Vettius Gratus
Appearance
Vettius Gratus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus tertio saeculo fuit. De cursu honorum eius nihil certi novimus, sed propinquus fuit Gaii Vettii Grati Attici Sabiniani, consulis anni 242, cuius pater Gaius Vettius Gratus Sabinianus anno 221 consulatum ordinarium administravit. Ipse anno 250 cum Decio imperatore consul ordinarius factus est[1]. Filius eius Gaius Vettius Gratus anno 280 ipse consul ordinarius fuit.
Notae
[recensere | fontem recensere]