Socolata cum encytis
Socolata cum encytis[1] (Hispanice: chocolate con churros) est cibus clarus et Matriti praecipuus, sed potes quoque hic invenire ubique in Hispania et America Meridionali. Saepe editur ut ientanculo. Socolata vero dicitur potio Guaxacana, est potio ex socolata et lacte facta, in qua encyti immersi sunt.
Origo cibi
[recensere | fontem recensere]Socolata cum encytis originem habuit Matriti saeculo XIX aut XX; ibi in feriis encytos vendebant. Proprie encyti fuerunt alimenta mane praelata. Populus vidit encytos cum socolata optime colligari. Itaque encyti sunt viles, faciles factu et prompte.
Quomodo sumptus est
[recensere | fontem recensere]Mos nobis mandat modum edendi huius cibi. Quando socolata ut calidissima est (circiter 80º C), encytus in socolata immittitur, ut socolata cum encyto comedatur. Tunc, cum nulli encyti remaneant, socolata bibitur.
Sunt per Hispaniam universam domi socolatae (vulgo chocolaterías) ubi socolata cum encytis venditur. Clarissima Matriti est domus socolatae Sancti Genesii (chocolatería de San Ginés).
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Chocolate con churros en Madrid" apud Tapapedia