Jump to content

Papilio innovationis

E Vicipaedia

Papilio innovationis est ratio per quam perturbationes minores ut videntur in consiliis propositorum in systemate mercatus, desiderium, proprietates operum, societatisque facultates coniungente omne propositum, et adeo omnem propositorum copiam, evolutione technologiaque mercatuum per viam quae haud inverti potest ducunt.

Haec metaphora ab Eduardo G. Anderson et Nitin R. Joglekar investigatoribus excogitata est,[1] qui certum effectus papilionis exemplum notionis generalis in theoria chaotica inventum creare volebant.

Quomodo operatur

[recensere | fontem recensere]

Papilio innovationis in effectu oritur quia multa systemata innovationis ex multis elementis constant quae inter se per nonnullos sinus retroactionis non lineares agunt, moras intestinas continentīs, sic systema multiplex constituens.[2] Perturbationes ex decretis intra societatem aut a competitoribus extra factis, aut etiam ex viribus externis oriri possunt, sicut leges rectionis, ordinationes de circumiectis naturalibus, improvisique pretii petrolei aestus. Modus quo systema innovationis propter papilionem innovationis evolvitur ad ultimum in societatis prosperitate aut defectione desinere potest.

Constat inter administratores negotiorum systemata multiplicia, in rebus physicae, biologiae, sociologiae, dependentiam viarum moresque emergentīs ostendere solere. Unica autem papilionis innovationis proprietas est selectio per mercatus, una cum inclinationibus propensitatibusque in decernendo a singulis gregibusque intra circumiecta innovationis distributae, quae apud mores emergentīs multum valere possunt. Praeterea, administratores in multis disciplinis negotialibus incertitudinem imminuere conantur ad periculum melius tractandum, sed in circumiectis innovationis, quia prosperitas in creativitate conditur, administratores incertitudinem vehementer amplecti debent. Quod difficilem administrationis quaestionem ponit quia administratores innovationis et systemata administrationis potestatem effectus papilionis cohortari debent, sed tum quomodo cum exitu certare discere debent.[3][4]

Modus quo papiliones innovationes petendi sint multum apud administratores valet.[5] Plurimi papiliones solum tempus et pecuniam intra propositum, vel, quod ad portfolio? innovationis attinet, intra societatem consumunt; nonnulli autem papiliones exitus emergentīs regimina mutantīs intra totam industriam liberare possunt.[6] Praeterea, tales exitus emergentes, cum maturantes aliquando innovationem disruptivam gignunt, difficillimi tractu fiunt.[7] Ergo systema innovationis formare antequam effectus papilionis innovationis qui fieri possunt omnino maturant est res maximi momenti.[3]

Nexus interni

  1. Anderson et Joglekar 2007.
  2. Sterman 1994.
  3. 3.0 3.1 Anderson et Joglekar 2007: 7-9.
  4. Anderson et Joglekar 2012.
  5. Anderson et Joglekar 2005.
  6. Garud et Karnøe 2001.
  7. Christensen 1997.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Anderson, Edward G. Jr., et Nitin Joglekar. 2005. "A Hierarchical Modeling Framework for Product Development Planning." Production and Operations Management 14 (3): 344–61.
  • Anderson, Edward G. Jr., et Nitin R. Joglekar. 2007. "Chasing the Innovation Butterfly with 'Systems Thinking.'" The Systems Thinker 18 (9): 7–9.
  • Anderson, Edward G. Jr., et Nitin R. Joglekar. 2012. The Innovation Butterfly: Managing Emergent Opportunities and Risks During Distributed Innovation. Springer (Understanding Complex Systems Series). Textus interretialis.
  • Christensen, Clayton M. 1997. The Innovator's Dilemma: When New Technologies Cause Great Firms to Fail. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard Business Press.
  • Garud, R., et P. Karnøe, P. 2001. "Path Creation as a Process of Mindful Deviation." In Path Dependence and Creation, ed. R. Garud et P. Karnøe. 1–38. Lawrence Erlbaum Associates.
  • Hawthorne, Susan. 2005. The butterfly effect. North Melbourne Victoriae: Spinifex. ISBN 187675656X.
  • Sterman, J. D. 1994. "Learning in and about Complex Systems." System Dynamics Review 10 (2–3): 291–330.