Procella pulveris
Procella pulveris vel procella arenae[1] est quotidiana res meteorologica in regionibus aridis et semiaridis inventa. Procellae pulveris oriuntur cum finis effluvii vel alius ventus fortis arenam et sordem laxam ex superficie sicca flaret. Particulae soli per saltationem et suspensionem ab alio loco feruntur et in alio loco deponuntur.
Sahara et terrae siccae circiter paeninsulam Arabicam sunt praecipui pulveris per aerem transportati fontes terrestres. Contributiones ab Irania, Pakistania, et India in Mare Arabicum, et Sinarum significant procellas pulverem in Oceano Pacifico deponere. Nonnulli arguerunt malam terrarum siccarum telluris administrationem, sicut ratio novalis neglecta, magnitudinem et crebritatem procellarum pulveris e marginibus desertorum amplificare, clima singulorum locorum omnisque telluris mutare, et oeconomias locorum afficere.[2]
Vocabulum procella arenae procellis in desertis visis saepissime adhibetur, praecipue in Sahara et aliis locis ubi arena sordibus vel saxis vulgatior est, cum, praeter particulas tenues quae visibilitatem obscurant, multa maiores arenae particulae proprius superficiem flentur. Vocabulum procella pulveris adhiberi verisimilius est cum particulae subtiliores trans spatia longa flentur, praecipue cum procella pulveris regiones urbanas afficiat.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Etiam tempestas pulveris et tempestas (h)arenae.
- ↑ Victor R. Squires, Physics, Mechanics and Processes of Dust and Sandstorms (Adelaide University, Australia).
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad procellam pulvis spectant. |
- Bibliographia investigationum aeolianarum, www.lbk.ars.usda.gov (The Bibliography of Aeolian Research)
- Exemplar procellarum pulvis, www.atmo.arizona.edu (University of Arizona Dust Model)
- Imagines procellae pulvis in Lubbock Texiae die 15 Decembris 2003, lubbockonline.com
- Pellicula procellae pulvis in Al Asad Iraquiae, 27 Aprilis 2005, video.google.com
- Pellicula procellae pulvis Phoenice Arizonae, www.youtube.com (YouTube)
- Photographemata procellae arenae in Riyadh anno 2009, news.bbc.co.uk (BBC Newsbeat)
- Photographemata procellarum pulvis in Panhandle Texiae diebus 14 Aprilis 1935 et 2 Septembris 1934, texashistory.unt.edu (Portal to Texas History)
- Tabula per duodecim horas pulis superficialis in Civitatubus Foederatis, airquality.weather.gov
- Weather Almanac for JUNE 2002: Dust in the Wind, www.islandnet.com (The Weather Doctor)