Scylla
Scylla (Graece Σκύλλα) in mythologia Graeca est formosa virgo a multis procis petita, donec in monstrum marinum a venefica Circe transfiguraretur. A quo tempore in freto Siculo latuit, litoris Calabrici[1] rupe sub ima, naves ultionis causa in saxa adliciens ut nautas voraret. Ita praeternavigans sex comites perdidit Ulixes, dum Charybdim altera parte freti minantem cavere conatur (unde proverbium natum est, Incidis in Scyllam cupiens vitare Charybdim). Aeneas vero vaticinationibus Troiani Heleni monitus hunc transitum vitavit. Et Argonautae Thetidis ope illinc incolumes evasere. Nam post Homerum locus communis fuit navigationum epicarum.
De genealogia
[recensere | fontem recensere]De parentibus inter auctores antiquos non constat : alii dicunt Phorci et Hecatae fuisse filiam[2], alii Typhonis et Echidnae[3], alii alia. Apud Homerum fuit filia nymphae Crateidis.[4]
In Odyssea
[recensere | fontem recensere]Carmine duodecimo Odysseae ineunte Circe Ulixi Scyllam describebat ut monstrum horrendum in spelunca habitans media rupe mari imminente. Duodecim pedibus et sex collis oribusque sex triplici dentium serie armatis praedita erat quibus animalia marina vel etiam miseros nautas e navibus piscaretur. Vim adversus eam inutilem esse dicebatː nam malum aeternum esse. Nihilominus Ulixem monebat ut potius Scyllam praeterlegeret quam Charybdim, etiamsi sex homines amissurus erat. Etenim postea Ulixes comites validos sex quos comedit Scylla quamvis armatus miserandae morti eripere non potuit[5].
Fabula Ovidiana
[recensere | fontem recensere]Sic poeta Ovidius formae mutatae fabulam narravit : Scylla, formosa virgo, in Calabria prope mare vitam agebat ubi colloquia cum Nereidibus amicis habere solebat. Cum a multis aliis iuvenibus petebatur, tum deus marinus Glaucus, statim ac vidit, inextinguibili cupidine exarsit. Nec tamen puellae persuasit ut secum coiret. Itaque dolore repulsae indignans veneficae Circes ad auxilium refugit atque philtrum amoris eam rogavit. At Circe, et ipsa amore Glauci ardens, eum hortatur ut puellam consentientem atque sui cupidam potius eligere vellet. Quod Glaucus omnino recusavit. Tunc filia Solis, sese spretam aegre ferens, ultionem in miseram et insontem Scyllam meditatur, dum herbas maleficas colligit et commiscet. E quibus venenum factum in aquam qua virgo lavabatur ipsa effudit. Tunc Scylla, quamquam ora virginis retinens,
- feris atram canibus succingitur alvum[6]
Atque cum horrendam visu esse factam comperit, in mare sese praecipitavit, ubi sub rupe latuit. Nautas praetervehentes latratibus suis terrebat atque ulciscendae iniuriae causa vorare etiam conabatur.
Secundum Ovidium, Aenea appropinquante, monstrum in saxum a deis mutatum est : etenim hodieque saxum immane ibi conspicimus, quod fortasse fabulae locum dedit.
De locis variantibus apud alios auctores
[recensere | fontem recensere]Poeta qui Cirim composuit non a Circe sed ab Amphitrite, zelo commota quod maritus Poseidon timidam virginem compresserat, Scyllam mutatam voluit[7].
Verisimile est traditionem aliquam fuisse qua Scylla monstrum nascebatur : Nam Homerus nihil de formosa virgine meminit nec aliud cogitare videtur Hyginus cum eam dicit filiam Typhonis et Echidnae, qui mera monstra gignere solebant[8].
De figura corporali monstri quoque auctores variant : apud Homerum Scylla adhuc informis est, duodecim pedibus et sex gutturibus praedita. Hyginus, Homerum secutus, scripsit corporis infimam partem canis, non piscis fuisse[9]. Postea caput et pectus virginis habere solet, canibus inguina cincta, caudam (vel plures caudas) piscis. Vergilius Scyllam describit tamquam immani corpore pistricem
- Delphinum caudas utero commissa luporum[10]
Omnino Scylla personificatio quaedam periculorum maris fuit, in primis scopulorum et voraginum.
Imagines
[recensere | fontem recensere]Artifices antiqui fabulas de hoc monstro taetro variis generibus artium, ut dicuntur, effectivarum expresserunt. Maximi autem momenti certo est illa statua Scyllae cum comitibus Ulixis, quam imperatore Tiberio iubente sculptores Athenodorus et Hagesandrus et Polydorus fecerunt. Collocata erat in famosa spelunca ad mare sita propter oppidum Speluncam in Italia inferiore. Ibi enim imperator specum, quem partem villae suae fieri volebat, artificiis quibusdam errores Ulixis exprimentibus exornari iussit. Haec statua ex uno marmore monolitho facta Scyllam fingit, quae capitibus caninis inguen suum cingentibus quinque comites Ulixis non iam resistentes devoratura est. Hoc artificium, destructum anno 511, in mari repertum 1957, compositum e 7.000 fragmentorum et magnorum et minutissimorum in Museo Nazionale di Sperlonga exposita est una cum ceteris statuis.[11]
Altera clara Scylla est illa Londinii in British Museum (BM 1542).
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Calabria Nova, id est Bruttium antiquum.
- ↑ Sic Apollonius Rhodius 7.20.
- ↑ Sic Hyginus 151.
- ↑ Od. XII,124. Sic etiam Ovidius.
- ↑ XII.222-259.
- ↑ XIII,732
- ↑ Servius traditionem paulo diversam refert, qua Posidon ipse, quia rivalis infelix Glauci fuerat, puellam tranfiguravit.
- ↑ Fab. 151. Etiamsi capitulo 199 traditionem Ovidianam sequitur.
- ↑ Fab. 151. Fab. 199 vero traditionem endem atque Ovidius sequitur.
- ↑ Aen. III,428.
- ↑ Permulta de his rebus leguntur apud Bernard Andreae et Claudio Parisi Presicce, ulisse. il mito e la memoria (= liber catalogus expositionis in Palazzo delle Esposizioni Romae 1996). Progetti Museali Editore 1996, Roma. Imprimis pag. 280 ss. ("Il gruppo di scilla e della nave').
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Apollodori bibliotheca Epitome VII : 20-21.
- Apollonius Rhodius, libro quarto Argonauticon
- Ciris (poema ex Appendice Vergiliana), versus 54-91.
- Homerus Odyssea libro duodecimo.
- Hyginus, Fabulae 125, 151 et 199.
- Ovidius, libro tertio decimo Metamorphoseon 730-748 et 898-968 necnon libro quarto decimo 1-74
- Servius: Commentarius ad Aeneidem III,420. 3, 420.
- Vergilius, libro tertio Aeneidis 420-432 et 684-686.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Pierre-Yves Brandt, "Séduction et dévoration dans le parcours d'Ulysse", GAIA. Revue interdisciplinaire sur la Grèce ancienne, 2011ː 73-83
- Henri Froidevaux, "Une étude nouvelle sur Charybde et Scylla", Annales de géographie, 1894ː 113
- Céline Hanoteau, "Charybde et Scylla dans l'œuvre virgilienne", L'Antiquité Classique, 1939ː 383-394
- Pietro Li Causi, Il mostruoso, la forma e l'informe. Storia di Scilla e Cariddi (in Omero e Virgilio), Palermo, 2007
- Alessandra Lukinovich, "Le cercle des douze étapes du voyage d'Ulysse aux confins du monde", GAIA. Revue interdisciplinaire sur la Grèce ancienne, 1998ː 9-26
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Vicimedia communia plura habent quae ad Scyllam spectant
- Imagines antiquae
- Hederich, Benjamin: "Scylla" - apud: Gründliches mythologisches Lexikon, Lipsiae 1770, col. 2177-2180
- Vollmer, Wilhelm: "Scylla" - apud: Wörterbuch der Mythologie, Stutgardiae 1874, p. 410