Octavia (tragoedia)
Octavia est unica tragoedia praetexta nobis integre servata: etenim in manuscriptis tragoediarum Senecanarum tradita est. Nemo tamen vel paucissimi hodie putant Senecam auctorem esse potuisse. Nam ipse Seneca est persona in hac fabula et mors Neronis praenuntiatur verbis ita cum re congruentibus, ut Octavia scripta fuisse ab auctore incerto paulo post mortem tyranni (68) hodie vulgo credatur (Seneca anno 65 mortuus est). Nihilominus, ex eo quod auctor doctrinam Stoicam et scripta Senecana tam scaenica quam philosophica optime norit, fortasse colligi potest et ipsum Stoicum fuisse et amicum Senecae.
Argumentum
[recensere | fontem recensere]Argumentum ex historia Romana sumptum est: Romae anno 62 sumus. Nero imperator, amore pulchrae Poppaeae captus, uxorem Octaviam, filiam Divi Claudii, repudiare vult, quamvis dissuadente Seneca. Mox, seditione Octaviae faventium coorta ac brevi a militibus oppressa, imperator uxorem atque eandem sororem[1] in insulam Pandateriam relegari ac necari iubet. Actio per tres dies extenditur. Impiorum scelerum per plures aetates continuatorum causa fatum domus Iuliae-Claudiae cum Atridis comparatur.
De personis
[recensere | fontem recensere]Tabula personarum
[recensere | fontem recensere]- Nero imperator.
- Seneca philosophus.
- Octavia, uxor Neronis, filia Claudii et Messalinae.
- Nutrix Octaviae.
- Poppaea, amica Neronis quae eius uxor fit.
- Nutrix Poppaeae.
- Umbra Agrippinae ex inferis emissae, matris Neronis a filio occisae.
- Praefectus praetorio[2]
- Nuntius
- Duo chori civium Romanorum, quorum unus Octaviae favet, alter Poppaeae.
De Nerone
[recensere | fontem recensere]In hac fabula omnium scelerum unicus auctor Nero est : perfectum exemplar tyranni videtur, qui sibi licere vult omnia quae libet. Omnibus hominibus genere vel virtute quadam praestantibus invidet[3] ; et saevus et superbus et libidinosus et impius est. Manifeste haec tragoedia Neroni invidiam quam maximam conflare conatur : saepe historici (Tacitus vel Dio Cassius) Poppaeam de caede Octaviae accusaverunt[4] vel praefectum Tigellinum scelerum omni genere repertorem fuisse adfirmarunt : hic nec conscii nec instigatores sunt, qui partem culpae in sese trahant.
De Octavia
[recensere | fontem recensere]Iam a primo actu Octavia nullam spem nisi in morte videt. Caedibus enim Messalinae matris, Claudii patris et fratris Britannici edocta fatum gentis suae recognovit. Contumelias igitur et falsa crimina tantum timet. Etiam cum populus ei favens seditiones movet, eos ab incepto tam audaci deterrere conatur, ne eis causa mortis fieret. Verba eius per omnem tragoediam velut longa deploratio fati sonant.
De Poppaea
[recensere | fontem recensere]Poppaea, diro somnio ipsa nocte nuptiali viso, in hanc fabulam velut femina futurorum pavida inducitur ac paene iam velut victima Neronis, quae postea futura erat. Nutrix frustra eam solari conatur : non enim laetatur casu rivalis Octaviae, sed suam mortem iam praesagit.
De larva Agrippinae
[recensere | fontem recensere]Umbra Agrippinae easdem fere partes in hac fabula agit atque larva Tantali in Thyesta : vi occulta prolem ad caedem sceleraque impellit, sic eam ad perniciem ducens. Et ipsa enim, ut Tantalus, multa scelera dum vivebat commiserat : qualis mater, talis filius. Nisi quod Tantalus iussu infernorum numinum in terras redierat, Agrippina contra sua sponte, odio filii qui eam interfecerat, ultionem petit. Praeterea exitum Neronis gaudens nuntiat plures post annos eventurum et Poppaea diro somnio sollicitat et de futuris calamitatibus monet.
De Seneca
[recensere | fontem recensere]Historici (Tacitus vel Dio Cassius) multa Senecae exprobraverunt, qui magnas divitias collegerat[6]. In hac vero fabula verus philosophus est cuius vita cum praeceptis congruit. Etiam tempus desiderat quo exsul in Corsica cum studiis aliis tum caeli contemplationi vacare sibi licebat. Quod lector iure mirari potest : etiamnunc enim legimus quibus supplicibus precationibus reditum ab imperatore Claudio rogarit[7]. Laudator et admirator Senecae esse videtur hic poeta : at non cum re congruit diverbium inter Senecam et Neronem quia anno 62 Seneca imperatori displicere coeperat nec consiliarius eius iam erat.
In tragoedia Neronem a scelesto incepto deterrere et clementiam docere frustra conatur. Laudat innocentiam aureae aetatis sicut Hippolytus in Phaedra : fortasse auctor anonymus huius fabulae illum locum imitatus est. Certe opusculi philosophici De clementia inscripti meminit cum verba personae suae fingit.
De Praefecto
[recensere | fontem recensere]Praefectus necem Octaviae non probat nec primo de dubiis criminibus silet : mox tamen, ut qui miles oboediens est, iussa peragit.
Summarium.
[recensere | fontem recensere]- Primo Octavia de infortuniis domus Claudiae queritur : mox venit nutrix quae alumnam suam ad patientiam cum Nerone marito quamvis odioso frustra hortatur. Sic spectatores de statu rerum certiores fiunt (1-270).
- Pars lyrica : chorus Octaviae fautorum qui, nuntio de novo matrimonio imperatoris modo accepto, indignatur et caedem Agrippinae (id est parricidium) diu narrat (273-376). Sequitur diverbium Senecae cum Nerone ; philosophus Neronem ab incepto avertere temptat sed ille nuptiis proximum diem destinat (377-592).
- Tertius actus, die nuptiarum : in scaenam procedit umbra Agrippinae ex inferis emissa, dolore furens atque ultionis sitiens (cruenta praeferens dextra facem / thalamis scelestis[8]) : praenuntiat mortem miserrimam filii sui (593-645). Octavia fautores suos solatur ; at chorus tempus desiderat quo virtus populi Romani duces suos eligebat atque coercebat. Imagines publicas Poppaeae prosternere atque voluntatem Neronis vi flectere instituunt (646-689, pars lyrica).
- Actus quartus, postridie nuptiarum : Poppaea dirum somnium flens narrat : lectus genialis terrarum hiatu ad Inferos cadere ei visus est, ubi Agrippina duce priorem maritum Crispinum cum communi filio congressa, mox Neronem sese iugulantem vidit. Nutrix eam solatur, dum magnificentiam nuptiarum pridie celebratarum laudat (690-761). Chorus Poppaeae fautorum, pulchriorem eam feminis a Iove amatis iudicat (762-779, pars lyrica). Tum nuntius seditionem populi narrat (770-805). Chorus Poppaeae favens insanos esse arbitratur qui omnipotentiae dei Cupidinis obstare audent (pars lyrica, 806-819).
- Actus quintus ; Nero segnitiem militum in opprimenda seditione vituperat et Octaviam morte damnat (820-876). Tragoedia cum lamentationibus Octaviae et chori fautorum peragitur (pars lyrica, 877-983). Ultimus versus acerbissimus est :
- civis gaudet Roma cruore
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]Editiones
[recensere | fontem recensere]- Chaumartin, F. R., ed. 1999. Sénèque Tragédies tome 3. Parisiis: Les Belles Lettres. (Collection des Universités de France) [Cum apparatu critico et versione Francogallica.]
- Ferri, Rolando, ed. 2003. Octavia. A play attributed to Seneca. Ed. with introd. and commentary. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-82326-9.
Plura legere si cupis...
[recensere | fontem recensere]- Barnes, T. 1982. "The Date of the Octavia." Museum Helveticum 39: 215-217. Hic legere potes
- Olivier Devillers 2000, 'L'Octavie et les Annales de Tacite', Vita Latina 159 : 51-66 Hic legere potes
- Giovanna Galimberti Biffino 2001, "L'Octavia du Pseudo-Sénèque : une tragédie parentale", Vita Latina 163ː 48-56
- Fabritius Galtier 2004, 'La figure d'Agrippine dans l'Octavie', Vita Latina 171 : 88-101 Hic legere potes
- Harris, W. V. 2001. Restraining Rage: The Ideology of Anger Control in Classical Antiquity. Cantabrigiae: Harvard University Press.
- Kragelund, P. 1982. Prophecy, Populism, and Propaganda in the "Octavia." Hafniae. Recensio critica Altera recensio critica
- Lucas, F. L. 1921. "'The Octavia', an essay." Classical Review 35(5-6): 91-93. [1].
- Royo M. (1983). L'Octavie entre Néron et les premiers Antonins REL LXI : 189-200. Hic legere potes
- Schmidt P.L. (1985). Die Poetisierung und Mythisierung der Geschichte in der Tragödie Octavia in ANRW II,32,2 : 1421-1453.
- Wiseman, T. P. 2008. "Octavia and the Phantom Genre." in Unwritten Rome. Exeter: University of Exeter Press : cap. duodecimum.Recensio critica
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Nero enim a patre Octaviae, Claudio imperatore, adoptatus erat.
- ↑ Nonnulli putaverunt Tigellinum esse hunc praefectum. At mores personae magis cum Burrho congruunt.
- ↑ Versus 471 : "...Quicquid excelsum est, cadat."
- ↑ Tacitus, Annales XIV,1.
- ↑ Illustrium imagines ex antiquis marmoribus nomismatib. et gemmis expressae quae extant Romae, maior pars apud Fulvium Ursinum. Theodorus Gallaeus delineabat Antverpiae 1598 : 131.Hic inspicere potes
- ↑ Iuvenalis, X,16.
- ↑ De consolatione ad Polybium.
- ↑ 594-595.