Jump to content

Veleda

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Veleda (discretiva).
"Velleda" a Carolo Voillemot anno 1869 ficta

Veleda fuit fatidica populi Bructerorum quo tempore Gaius Iulius Civilis res novas movebat contra Romanos anno 69 p.C.n. Capta tandem a Romanis est anno 77, duce Rutilio Gallico, si poetae Statio credimus. Nomen eius a nonnullis censetur verbo vala (scil. fatidica religionis Nordicae mediaevalis) cognatum esse.

E nomine huius mulieris appellati sunt et liber "Velleda" (a Benedicta Naubert conscripta) et asteroides "126 Velleda". Tabulam Carolus Voillemot artifex Francicus anno 1869 pinxit, mulierem fere nudam effingentem, qua titulus "Velleda" praeposuit (Salon de 1869, no. 2390).

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]