Jump to content

Porta:Germania/commentatioselecta

E Vicipaedia

Ubi lingua Theodisca loquantur

[fontem recensere]

In Europa Theodisce loqui solent incolae non solum Germaniae et Austriae et Helvetiae sed etiam nonnulli in partibus quibusdam Russiae et Poloniae et Francogalliae et Nederlandiae et Belgiae et Daniae. Ex linguis Europaeis est fere maxime divulgata, post linguam Hispanicam, Anglicam, Lusitanicam, et Russicam.[1] Sermo officialis est Tirolis Meridianae, regionis usque ad bellum Orbis Terrarum I Austriae, nunc Italiae, et Belgiae partium et Nederlandiae. Ceterum in Civatitate Vaticana magni momenti est, quod militibus ex Helvetia ortis est lingua officialis.[2] Multi etiam sunt qui Theodisce loquuntur in Brasilia et in Argentina et in Chilia et in Mexico et in Civitatibus Foederatis Americae et in Canada et in Namibia (quae olim colonia Germanica fuit).

  1. Commentarium Vicipaediae Anglicae de linguis maxime locutis..
  2. Commentarium Vicipaediae Anglicae de custodibus Helveticis; vide etiam Nexus externus Vaticani de de custodibus Helveticis.