caput ex more antiquo ad supremum usque
verticem, ut infra (No. 13).
12. T e g e n d a s u n t C a p i t a in omnibus aliis
hie non expressis (nisi aliter notetur propriis locis),
et praecipue quando silentes, aut sine notis psallentes,
stamus misericordiis innixi (nisi SS. Sacramentum sit
patenter expositum, ut supra No. 6), vel sedemus super
sedilia depressa. - Praeterea in Missa Conventuali cum
85

cantu operienda sunt capita initio Missae quando


.,Ky r i e e l e i s o n" absoluto antequam Celebrans
ascendat ad Altare, ad illud convertimur; ,- item dum
stamus ad Altare conversi ab .,0 r a t e F r a t r e s",
si Chorus non thurificetur, vel si incensetur, a peractis
thurificationibus, usque ad .,P e r o m n i a" ante Prae­
fationem. ,- Pariter quoties silendo procedimus extra
Ecclesiam, aut Capitulum, tam in Ordine conventuali
quam processionali, v.g. procedendo ad Chorum e loco
Stationis usque ad ingressum Ecclesiae, ,_ vel eundo
ad Capitulum ad induendum saecularem, aut ad lavan­
dos Novitiorum pedes, aut ad eligenda vestimenta ante
Professionem, extra Dominicam vel Festum primi aut
secundi Ordinis, et in aliis similibus. ,- In Proces­
sionibus vero quae fiunt cum cantu, sive foras sive per
claustrum, quamvis semper detegendum, Superiori ta­
men propter rationabilem causam, ut supra (No. 11)
aliter disponere licitum erit: praecipue ad Stationes,
v.g. ad earn quae fit in Claustro Dominica prima Ad­
ventus, dum Hebdomadarius officinas perlustrat. Si
autem quod canitur, postulat ut detecta sint capita, suf­
ficiet tantum seminudare, ut supra ad Canticum .,B e­
n e d i c t u s" in Caemeterio (No. 11): quod etiam ob­
servabitur in Processionibus in quibus defertur SS. Sa­
cramentum. 6)
Celebrans et Ministri sacri, vel Assistentes, tegunt semper ca­
pita quoties sedent ad scamnum vel ad thronum, quamvis in Choro
Fratres sint detecti. Cantores nunquam se tegunt quando, etiam
silentes, sedent ad Analogium.
86

13. Ut autem uniformi ritu capita sua tegant Fra­


tres nostri, advertant quod tegenda omnino sunt usque
ad oram frontis, sed non ultra, nee tantum usque ad
summum verticem; juxta enim morem antiquum, detecti
putabantur veteres Monachi, quando posteriorem tan­
tum capitis partem tegebant. 7)
Attendant etiam ut cum tegendum vel detegendum
est caput, manu decenter admota, et non excussione
capitis, id· semper faciant: imo, quoties fieri poterit, sem-
per utrisque manibus utantur. - Tandem observent
quod, quando stantibus detecto capite, misericordiis
innitendum est, aut sedendum, et caput tegendum, non
tegatur priusquam innixi fuerint, aut sederint; quando�
iterum stare detecti debent, caput semper detegant
antequam surgant.

1)Cap. Gen. 1894.


2)Caer. S. Vit. Pars I. Cap. VIII, 11.
lf.)
S. R. C. Decret. 1636. - 2308. - 2425. ad 10.
S) S. R. C. Decret. 3491. §i.
J) Caer. S. Vit. Pars. I. Cap VIII, 9.
6) Caer. S. Maurl. Lib. IV. Cap. XIV. § II, 18. - Caer. S.
Vit. Pars IV. Cap. XVII. § I, 8.
7) Caer. S. Maurl. Lib. I. Cap. IX, 11. - Lib. IV. Cap. XIV.
§ I, 4-5, - § II, 18. - Caer. S. Vit. Pars I. Cap. VIII, 14.
APPENDIX

Praeter illa quae superius relata sunt in ,,C a.e r e�


mo n 11 s C o m m u n i b u s" Capitulum Generale,
anno 1930 convocatum, sequentia probavit.

§ I.

DE MUNERE CAEREMONIARU.

Cum intererit Caeremoniarius ad Missam solemnem,


vel ad alia Officia, Cuculla aut Superpelliceo induetur
juxta arbitrium Superioris.

§ II.

DE HORA MISSAM CONVENTUALEM PRAECEDENTE


ET DE ANTIPHONA AP INTROITUM.

1. In privatis diebus, et Festis non solemnibus, Ce�


88

lebrans et Diaconus si adsit, ante Horam ,_ (vel Hora.,


si plures dicantur) ,_ quae Missam conventualem prae­
cedit, Stolam 1) coloris Missae 2) convenientis super
Albam accipient, etiamsi alio colore in Officio uten··
dum: dummodo post Horam, Casula apud scamnum, et
non in Sacristia sumatur (adhibito tamen colore Of­
ficio convenienti pro nigro); procedentque ad Altare,
capitibus tectis usque ad ingressum Chori. ,_ In Festi;;
vero tertii Ordinis et supra, (sicut etiam ad Vespe­
ras 3),' etiamsi non sequatur Benedictio cum SS. Sacra­
mento), Celebrans super Albam accipiet Stolam et
Pluviale.
2. Dicto .,B e n e d i c a m u s D o m i n o" cum ,,D e o
g r a t i a s" in fine Horae quae immediate praecedit
Missam, de subselliis descendent una cum Canto­
ribus aliqui Fratres qui in nonnullis Monasteriis con­
venire solent in .,Schola" in medio Chori ut cantent
Missam 4); ac statim, post factam Altari convenientem
reverentiam, nulla mora interposita 5), incipiet Cantor
Antiphonam ad lntroitum. Qua inchoata, et dum Chorus
earn prosequitur, et non prius 6), Celebrans assumptis
paramentis apud scamnum, omissaque inclinatione hinc
inde versus Chorum, accedet cum Ministris ad Altare.
- Si forte .,Ky r i e e I e i s o n" fuerit absolutum an­
tequam finiatur Conf.essio Celebrantis, tune omnes
in Choro se convertent versus Altare, tectis capitibus,
ut supra ( Cap. VII, 3, 12,) donec Cele brans ascendat
ad Altare; deinde misericordiis innitentur de more.
3. In Missis votivis vel pro defunctis, finita Nona,
89

Schola descendet in medio Chori, et Cantor incipiet


Introitum, ut supra. Mox ut audierit, Celebrans, as­
sumptis in Sacristia paramentis, veniet cum Proces­
sione ad Altare 7). Si longior sit via, et si dispositio
loci exigat ut Celebrans cum Ministris per medium
Chori procedat, ita tempestive de Sacristia egredietur,
ut Chorum non ingrediatur antequam incipiatur Anti­
phona, sed tantum dum earn Chorus prosequitur: nul­
lus enim Chorum ingredi, nee per eum incedere debet
dum quis quidpiam intonat 8); atque per mediam Scho­
lam, si adsit, transibit 9). - Si sit in via quo tempore
,,GI o r i a P a t r i" cantatur, firmabit se cum Mini­
stris 10), et inclinabit. - Quando Missa votiva sub
ritu primi vel secundi Ordinis celebrabitur, Nona non
immediate praecedente, ut contingit pro Missa de SS.
Sacramento in Feria Ill. Quinquagesimae, Cantores pa­
rati accedent ad Analogium sive ante ingressum Con­
ventus, ut fit ad Vesperas vel ad Tertiam in pontifica­
libus celebratas sive immediate post Conventum ante­
quam Fratres genuflectant in subselliis, factoque
surgendi signo, incipient lntroitum; ac Celebrans cum
Ministris procedet ad Altare, ut supra. - Si Nona
Missam votivam immediate praecederet, Cantores Cap­
pas apud sedes suas acciperent, vel jam parati in Sa­
cristia ad eas pergerent ante finem Nonae; dictoque
,,B e n e d i c a m u s D o m i n o" inciperent lntro­
itum 11); et Celebrans procederet more solito ad Al­
tare. - Item in Sabbato Sancto, paulo ante finem
Litaniarum, scilicet cum dicitur ,,A g n u s De i", Can-
90

tores accipient Cappas apud sedes suas 12). vel jam


parati ad eas pergent 13). ubi Litaniis finitis inchoabunt
solemniter ,.K y r i e e I e i s o n"; ac interim Celebrans
procedet ad Altare cum Ministris 14).

1) ·cons. Clun. Bernard. Pars I. CAP. XXII. - Udalric. Lib.


II. CAP. XXX. - Caer. S. Mauri. LIB. II. CAP. III, 13.
- IV. § I, 2, 3. - Lib. III. CAP. IV. § II, 1. - Caer.
S. VIT. Pars II. CAP. I, 7. - IV. 14. - V. § I, 1, 2. -
Pars III. CAP. IV. § II, 1. .
2) Ephem. Lit. 1923, p. 278, ad mentem Decret. S. R. C. 1615,
ad 6. - 2562. - 3175, ad 3. - 3559. - 3949, ad 7. -
Vide Auctores de colore paramentorum in Vesp. sol. quando
a Capit. fit de seq. - et de colore Stolae in benedictione
Aquae lustralis diebus Dominicis quando fit immediate ante
Missam.
3) Caer. S. Mauri. Lib. III. CAP. II, 2. - Caer. S. Vit. Pars
II. Cap. I. 2. - Pars III. CAP. II, 1.
4) Caer. S. Mauri. Lib. I. CAP. XII, 1. - Caer. S. Vit. Pars
I, Cap. X, 2.
5) Caer. S. Mauri. Lib. II. CAP. VI. § III, 1. - Caer. S. Vit.
Pars II. CAP. VII. § III, 2.
6) Ord. Rom. Migne. P. L. 78, Col. 941. No. 8. - 970. No.
3, 4. - 979. No. 8. - 989. No. 2. - Cons. Clun. Bernard.
Pars I. CAP. XXII. - Caer. S. M. Lib. II. CAP. III, 13.
- Caer. S. V. Pars. II. CAP. IV, 14.
7) Ord. Rom. - Bernard. - Udalric. - ut supra.
8) Caer. communes CAP. I. § II, 3.
9) Ord. Rom. ut supra. - Ord. Rom. ms. sci. Amandi.
Duchesne, Les origines du Culte chretien. - Caer. Com.
CAP. VII, IJ,.
10) 011d. Rom. ut supra.
11) Caer. S. Mauri. Lib. II. CAP. VI. § III, 1. - Caer. S. V.
Pars. II. Cap VII. § III, 2.
91

12) Caer. S. V. Pars IV. CAP. XII. § V, 4.


13) Caer. S. M. Lib. IV. CAP. X. § V, 5.
14) Mis. Rom. in Sab. Sancto.

§ III.

DE MISSA CONVENTUALI, CUI SOLUS DIACONUS


MINISTRAT CUM ACOLYTH0. 1)

I. Juxta hunc antiquum ritum Diaconus indutus


Stoia cum Manipulo super Albam, Officium etiam Sub�
diaconi implet; et in omnibus ei subministrat unus Aco�
lythus Alba indutus. In privatis diebus et Festis trium
Lectionum incensum offerri potest, sed tantum post
Offerendam, et solummodo sacra Oblatio et Altare ac
Celebrans incensantur 2), ut in Missa ,.R e q u i e m",
non vero Chorus: et tune Acolythus ipse servit de
thuribulo 3). PAX non datur. - In Dominicis vero
et Festis XII Lecti�num incensum adhibetur ut infra,
No. 4.
2. Diaconus sistit se ad sinistram Celebrantis ad
Conf essionem ante infimum grad um Altaris, - ad
Hymnum Angelicum, (ad Symbolum), - ad
.,S a n c t u s", - et quoties Celebrans sedet. - Quando
dicendum erit .,F 1 e c t a m u s g e n u a", illud canta�
bit, ipst'''sibi respondebit .. L e Va t e", non vero Aco�
lythus. - Epistolam cantat loco solito: qua finita, ma�
92

num Celebrantis osculatur, et ab ea benedicitur. .­


Transfert Missale ad cornu Evangelii (quad idem
praestabit cum legendum erit ultimum Evangelium
proprium); deinde in media Altaris ponit librum Evan­
geliorum; et caetera perficit more solito. Pergit ad lo­
cum Evangelii, praecedente Acolytho (et Thuriferario
in diebus XII Leet.) ubi librum aperit super Legile
praeparatum, quad tapete decenter ornatum esse con­
venit 4), vel ipse Acolythus tenet librum loco Subdia­
coni 5). Evangelia finito, ipsemet Oiaconus Textum de­
fert osculandum ad Celebrantem, traditque librum Aco­
lytho reportandum ad Credentiam; (deinde Celebran­
tem incensat, si thus ad Evangelium delatum sit). .­
Ad Offertorium Calicem tantum parvo vela coopertum
defert ad Altare, simul cum bursa, nisi .,C r e cl o"
dicatur; tradit parvum velum Acolytho ad Credentiam
deferendum; et data Patena Celebranti, implet omnia
quae sunt de Officio Subdiaconi, Acolytho ampullas
ministrante; verumtamen Patenam non sustinet, sed
earn aliquantulum subtus Corporale positam tegit Puri­
ficatorio. Ponit Calicem in manibus Celebrantis, atque
simul cum ea dicit .,0 f f e r i m u s" ... .- Ministrat ei
incensum more consueto, atque Altari thurificato, eum
solum incensat, (nisi dies XII Lectionum sit in qua
Chorus thurificatur); atque thuribulo super infimum
Altaris gradum deposito, acceptum ab Acolytho manu­
tergium extendit super digitos Celebrantis, oram ipsius
interim retinens; iisque abstersis, ipsum manutergium
Acolytho tradit, et Celebrantem ad medium redeuntem
93

sequitur, ubi et stat post eum. Dicenti .. 0 r a t e Fr a­


t r e s" respondet .. S u s c i p i a t"; deinde ascendit ad
librum et vertit folia cum opus sit, ac statim redit post
Celebrantem ubi stat ex more. - Sub finem Praefa­
tionis ascendit ad sinistram Celebrantis; dictoque
.. S a n c t u s" stat ibidem, . et praestat caetera quae
sunt de ejus Officio. - Dicto ..A g n u s D e i", non
discedit a dextra Celebrantis, a quo tamen non accipit
Pacem; sed ibidem manens detegit Calicem, et vinum
et aquam infundit loco Subdiaconi: postea transfert
Missale ad cornu Epistolae; tum redit ad partem Evan­
gelii, ubi extergit et aptat Calicem. - .. It e M i s s a
e s t" vel .. B e n e d i c a m u s D o m i n o" more solito
cantat. - Accepta Benedictione, ministrat Celebranti
ad ultimum Evangelium.
3. Acolythus non defert candelabrum. - Dum pro­
ceditur de Sacristia ad Altare, praecedit immediate Dia­
conum; et ante infimum gradum se sistit in cornu Epi­
stolae, ubi facta cum aliis reverentia solita secedit ad
sinistrum cornu Credentiae, et ibidem genuflectit tern­
pore Confessionis; qua finita surgit, atque ibidem stat,
genuflectit et sedet more consueto. Librum Epistolarum
tradit Diacono, cui assistit cantanti Epistolam; qua fi­
nita ad Credentiam rediens receptum librum deponit;
et vadit in Sacristiam ubi praeparat thuribulum quod
statim defert prope Altare, nisi .. C r e d o" dicendum
sit; secus dum cantabitur. - Praebet etiam Diacono
librum Evangeliorum, et ei assistit ad Evangelium, nisi
ipse librum sustineat. Textu a Celebrante osculato, re-
94

cipit librum reportandum ad Credentiam. - Ministrat


ampullas vini et aquae more solito, et thuribulum post
oblationem Calicis; ac dum thurificatur Altare, sustinet
Missale; postea rediens ad Credentiam, defert ad Altare
pelviculam cum ampulla aquae et manutergio quod tradit
Diacono; ac infundit aquam ad lotionem digitorum: Cele­
brantis. Tandem, receptum a Diacono manutergium,
una cum pelvicula et ampulla aquae refert ad Creden­
tiam; deinde thuribulum ad locum suum; revertensque
ad Credentiam, ibi stat usque ad finem Praefationis:
qua finita, duos cereos ad Altare accendit, si sit Festum
duplex (vel dies Dominica); sin minus unicum: deinde
rediens ad Credentiam, in loco suo genuflexus cam­
panulam pulsat ad Elevationem. ...- Post Elevationem
vel stat vel manet ad Credentiam genuflexus, eodem
ritu quo Fratres in Choro; campanulam iterum pulsat
ad .,Do m i n e n o n s u m d i g n u s"; et cum opus
est, ministrat ampullas Diacono; parvum Calicis velum
defert ad cornu Evangelii, et cereos extinguit quos ad
..S a n c t u s" accendit; atque ad Credentiam rediens
stat vel genuflectit sicut ante Epistolam 6).
4. In Monasteriis vero in quibus propter minorem
Monachorum numerum, hie ritus servatur etiam in die­
bus Dominicis, aut in Festis duodecim Leet. si fiat
Processio ante Missam, Acolythus defert Crucem 7);
et Diaconus procedit a sinistris Celebrantis 8). ,....... Thu­
ribulum ministratur a Thuriferario ad Processionem ,.......
ad initium Missae post Confessionem ...- ad Evange­
lium ,....., ad Offertorium ...- et ad Elevationem SS. Sa-
95

cramenti: et quoties thurificatur Altare, Thuriferarius


Missale ab eo removet. - Evangelio cantato, Textuque
osculato, Diaconus Celebrantem incensat; et ad Offer­
torium Chorum more solito .
. 5. Ad Absolutionem ad Lecticam, si fiat post Mis­
sam Defunctorum, Acolythus, accepta Cruce proces­
sionali, procedit ad Lecticam; et Diaconus a sinistris
Celebrantis stat 9). - . Si incensum delatum fuerit ad
Missam, Thuriferarius ministrabit etiam ad Absolu­
tionem.

1) Caer. S. Mauri. Lib. III. CAP. IX. � Caer. S. V. Pars


III. CAP. V, 6.
2) Cons. Clun. Udalric. Lib. II. CAP. XXX.
3) Cons. Clun. Bernard. Pars I. CAP. XXXVIII.
4) Caer. S. M. ut supra.
5) Caer. S. V. ut supra.
6) Caer. S. Mauri. Lib. III. CAP. VIII, 6; 8.
7) Caer. S. Mauri. Lib. III. CAP. VIII, 10. Caer. S. V.
Pars III. CAP. V, 4.
8) Ibid. CAP. XIX, 5. � CAP. XVII. § II, 1.
9) Caer. S. V. Pars III. CAP. V, 8.
96

§ IV.

DE MUNERE CANTORUM AD MATUTINOS ET


AD VESPERAS ET LAUDES SOLEMNES.

1. In Matutinis Festorum primi Ordinis, Cantores


Cappis indui poterunt super Albam ad lnvitatorium 1),
quas Cappas assument apud sedes suas (nisi jam
parati ad eas pergant) dum cantabitur Psalmus .,D o�
m i n e q u i d m u I t i p I i c a t i s u n t"; et eas depo�
nent post Hymnum absolutum, antequam stalla sua
repetant. - Primus Cantor, baculo utens et comitatus
a Caeremoniario, Celebranti Alba tantum induto Hym�
num annuntiabit.
2. In elsdem Matutinis, et in Laudibus solemnibus
quae sequuntur, sicut in Vesperis primi et secundi
Ordinis, Cantores in Cappis officium solum Cantorum
implebunt, non autem Assistentium prope Celebrantem.
Quapropter ad sedes suas manebunt in Matutinis ad
Evangelium per Celebrantem cantatum, et ad ea quae
sequuntur; - item in Vesperis et in Laudibus ad Ca�
pitulum - ad Pater noster et Orationes ,-, ad Anti�
phonam B. Mariae Virginis 2) - necnon dum datur
Benedictio SS. Sacramenti post Vesperas.
1) Cons. Clun. Udalric. Lib. I. CAP. XI. - Caer. S. Mauri.
Lib. IV. CAP. III, 8. - Caer. S. V. Pars IV. CAP. III, 7.
2) Caer. S. Mauri. Lib. II. CAP. VI. § II, 6, 11. - Lib. III.
CAP. II. § I, 10, 16. - Caer. S. V. Pars II. CAP. VII.
§ II, 5, 6.
97

§ v.
DE DOMINICA PRIMA ADVENTUS.

1. In prima Dominica Adventus, Benedictio Aquae


lustralis, juxta antiquum usum 1), in Conventu fieri
poterit immediate ante Aspersionem Chari, quae As­
persio si maluerit Superior, Tertiam praecedet 2): quo
in casu Fratres Ecclesiain ingredientes se non tingent
Aqua benedicta.
2. Hora competenti Sacrista praeparabit ante gra­
d-um Presbyterii Analogium 3) velo violacei coloris
ornatum, cum aperto Missali vel Rituali, ad cujus
dexteram collocabit parvam credentiam linteo cooper­
tam, super quam disponet vas cum aqua, et alterum
vas ·vacuum cum aspersorio, necnon sal in concha. -
Sacerdos Hebdomadarius Alba, Stoia et Pluviali coloris
violacei indutus, stans ante Analogium, medius inter
Diaconum et Subdiaconum, Planetis plicatis paratos, et
duos Acolythos quorum alter deferet Crucem proces­
sionalem a sinistris Subdiaconi, et alter ministrabit con­
cham salis et vas aquae a dextris Diaconi 4), cantabit
in tono simplici, vel alta voce leget 5), Charo respon­
dente, consecrationem salis et aquae, ut habetur in Mis­
sali vel Rituali. ( Si consecratio cantetur, dicentur etiam
Exorcismi cum notis). - Ad .. A dj u t o r i um" sig­
nabit se; deinde cum dicet Exorcismos, teget caput,
manumque dextram super sal vel aquam extendet 6),

7
98

sinistra pectori admota. - Ad Orationes et ad .. Do­


m i n u s v o b i s c u m", capite detecto, junget manus
ante pectus. - Dum miscebit sal aquae, dicet sub
silentio 7) .. C o m m i x t i o s a I i s e t a q u a e ... " -
Finita Benedictione, omnibus in Choro stantibus versus
Altare, Crucifer remanebit ad gradum Presbyterii s)
prope Analogium conversus ad Altare; Celebrans vero
simul cum Ministris et Acolytho vas aquae deferente,
accedet ad Altare, et ibi ad gradus genuflexus accipiet
a Diacon o aspersorium, et Aspersionem faciet more
solito. Qua peracta, ad Analogium rediens 9), cantabit
Versus et Orationem .. E x a u d i n o s". Deihde impo­
riet ac benedicet incensum de more pro Processione
facienda: interim Subdiaconus Crucem accipiet de ma­
nibus Acolythi, qui candelabro sumpto, simul cum
altero Acolytho, veniet ad latera Subdiaconi post Ce.­
lebrantem. In reditu Processionis, Oratio ..Vi a
S a n c t o r u m" cantabitur de more ante gradus
Altaris. 10).
� .
3. Si propter solemnitatem Consecrationis salis et
aquae, vellet Abbas earn facere, tune Stoia violacei
coloris super cucullam indutus 11). utensque Baculo et
Mitra simplici alba, accedet ad Analogium 12), ubi
consecrabit sal et aquam prout habetur in Pontificali ad
Benedictionem et impositionem primi lapidis pro Ec­
clesia aedificanda, interim stante ad scamnum Hebdo­
m'adario cum Diacono et Subdiacono. - B�nedictione
petacta, Abbas redibit ad sedem suam, Acolytho de
Cruce ad Analogium remanente, ut supra; Hebdoma-
99

darius vero cum Ministris et altero Acolytho vas aquae


deferente, accedet ad Altare pro Aspersione facienda,
ut supra. - Ad Processionem quae sequitur, interesse
poterit Abbas Stoia indutus, utensque Baculo 1s), et
Mitra 14) juxta antiquum usum; et dabit omnes Bene­
dictiones in Missa, ut infra § �. 2.
11111

1) Cons. Clun. Bernard. Pars I. CAP. XLV. - Udalric. Lib.


I. CAP. X.
2) Cons. Clun. ut supra. - Bernard. Pars II. CAP. V-IX-XIX­
XXIV; - Udalric. CAP. XV-XXXIII-XLVI-XLVIII. -
Proc. Clun. 1632, p. 7. - 1734. p. XVI. - Mis. Clun. 1717,
p. 128. - 1733, p. 129.
3) Cons. Clun. ut supra. ;_, Mis. Clun. 1733, p. L.
4) Mis. Clun. ut supra.
5) Mis. Clun. 1523. fol. 132. et 1733. ut supra.
6) Mis. Clun. 1733. p. LI.
7) Cons. Clun. Bernard. - Mis. Clun. 1733. ut supra.
8) Mis. Clun. ut supra. - Process. Clun. HJ2. p. 1.
9) Bernard. � Mis. Clun. ut supra.
10) Bernard. ut supra.
11) Bernard. et Udalric. ut supra. - Process. Clun. 1733. p.
XVI. - Bernard. Pars. I. CAP. XX. Pars. II, CAP. XIII.
- Mis. Clun. 1717. p. 61. - 1733. p. 59.
12) Mis. Clun. ut supra, et 1733. p. 129.
13) Constit. Hirsaug. Lib. II. CAP. XII. Migne. P. L. 150. col.
1049.
14) B. Urbani Papae II. Epist. ad S. Hugonem. Abb. Clun.
(Migne. P. L. 151. col. 292).
100

§ VI.

DE PROCESSIONIBUS.

1. Juxta usum Cluniacensem, Oratio de B. Maria


Virgine, praemisso Versiculo, cantabitur ad Stationem
quae fit diebus Dominicis et Festis I. et II. Ordinis ante
Imaginem ejusdem B. Virginis de Galilaea, dum pro­
cedimus per Claustrum ante Missam Conventualem 1).
- In Monasteriis in quibus eundo ad Sanctam Mariam,
cantari consuevit Responsorium de Beata post Respon­
sorium de Tempore vel de Festa diei, Celebrans, abso­
luto Responsorio de Beata ( omissis VerS�'38 et ., G I o­
r i a P a t r i", si jam omnes ad locum Stationis per­
venerint), immediate cantabit Versum, et Orationem.
Ubi vero Responsorium de Tempore vel de Festa
sufficit usque ad S. Mariam, Antiphona de Beata can­
tabitur ad Stationem antequam Celebrans Versum
incipiat; vel eundo ad S. Mariam cantabitur Respon­
sorium de ea, et post Stationem Responsorium de
Dominica aut de Festa 2).
2. Secundum eumdem usum Cluniacensem, ex
,.C ons u e t u d i n i b u s", et ex Processionali (XV.
saec.), Versus et Orationes dici poterunt ad libitum Su­
perioris ut sequitur: in Adventu Domini: V. ,.B e n e­
d i c t a t u i n m u l i e r i b u s'', cum Oratione .,D e u s
q u i d e B e a t a e M a r i a e V i r g i n i s u t e r o". -
A Nativitate Domini usque ad Purificationem B. Ma­
riae Virginis inclusive ( etiamsi in die III repon_atur):
101

Oratio ..D e u s q u i s a I u t i s a e t er n a e", prae­


misso W. .. P o s t p ar t u m Virgo i n v i o l a ta p er­
m a n s i s t i", qui deinceps per totum annum dicetur
( cum ,,A 11 e 1 u i a" T emp. Pase.) etiam in Festis de
B. Maria, Annuntiatione excepta, ut infra. - Post Pu­
rificationem usque ad Pascha: Oratio ,.F a m u 1 or u m
t u o r u m, q u a e s u m u s D o m i n e, de Ii c t i s
igno s c e". - A Dominica Paschae inclusive usque
ad Trinitatem exclusive: Oratio .. Gr a t i a m tu a m,
q u a e s u m u s, D o m i n e, m e n t ibu s n o s tr i s
inf u n de". - Demum a Dominica Trinitatis inclu­
sive usque ad Dominicam primam de Adventu exclu­
sive: Oratio ,.F am u 1 or u m t u or u m", ut supra.
In Annuntiatione Dominica: W. ,,Be n e di c t a t u"
cum Oratione: ,.0 e u s q u i h o di er n a di e V er­
bu m t u u m B e a t a e Vir gi n i s a Iv o c o a du­
n a r e v o Iu i s t i:t f a c n o s i_t a pr a e s e n t e m '
s o l e mni t a t e m p er ager e * u t t ibi p l a c er e
v a Ie a m u s. P er e u n de m 3). - In Assumptione
B. M. V.: Oratio: ,.Ve n er a n da n obi s, Do­
m i n e, h u j u s di e i f e s t i v i t a s o p e m c o n-
f er a t s a Iu t ar e m, t in qua sancta Dei
G e n i t r i x m or t e m s u b i i t t e m p o r a 1 e m:
n e c t a m e n m or t i s n e x ibu s de pr i m i p o-
t u i t, * q u a e F i Ii um t u u m D o m i n u m n o s-
t r u m de s e ge n u i t i n c ar n a t u m. Q u i v i­
v i t e t r egn a t. 4)
In Nativitate intemeratae Dei Genitricis: Oratio:
..Sup p Ii c a tio n e m s er v or u m t u or u m, D e u s
102

m i s e r a t o r, e x a u d i: t u t q u i i n N a t i v i­
t a t e s.a n c t a e De i Ge n i t r i c i s e t V irg i n is
c o n g r e g a m u r, * e j u s i n t e r .c es s i o n i b us
a t e cl e i n s t a n t i bu s per i c u 1 i s e r u a m u r.
P e r e u m cl e m." 5)
In Conceptione immaculata B. M. V.: Oratio: ,,S up­
p l i c a t i o n e m s e r v o r u m t u o r u m", mutato
verbo N a t i v i t a t e in verba C o n c e p t i o n e I m­
m a c u I a t a 6), In aliis Festis de B. Maria
dicetur Oratio de Tempore, ut supra.
3. Quia de antiquo cultu erga Crucem per Tern­
pus Paschale, sola nunc superest Commemoratio Cru­
ds ad Vesperas et Laudes in Officiis de Tempore,
et de Beata Maria in Sahbato, valde optandum est ut
apud nos instauretur Statio quam, redeuntes in Eccle­
siam post Processionem per Claustrum ante Missam
Conventualem, faciebant Cluniacenses, Dominicis di­
ebus a Pascha usque ad Trinitatem, in Navi ante
Crucem quae ad ingressum Chori affixa erat 7). Ubi
vero haec Statio, propter loci angustiam, in Navi
fieri nequibit, in Choro poterit ante gradum Preshy­
terii, ut olim agebatur in Urbis Basilicis s) . - Si autem
nulla Crux ad ingressum Chori, neque Presbyterii
affixa sit, tune Subdiaconus Crucem processionalem
deferens, lmaginem Crucifixi versus Conventum con­
�ertet, ut fit in Dominica Palmarum ad Stationem
quae agitur ad Crucem ante introitum Ecclesiae.
4. In die Paschae, omnibus ante Crucem stantibus,
Hymnus ,,S a I v e F e s t a cl i e s" intermittetur, et
103

praemisso Versu ,,D i c i t e i n N a t i o n i b u s. A1-


1 e1 u i a", Celebrans cantabit Orationem ,,R e s p i c e
q u a e s u m u s D o m i n e, s u p e r h a n c f a m i-
1 i a m" 9), vel aliam ad libitum: ,,D e u s q u i p r o
s a1 u t e m u n cl i s a c r i f i c i u m P a s c h a1 e f e­
c i s t i, p r o p i t i a r e s u p p1 i c a t i o n i b u s n o s­
t r i s,t u t i n t e r p e11 a n s p r o n o b i s P o n t i­
f e x s u m m u s, n o s p e r i cl q u o cl n o s t r i e s t
s i m i1 i s, r e c o n c i1 i e t: * e t p e r i cl q u o cl t i b i
e s t a e q u a1 i s, a b s o1 v a t J e s u s C h r i s t u s
Fi1 i u s t u u s Do m i n u s n o s t e r. Q u i v i­
v i t e t r egn a t i n s a e c u1 a s a e c u1 o r u m.
A m e n." 10) Qua finita, resumetur ,,S a1 v e F e s t a
Di e s". - Dominica in Albis, absoluto ante Cru­
cem 11) Responsorio ,,C h r i s t u s r e s u rge n s", di­
centur Versus et Oratio ut supra. Attamen ubi hoc
Resp. non sufficit per totam Processionem, ad lntroitum
Ecclesiae cantabitur aliqua Antiphona ( vel Responso­
rium) de Cruce, quae ante Crucem finietur. - In om­
nibus vero aliis Dominicis usque ad Pentecosten exclu­
sive, ingrediendo Ecclesiam imponetur ,.C h r i s t u s
r e s u rge n s" 12), quod ante Crucem finietur, ut
supra, omissis : fl. ,,D i c a n t n u n c...", et ,,Gl o r i a
P a t r i", si jam ad locum Stationis omnes pervenerint:
deinde dicet Celebrans fl. et Orationem, ut supra. -
In Die autem Pentecostes, ad introitum Ecclesiae,
omisso Responsorio, cantatibur Antiphona ,,H o cl i e
c o mp1 e t i s u n t cl i e s P e n t e c o s t e s" 13), qua
ante Crucem absoluta, dicentur fl. d Oratio de Cruce,
104

ut supra. ,......., In die Ascensionis non fit Statio ad Cru­


cem, 14) neque in Festis Sanctorum extra Dominicam
occurrentibus.

1) Cons. Bernard. Pars I. CAP. XLV. - Udalric. Lib I


CAP. X.
2) Consuet. et Process. Clun.
3) Liber Sacrament. S. Gregorii Magni.
4) Ibid.
5) Ibid.
6) Process. 1632. p. CXLVIII.
7) Cons. Clun. Bernard. Pars. I, CAP. XLV. Udalric. Lib.
I. CAP. X.
8) Ord. Rom. P. L. 78. col. 965, 966. No. 12. - Thomasii
opera (Edit. Vezzosi) tom. IV. Responsoriale et Antipho�
narium Romanae Ecclesiae. p. 95. nota. A.
9) Cons. Clun. Bernard. Pars IL CAP. XIX.
10) Ibid. CAP. XVIII. - Udalric. I. CAP. XIV. - Sacram.
Gelasianum et Gregorianum.
11) Bernard. XIX. - Udalric. XV.
12) Ibid.
13) Bernard. XXIV. - Udalric. XXIV.
14) Bernard. XXIII.
105

§ VII.
.. DE M!SSIS QUOTIDIANIS . DE BEATA
ET PRO DEFUNCTIS.

1. Ex laudabili consuetudine, et peculiari Ordinis


nostri erga B. Mariam devotione ac in memoriam
singularium beneficiorum quibus sanctissima Virgo
Congregationem nostram nascentem speciali patrocinio
fovit, et crescentem in dies per misericordiam Dei con­
tinuo favore prosequitur, per singula. monasteria, ad
judicium Superioris, singulisque diebus dici poterit in
Altari ..B. Virginis Missa . votiva privata .de . eadem B.
Virgine, vel. infx:a Octavas Festorum ejus, de ipsa
Octava, Pl'.O gratiam.m actione beneficiorum accepto:­
rum., et futurorum impetratione, ac pro felici negotiorum
ipsius Congregationis succ�ssu. Diebus vero quibus,
juxta Rubricas, non dicu�tur Missae votivae, dicetu.r:
de die in honorem B. Virginis: in. ea Mini.ster Alba
semper indutus ministrabit; signum vero hujus Missae
dabitur ritu speciali. (Caer. S. M. Lib. III. Cap. XIII,
9. - S. V. Pars III. Cap. X. 40) ..
2. Item ex antiqua consuetudine monastica et spe­
ciali 0/:'dinis nostri pietate erga Animas Purgatorii,
singulis diebus quibus Missae dici. possunt pro De­
functis, altera Missa privata dici poterjt de. Defunctis
quotidiana in Altari a Superiore ad hoc specialiter
designato. 1n hac Missa, secunda Oratio semper dicetur
.,D eu s v e n i a e I a r g i t o r" pro Fratribus, Paren-
106

tibus, Propinquis et Benefactoribus nostris defunctis.


(Caer. S. V. ut supra.)
3. Supradictae intentiones generales tam in Missa
de Beata, quam pro Defunctis, non excludent specialem
intentionem pro qua oblatum erit stipendium.

§ VIII.

DE RITIBUS ABBATUM.

1. Juxta veteres usus monasticos, Cuculla tanquam


habitus praelatitius regularis pro Abbatibus habenda
est 1); ideoque mozettae vel Cappae pontificali quae
sunt habitus praelatitii saeculares, in functionibus mo­
nasticae indolis praeoptanda est, praesertim quando
Abbates sunt collegialiter congregati.
2. In Festis et aliis Solemnitatibus primi et secundi
Ordinis in quibus non celebrat, sed tantum de more
in stallo suo interest, sive Cuculla, sive Habitu prae­
latitio saeculari indutus; necnon ad Missam Dominica­
rum .. Ga u d e t e" et .. L a e t a r e" Abbas Ecclesiam
ingrediens cum Conventu ad Officia solemnia, juxta
usum ab initio in Congregatione nostra jam receptum,
accipiet Aspersorium, et primo seipsum, deinde Con­
ventum asperget. - In Vesperis (et Laudibus I. Or­
dinis) dum cantatur Antiphona ad .. M a g n i f i c a t"
(vel ..B e n e d i c t u s") incensum a Caeremoniario sibi
107

allatum imponet ac. benedicet 2) et in fine cantato


,.B e n e d i c a m u s D o m i n o" cum ij-. ,.D e o g r a­
t i a s" solemnem Benedictionem dabit, tecto capite cum
caputio cucullae 3), vel cum bireto: qua data, secreto
dicetur ,.Pa t e r n o s t e r", deinde subjunget Cele­
brans ,.D o m i n u s d e t n o b i s s u a m p a c e m",
et caetera perficiet more solito, quia non est functio
pontificalis. ,...., In Missa, incensum quoties adoletur
prius imponet et benedicet 4) (Diacono acerram ei
praebente ante Evangelium tantum, scilicet postquam
librum super Altare posuerit, non vero initio Missae,
nee ad Offertorium); post Epistolam benedicet Sub­
diaconum, et Diaconum ante Evangelium 5). Qui Dia­
conus, benedictione accepta, Abbatis manum de more
osculabitur. Evan9elio cantato, Abbas osculabitur Tex­
tum a Subdiacono sibi delatum 6). remanentibus Caere­
moniario cum Acolythis; et interim Diaconus Celebran­
tem thurificabit. Ad Offertorium Aquam benedicet
Abbas dicens... I n n o m i n e Pa t r i s" 7) ( accedente
ad eum Subdiacono si melius videatur); et in fine Mis­
sae dabit solemnem Benedictionem, stantibus Cele­
brante ad cornu Epistolae, Diacono in secundo gradu
ad angulum anteriorem partis 8pistolae, et Subdiacono
in eodem gradu ad angulum partis Evangelii, omnibus
ad Abbatem conversis. ,...., Celebrans tam in Missa
quam in Vesperis (et Laudibus) duplici tantum ductu
incensabitur. ,...., Si Dies Dominica fuerit, Aspersio
Aquae fiet ut in aliis Dominicis. ,...., Ad Stationem quae
fit ante lmaginem B. M. V. dum proceditur per Clau-
108

strum post Tertiam, stabit Abbas de more in medio


Claustri post Celebrantem. Si vero Abbas Missae
assistit ad thronum, paratus cum Pluviali et Mitra, ipse
ad Stationem in Claustro cantabit Urationem de Beata,
secedente ad latus Claustri Celebrante cum Diacono. ,.....,
In Salutationibus SS. Sacramenti Abbas incensum im­
ponet nihil dicens.
3. Vetus ritus abbatialis a Patre nostro Domno
GUERANGER in Congregatione instauratus, et ab eo
,.S o I e m n i s" vocatus, legitime etiam nunc servari
potest. ...- In hoc ritu, Abbas ad Ecclesiam accedens,
a Conventu non associatur, sed Conventu Chorum
ingresso, accedit cum suis Assistentibus et Capellanis
tantum. Sedet non ad scamnum, sed ad sedem camera­
lem s) seu cathedram cum suppedaneo .super duos gra­
dus a parte Evangelii erectam, sed sine baldachino; et
dum cantatur Hora Missam immediate praecedens,
paramenta apud sedem suam accipit antequam Capitu­
lum Subdiaconus cantet. Insuper Baculo 9) et Mitra 10)
utitur, non autem Tunicella, Dalmatica, Caligis, San­
daliis, Chirothecis, nee Gremiali. Praeter Oiaconum et
Subdiaconum habet Presbyterum assistentem Pluviali
indutum, et quatuor ministros de Mitra, de Baculo, de
Candela, et de Libro: attamen si necesse esset ut ritu
abbatiali utatur in m9-joribus Solemnitatibus, duos Dia­
conos ad honores habere poterit, juxta usum a Domno
GUERANGER servatum. Omnia quae· in Missa can­
tanda vel legenda sunt, non ad sedem suam sed ad
Altare, sicut Presbyteri, cantat et legit; nee ante eum
109

genuflectunt Ministri inferiores, sed tantum ei profunde


inclinant.
4. Mitra simplex de qua agitur in ,.D e r it u
i n d u e n d i · s a e c u 1 a r e m", de Mitra alba ·intelli�
genda est; et dum proceditur ad Capitulum, Baculo et
Mitra utetur Abbas, ex more antiquo in Processionibus,
ut supra dicitur § VI. 3.

1) IV. Cone. Constantinop. (869) Can. XXVIII: Mansi. XVI,


178. - Cone. Lateran. (1215) Mansi. XXII, 1006. - Cone.
Saltzburg. (1420) Can. XVII. fylansi. XXVIII. 991. -
Caer. Rom. Auctore Aug. Patricio Piccolimini (1488)
. Lib. I. Tit. X; § IV. - Lib. · m: Tit. III. CAP. V, Vl,
VII. - Caer. Episc. Lib. I. CAP. XXV. 7. in fine.
2 I 4 5 6) (Regula S. P. Benedicti. CAP. LX.) - Disciplina
·Farfensis. Lib. II. CAP. XXIII. - Cons. Clun. Bernard.
Pars I. Cap. I. XXII. - Udalric. Lib. III. CAP. II. - Const.
Hirsaug. Lib. I. CAP. 82, 86, 90, 92. - Lio. II. CAP.
II, XII.
3)Caer. Episc. 'Lib. I. CAP. XXV, 7.
7)S. R. C. 3569. ad 2.
8)S. R. C. 1111, ad 4.
9) Disciplin. Farfens. Lib. II. CAP. III. - Cons. Clun. Bernard.
Pars. I. CAP. I, XXV. - Const. Hirsaug. Lib. II. CAP.
I, XII, LXXI. - Pont. Rom. De Benedictione· Abbatis non
habentis usum pontificalium. - Hist. Manusc. Abbatiae S.
Vincentii Cenomanens. (Bibi. Nat.) in qua legitur D. John.
Bapt. Godefroy (1666) et D. Placidum Chassinat (1670)
Missas et Vesperas solemnes cum Baculo pastorali cele­
brasse.
10) B. Urbani Papae II. Epist. ad S. Hugonem Abb. Clun.
(P. L. Migne. 151. col. 292).
INDEX
pag.

DECRETA 7
UBER I De Caeremoniis communibus .. 11
CAPUTI De ingressu Fratrum in Chorum, et
egressu, ac eorum modestia.- De iis
qui ad opus Dei tarde occurrunt, et
de iis qui falluntur in Oratorio, quo­
modo satisfaciant.- De Cucullis in-
duendis ............... 12
CAPUTII De modo et tempore formandi sig-
num Crucis ........ ...... 29
CAPUTIII De Pectoris Tunsionibus in Ch9ro . 33
CAPUTIV De Inclinationibus 34
CAPUTV De Genuflexionibus ., . . .... 48
CAPUTVI De Prostrationibus ........ . 59
CAPUTVII Quando standum facie ad Altare vel
ad invicem conversa. Quando sedi­
libus erectis seu misericordiis inni-
tendum ........, .... . . . 61
CAPUT VIII Quando sedendum est .. ...... 75
CAPUTIX Quarido detegendum vel tegendum
caput ................ 78

APPEND IX
§ I De Munere Creremoniarii ...... 87
§ II De Hora Missam Conventualem
prrecedente, et de Antiphona ad

.�
Introitum . . . . . . . . . . . . . . . 87
§ III De Missa Conventuali. cui solus
Diaconus ministrat cum Acolytho . 91
§ IV De Munere Cantorum ad Matutinos
et ad Vesperas et Laudes solemnes. 96
§ V De Dominica prima Adventus . . . 97
§ VI De Processionibus . . 100
§ VII De Missis quotidianis de Beata et
pro Defunctis 105
§ VIII De Ritibus Abbatum 106

CONCORDAT CUM ORIGINAL!

IN DIE OCTAVA CONCEPTIONIS IMMACULAT lE


BEATlE MARIJE VIRGINIS - MCMXXXIII

You might also like