Jump to content

Quot homines tot sententiae

E Vicipaedia

Quot homines, tot sententiae est proverbium Latinum, quod in Terentii comoedia Phormione reperitur:

ego sedulo hunc dixisse credo; verum itast,
quot homines tot sententiae: suo' quoique mos.[1]

Cicero quoque hoc proverbio in libro De finibus bonorum et malorum utitur, de philosophia Epicuri dicens:

re mihi non aeque satisfacit, et quidem locis pluribus. sed quot homines, tot sententiae; falli igitur possumus.[2]

  1. Publius Terentius Afer, Phormio 454.
  2. Marcus Tullius Cicero, De finibus 1.15.