Jump to content

Superbia

E Vicipaedia
-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Superbia. Opus tessellatum in Basilica Nostrae Dominae de Fourvière.
Athletae CFA superbiam suam monstrant post victoriam in ludis olimpicis anni 2002.

Superbia est notio philosophica et psychologica, cuius definitio exacta multum a scaenographia philosophica pendet. Augustinus superbiam definivit esse "amorem propriae excellentiae".[1] Superbia quidem multum de gloria personali deque confidentia agit. Et conceptio omnes actiones, virtutes, vitiaque ab eo provenientibus complectitur.

Quia Lucifer propter superbiam contra Deum rebellare putatur, Augustinus docuit superbiam "initium peccati" esse et Ecclesia Catholica Romana, superbiam numerat inter septem peccata capitalia. Superbia, autem, in lingua Latina etiam sensum positivum complectitur, animam elevatam et voluntatem ad gloriam adeptam significans.[2]

Notiones religiosae

[recensere | fontem recensere]
Angelus Lucifer, statua Matritensi nomine El Ángel Caído (sc Latine Angelus Casus) depictus, postquam, secundum mythologiam Christianam, de caelo expulsus est ob superbiae causa contra Deum rebellandum.

Religio Christiana

[recensere | fontem recensere]

In religione Christiana, superbia habetur esse "inordinata praesumptio alios superandi."[3] [4] Ecclesia Catholica, quae defectionem Luciferis a Deo habet fuisse superbiae causa, superbiam numerat inter septem peccatorum capitalium.[5]

Notiones philosophicae

[recensere | fontem recensere]

Thomas Aquinas, doctor Ecclesiae Catholicae Romanae, censuit superbiam quoque sensus bonos habere, cum scripsit in libro Summa Theologica:

"superbia dupliciter accipi potest. Uno modo ex eo quod supergreditur regulam rationis, et sic dicimus eam esse peccatum. Alio modo potest superbia nominari simpliciter a superexcessu: et secundum hoc omne superexcedens potest nominari superbia, et ita repromittitur a Deo superbia, quia quidam superexcessus bonorum. Unde et Glossa Hieronymi, super illa Isa., Vos autem sacerdotes, dicit quod est superbia bona et mala; vel superbia in vitio cui Deus resistit, et superbia quae accipitur pro gloria quam confert."[6]

Aquinas igitur ponitur superbiam esse peccatum solum cum homines eam praeter rationem habent. Haec superbia irrationalis

"appetit excellentiam in excessu ad rationem rectam. Unde Augustinus dicit quod superbia est perversae celsitudinis appetitus. Et inde est etiam quod, sicut Augustinus dicit, superbia perverse imitatur Deum: odit namque cum sociis aequalitatem sub illo sed imponere vult sociis dominationem suam pro illo."[6]

Postea autem Aquinas semper superbiam ut peccatum tractacturus est, quia non censuit superbiam rationalem tam significantem esse. Potius proposuit magnanimitatem esse virtutem quae pusillinanimitatem opponit ne homines animos applicent ad aliquia viliora quam eos deceant, et humilitatem (non rationem per se) esse virtutem quae superbiam opponit ne homines animos ad aliqua superiora.[6]

In philosophia Obiectivista, superbia dicitur voluntas ad propriam perfectionem moralem attingendam;[7] Quam perfectionem Ayn Rand habuit homines possunt attingere vivendo in plena consistentia cum valoribus personalibus rationalibus.[8]

Sic superbiam definiens Rand cum Aquinate de superbia evidenter consensit, condicens superbiam irrationalem esse malum. Quia autem Rand habuit omnes virtutes esse distinctos rationalitatis aspectús, ea sensum vitiosum superbiae ponit iam exclusum esse a disputationibus ethicis. Atque Rand sensit magnam rationem habere quia virtus quam superbia praebet magnopere extollenda est. Rand enim contendit omnem hominem oportere colere sui aestimationem, et superbia sola est virtus qua homo sui aestimationem colere potest. Sicut Aquinas dixit, superbia nominatur ex hoc quod aliguis per voluntantem tendit supra id quod est.[6] Rand igitur, Aristotelei condicens, superbiam habuit esse coronam omnium virtutum, quia ab hominibus sola attenta est postquam omnes alias virtutes rationalitate inclusa attineantur.[9]

Superbia homophylophilica

[recensere | fontem recensere]

Superbia homophylophilica (vulgo Anglice pride, LGTB pride, gay pride) duae res dicitur:

  • superbia personalis quam homines attineant homophylophilici propter sexualitatem suam
  • publicus ostentus quem homines homophylophilici et socii eorum faciunt, postulans populum late agnoscere causam homophylophiliae esse naturalem et inamovibilem, ut dignitatem hominum homophylophilicorum et bonitatem diversitatis honorentur.

Nexus interni

  1. "Est autem superbia amor proprie excellentie, et fuit initium peccati superbia."De amore liber IV apud freespace.virgin.net.
  2. Vide Lewis & Short dant "In a good sense, lofty spirit, honorable pride."
  3. Thomas Aquinas, Summa Theologiae, II,II 162, 3.
  4. In philosophia Spinozae, similiter "superbia est de se prae amore sui plus iusto sentire."
  5. Ioannes Francus Ravasi, Le porte del peccato, Mondadori. Imprimatur Mediolani, anno 2007 (pagg 51–83).
  6. 6.0 6.1 6.2 6.3 Summa Theologiae, Vol. 44 (Google Books)
  7. Leonard Peikoff. "Objectivism: The Philosophy of Ayn Rand" (Obiectivismus: Philosophia Ayn Randis), Meridian, 1993, ISBN 978-0-452-01101-4.
  8. Vide etiam paginam de superbia in Vicipaedia hispanica, Lexicon Ayn Rand: Superbia, et es:Obietivismo (Ayn Rand): "El orgullo es una virtud, Para el objetivismo el orgullo racional es la corona de todas las demás virtudes. Si uno se esfuerza en llevar una vida racional y productiva, uno se gana el derecho a estar orgulloso de los valores morales y materiales que uno obtenga. . . . No obstante, el objetivismo condena inequívocamente los orgullos irracionales: El orgullo de ser de determinado país, de pertenecer a una u otra raza o tribu, de tener grandes riquezas heredadas, de pertenecer a una familia con títulos nobiliarios. . . . En ninguna de estos casos el individuo ha hecho nada para ganarse el derecho a estar orgulloso.".
  9. Leonard Peikoff, "Objectivism: The Philosophy of Ayn Rand" (Meridian, 1993, ISBN 9780452011014).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Cairns, Douglas L. 1996. Hybris, Dishonour, and Thinking Big. Journal of Hellenic Studies 116: 1–32. doi:10.2307/631953.
  • Fisher, Nick. 1992. Hybris: a study in the values of honour and shame in Ancient Greece. Warminster, UK: Aris & Phillips.
  • MacDowell, Douglas. 1976. Hybris in Athens. Greece and Rome 23: 14–31. doi:10.1017/s0017383500018210.
  • Owen, David. 2007. The Hubris Syndrome: Bush, Blair and the Intoxication of Power. Methuen Publishing.