Jump to content

Valvulopathia

E Vicipaedia

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Valvulopathiae
Cognitores
Disciplina medica Cardiologia
Rationes clinicae
Phonocardiogrammata
Phonocardiogrammata cardiacis sonoribus et normali (supra) et pathologicis

Valvulopathiae est nomen collectivum morborum et malorum valvarum cordis. Etiam notio vitiorum valvarum constat. Et singularis et plures valvarum quattuor cordis affectae esse queant, detrimentis et structurae earum et functionis. Mala functionum ad facultates aperiendi et claudendi valent. Valvae insufficientia clausura imperfecta causa, stenosis apertura imperfecta significat. Ita cuique valvae et stenosis et insufficientia attribuitur. Effectus sanitatis diminuti haud uniformes sunt, non raro vero vis reducta cordis et fatigatio observatur.

In valvulopathias aestimandis consummatio valorum complurium, ut fractionis eiectionis ventriculi sinistri (FEVS) et functionum myocardii, commendatur[1].

Valvae cordis

[recensere | fontem recensere]
Sectio cordis, quae totas valvarum cordis (albe) eadem in planitie monstrat; valvulae cordis ab sinistro dextrorsum: atrioventricularis dextra, trunci pulmonalis, aortae, atrioventricularis sinistra.
Conferatur pagina principalis Valvae cordis.

Cordi valvae quattuor sunt:

Valvulopathiae in genere

[recensere | fontem recensere]
  1. Fortuni F., Bax J. J., Delgado V. (Ian 2021). "Changing the Paradigm in the Management of Valvular Heart Disease: In Addition to Left Ventricular Ejection Fraction, Focus on the Myocardium". Circulation 143 (3): 209-11 
  2. Patel A., Kirtane A. J. (Aug 2016). "Aortic Valve Stenosis". JAMA cardiology 1 (5): 623 

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • Societas Europaea Cardiologiae de valvulopathiis (Anglice)