Vitus Stoss
Vitus Stoss[1] (theodisce Veit Stoß, polonice Wit Stwosz) (natus circa annum 1447 in Horb am Neckar, Austria anterior; mortuus anno 1533 Norimbergae) fuit sculptor theodiscus artis gothicae exeuntis. Imprimis Cracoviae et Norimbergae laboravit.
Vita
[recensere | fontem recensere]Vitus Stoss (etiam Stoß, Stosz, Stuosz, Stwosz) imprimis Cracoviae (1477–1496) et Norimbergae (ab anno 1496 usque ad mortem anno 1533) in labore erat; ex Norimberga damnationis causa Cracoviam fugerat. Fontes, qui de nativitate eius referunt, incerti sunt. Probabiliter inter annos 1445–1450 natus est. Ubi eruditus sit nescitur. Opera eius ab artificibus Germaniae austro-occidentalis inter Basileam et Bingium (ut puta Niclaus Gerhaert), Germaniae australis (urbis Ulmae) et Nederlandiae inspirata esse videntur.
Anno 1477 primum in fontibus apparet, cum Cracoviam iit. Ibi opus, quod inter illustrissima eius artificis numeratur, perfecit: Altare maius ecclesiae Sanctae Maria (usque ad annum 1489), praeterea alia opera ut puta sepulcrum Casimiri IV, regis Poloniae in ecclesia cathedrali Cracoviensi positum (1492). Copiis locuples Vitus Stoss anno 1496 Norimbergam revertit. Falsarum et corruptarum litterarum accusatus compluries in ius vocatus est. Multa passus (mense Decembri anno 1503 utraque gena ferris ferventibus percussa est!) anno 1504 in urbem Münnerstadt fugit, ubi picturas pinxit, quas solas ab eo pictas notae sunt. Anno 1505 sua sponte Norimbergam reversus iterum comprehensus est.
Tamen ei ab imperatore Maximiliano I atque patriciis Norimbergensibus negotia data sunt. Maximi momenti est "Annuntiatio Domini" in ecclesia Sancti Laurentii Norimbergae (1517/1518), opus ab Antonio II Tucher iussum. Filius eius Andreas, qui ibidem in monasterio Carmelitarum munere prioris functus est, anno 1520 Vitum Stoss ultimum opus, altare maius ecclesiae Carmelitarum Bambergae (hodie ecclesia cathedralis), perficere iussit (1520–1523). Quod opus sine coloribus remansit, quoniam artifex anno 1533 e vita cessit. Tantis difficultatibus obiectis Vitus Stoss tamen sculptur insignis ac locuples mortuus Norimbergae in coemeterio Sancti Ioannis sepelitus est (sepulcrum St. Johannis I/0268).
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Rudolf Bergau: Der Bildschnitzer Veit Stoß und seine Werke. Norimbergae 1884.
- Max Loßnitzer: Veit Stoß. Die Herkunft seiner Kunst, seine Werke und sein Leben. Lipsiae 1912.
- Michael Baxandall: Die Kunst der Bildschnitzer. Tilman Riemenschneider, Veit Stoß und ihrer Zeitgenossen. Monaci 1984.
- Gottfried Sello: Veit Stoß. Monaci 1988, ISBN 3-7774-4390-5.
- Dobroslawa Horzela (ed.): Around Veit Stoß. Catalogus. Muzeum Narodowe, Cracoviae 2005, ISBN 83-89424-27-4.
- Albert Dietl: Himmelfahrt der Maria. Der Krakauer Marienaltar und seine Geschichte. In: Christoph Hölz (ed.): Wit Stwosz – Veit Stoß. Ein Künstler in Krakau und Nürnberg. Monaci 2000.
- Gerhard Weilandt: Stoß, Veit. In: Neue Deutsche Biographie (NDB). Vol. 25, Berolini 2013, ISBN 978-3-428-11206-7, p. 458.
- Walter Folger: Der Marienaltar des Veit Stoß im Bamberger Dom. Bambergae 2014, ISBN 978-3-940821-36-2.
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Vitum Stoss spectant. |
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ attestatio nominis Latini: Heinrich Scherer: Atlas Novus, p. 404