Parlamentum Britannicum
Parlamentum,[1] seu Britannicum[2] seu Britanniae,[3] est senatus[4] Regni Britanniarum. Die 23 Octobris 1707 Angliae et Scotiae regnis coniunctis primum convenit. Ei potestas summa legium faciendum copiorumque inveniendorum datur. Ei tres socii sunt: rex in Parlamento (a quo leges vere aguntur) et duae curiae, Parium videlicet et Communium. Parlamentum Anglice Parliament dicitur, verbum seminis Gallici quod Latine 'Sermo' significat, quod ab regiis aevi medii consiliis originem capit. Olim (regnis nondum coniunctis) nuncupatum est Parlamentum vel Senatus Angliae[5][6] sive Anglicanus.[7]
Domus
[recensere | fontem recensere]In Domu Parium,[8] "superiori" nuncupata, disputant Pares spirituales (quattuor et viginti episcopi Ecclesiae Anglicanae) et Pares temporales, qui titulos nobilitatis ferunt.[9] Pares temporales sedes in domu, ut titula?, tenent usque ad mortem. Olim pares veri potentesque erant, qui medio aevo equites ducebant et castella muniebant; sed multos annos "dominus" titulum solum fuit; olim quoque plurimi pares temporales titula ferebant quod heredes erant maiorum suorum; sed in domu nuper reformata perpauci pares hereditarii manent. Hodie socii plures Domus sunt barones a ministris recentibus reginae creati propter sapientiam.
In Domu Communium, inferiori appellata, disputant socii a civibus omnibus electi. Nomen 'communium' fertur ab verbo Francico communes, "vici", quod socius quisque pro vico oppidove suo locum tenet. Socius quisque sedem tenet tempus breve solum, quinquennium aut brevius—ita saepe eligendi (iterum eligendive) sunt socii pro sedibus omnibus. Hodie domui huic pars magna potestas est, quod ministri regis, sequentes morem maiorum, non possunt rem publicam dirigere nisi Domus Communium patitur.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Ita saepius sine verbo adiectivo. Confer Francisci Baconis Historia regis Henrici Septimi cap. 5. Anno etiam 1654 (Ratio constitutae nuper reipub. Angliae, Scotiae et Hiberniae, una cum insulis aliisque locis ejus ditioni subjectis, penes Dom. Protectorem et Parlamentum apud Google Books); etc.
- ↑ "Parlamentum Britannicum": 1660 (De Jure et Potestate Parlamenti Britannici apud Google Books).
- ↑ "Parlamentum Britanniae": 1717 (vide p. 495).
- ↑ Inde apud nonnullos "Senatus Britannicus": ita Francis Glass, A Life of George Washington, in Latin Prose, ed. J. N. Reynolds (Novi Eboraci: Harper & Brothers, 1835), pp. 38, 39.
- ↑ "Parlamentum Angliae": 1649 (Examen diversorvm votorvm, Dominorum & Communium Congregatorum in Parlamento, Concernentium eos qui capiunt arma contra Parlamentum Angliae apud Google Books); saec. XVI (Reginaldi Poli . . . "Epistola . . . apologetica ad parlamentum Angliae" apud Google Books); etc.
- ↑ Nomen sententiam societatis "British East India Company" appellatae annis 1600–1858 decoravit: Auspicio Regis et Senatus Angliae. "From 1698 the company was entitled to use the motto 'Auspicio Regis et Senatus Angliae' meaning, 'Under the patronage of the King and Parliament of England'" (en:British East India Company). Cf. Francis Glass ("Ex senatus consulto Angliae regni") in A Life of George Washington, in Latin Prose, ed. J. N. Reynolds (Novi Eboraci: Harper & Brothers, 1835), p. 35; "Anglicus", pp. 47, 54.
- ↑ Nomen Ioannes Miltonus multis litteris attestatur; vide praecipue Literae Senatus Anglicani nec non Cromwellii, &c. nomine ac jussu conscriptae in Robert Fletcher, The Prose Works of John Milton; with an Introductory Review (London: William Ball, 1838), pp. 777–791.
- ↑ De nominibus domorum ambarum vide libellum octavum huius collectanei, e.g. pag. 16.
- ↑ Omnis 'dux' aut 'marchio' aut 'comes' aut 'vicecomes' aut 'baro' est.