Nukunonu
Nukunonu est atollum nonnullarum curalii insularum inter Tokelau in Oceano Pacifico et maximus e tribus circulis qui rem publicam constituunt.
Homines
[recensere | fontem recensere]Secundum censum anni 2006, numerus insulanorum fuit 426; plusquam 95 centesimae partes Ecclesiae Catholicae Romanae sunt.[1]
Maximus atolli vicus est inter occasum solis et meridiem a lacuna in Insula Nukunonu vera situs. Pons concreto factus duos viculos coniungit. Aliae atolli insulae sunt Ahua, Apia, Avakilikili, Te Fakanava, Fatigauhu, Te Kamu, Laulauia, Motuhaga, Motufala, Niututahi, Te Puku, Punalei, Taulagapapa, Te Puka e Mua, Saumagalu, et Tokelau.
Tokelaui est unum hospitium, Luana Liki, et unum deversorium, Falefa Resort, ambo Nukunonui in vico sita. Pauci peregrinatores atollum invisunt, et peregrinationem non multum a populo adiuvatur, qui de notione peregrinationis dubitant.
Notae
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Nukunonu spectant. |
- ↑ http://www.spc.int/prism/NSO-News/TK/2006%20Census%20Tabular%20Report%20-%20Final.pdf%7Ctitle=2006 Census Tabular Report|format=PDF|accessdate=2008-04-05.
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |