Jump to content

Ordo Ionicus

E Vicipaedia
Erechtheum in in septentrionali latere Acropolis Athenarum situm.
Capitella Ionica
Ordo Ionicus

Ordo Ionicus est una e quinque ordinibus columnarum classicis. In hierarchia ordinum inter Doricum et Corinthium collocatus est.

Nomen a Ionia tractum est, quod ordo Ionicus saeculo sexto a.C.n. in coloniis Ioniis Asiae minoris ortus est. Columna Ionica a Dorica profecta est, sed varie ab ea differt: Columna non in ipso stylobate, sed in basi posita est. Procerior est et in altum non nisi mediocriter contrahitur, ut „entasis“ quae dicitur minus effecta est. Ea forma cum corpore femineo aequatur[1] , quam ob rem postea ecclesiae in honorem sanctarum dedicatae saepe columnis Ionicis ornatae sunt[2]. Inter strias quodam intervallo parva plana inter se habent, quorum numerus saepissime viginti quattuor est. In capitello positum est echinus Dorico gracilior more ovis et pulvinus volutis specie cochlearum ornatus. Epistylium plurimum tribus fasciis divisum,est, supra denticulus esse solet, quo cymatium et corona innituntur.

  1. Vitruvius, De Architectura 4,1,7: Item postea Dianae constituere aedem quaerentes novi generis specie, isdem vestigiis ad muliebrem transtulerunt gracilitatem, et fecerunt primum columnae crassitudinem altitudinis octava parte, ut haberet speciem excelsiorem. basi spiram supposuerunt pro calceo, capitulo volutas uti capillamento concrispatos cincinnos praependentes dextra ac sinistra conlocaverunt et cymatiis et encarpis pro crinibus dispositis frontes ornaverunt truncoque toto strias uti stolarum rugas matronali more demiserunt. ita duobus discriminibus columnarum inventionem, unam virili sine ornatu nuda specie, alteram muliebri subtilitate et ornatu symmetriaque sunt mutuati.
  2. Archipendium


Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Orhan Bingöl: Das ionische Normalkapitell in hellenistischer und römischer Zeit in Kleinasien. Istanbuler Mitteilungen, 20. Beiheft. 1980.
  • Vassilis Lambrinoudakis: Beobachtungen zur Genese der ionischen Gebälkformen. In: Ernst-Ludwig Schwandner (ed.): Säule und Gebälk. Zu Struktur und Wandlungsprozeß griechisch-römischer Architektur. Bauforschungskolloquium in Berlin vom 16.–18. Juni 1994. Diskussionen zur Archäologischen Bauforschung vol. 6. Zabern, Monaci 1996, p. 55–60, ISBN 978-3-8053-1770-2.
  • Wolfgang Müller-Wiener: Griechisches Bauwesen in der Antike. C. H. Beck, Monaci 1988, ISBN 3-406-32993-4.

Nexus interni

Vicimedia Communia plura habent quae ad ordinem Ionicum spectant.