Nicolaus Cusanus
Obitus: 11 Augusti 1464; Tuder
Patria: Sacrum Romanum Imperium
Nomen nativum: Nikolaus Krebs, Nicolaus Cusanus
Memoria
Insignia heraldica
Nicolaus Cusanus (1401-1464) fuit vir doctissimus Germanus saeculi XV, et quidem theologus, qui non solum reformator ecclesiae innotuit, sed etiam multum ad philosophiam, mathematicam, astronomiam, medicinam et scientias naturales contulit. Per omnem vitam ecclesiam universalem et Romanam reformare unireque studebat, sive iuris canonici peritus in concilio Basileensi, sive legatus Constantinopolin, et postea in dioeceses Garmanas, sive episcopus in sua dioecesi Brixinensi, sive consiliarius in curia pontificia. Vita actuosa Nicolai Cusani, administratoris ecclesiae et episcopi, in pluribus centenis sermonibus expressa est, quaestiones autem cognitionis in iis scriptis, quae de ecclesiologia, oecumenismo, mathesi, philosophia et theologia tractant. Cusano mens aperta et curiosa erat. Eruditus et imbutus traditione Neoplatonica, eruditionis humanitatis et scholasticae doctrinae gnarus, maxime tamen in philosophia et theologia autodidactus. Multas postea ideas astronomicas, mathematicas, cosmologicas, praesagivit Nicolaus, cum suam rationem Neoplatonismi reddebat. Complures veteres scriptores medii aevi, sicut Theodoricus Carnotensis, Raimundus Lullus, et Albertus Magnus, apud Nicolaum valent. Praecipue tamen gravissimae radices eius intellectuales in Proclo et Dionysio Areopagita defixae sunt.
Nicolaus, quamvis vir magni ingenii esset, a posterioribus, praeter Iordanum Brunum, magni non habebatur. Sed inde a saeculo XX in scaenam philosophiae rursus introductus est.
Universitas ex Nicolao Cusano nominata Romae anno 2006 condita est.
De vita indoleque Nicolai
[recensere | fontem recensere]Nicolaus Cusae in vico vineario ad ripam Mosellae non procul ab Augusta Treverorum natus est anno 1401 ex familia opulenta. Vulgo ei Nikolaus Cryfftz (Krebs) nomen erat, sed initis studiis se ex domicilio Nicolaum Cusanum vel Nicolaum de Cusa appellare coepit. Nicolai pater Johann Cryfftz (Iohannes Cancer) erat navicularius et mercator vinarius, mater Catherina Roemer orta a Iudaeis. Habuit duas sorores, Claram et Margaritam, et fratrem Iohannem. Anno 1413 Daventriae sub tutela Ulrici de Manderscheid comitis studuit apud "Fratres vitae communis" (Brüder des gemeinsamen Lebens), quae societas ad devotionem modernam pertinebat. Facultatem litterarum Universitatis Heidelbergensis anno 1416 frequentavit. Studia sua Patavii complevit, nam anno 1423 in lege canonica gradum suscepit duo et viginti annos natus.
Sed malis ominibus officium iuris consulti suscepit, nam statim primam causam amisit. Radicitus frustratus eo officio abdicare se constituit et ordinationem clericalem accipere. Nicolaus cum tardissime ineunte anno 1425 ex Italia reversus apud Ottonem de Ziegenhain, archiepiscopum Trevirensem, ministerio functus est. Quem Otto amanuensem sibi fecit et multis praebendis[1] paravit. Etenim multa officia clericalia ab anno 1435 suscepit, donec anno 1435 archidiconus Leodiensis factus est.
Ab anno 1431 ad 1437 fuit particeps concilii Basileensis, quod conciliarismum sive supremam auctoritatem in administranda ecclesia oecumenico concilio vindicaret, nam conciliaristae summam in administranda ecclesia auctoritatem non ad papam sed lege naturali ad totam communitatem ecclesiae pertinere debere censebant: papam non nisi servum inter servos esse nec solum opiniones totius communitatis exprimere posse. Scripturam "De concordantia catholica" ecclesiis illuc congregatis dedicavit. In qua scriptura summam auctoritatem conciliorum defendit contra Eugenii papae potestatem. Aliis quoque scriptis adgressus est adulterinas litteras mandatorias paparum, sicut anno 1433 ratione philologica Constitutum Constantini falsum esse demonstravit: Constantinum Magnum numquam imperium Romanum occidentale ecclesiae catholicae dono dedisse.
Cusanus ex ea lege conciliaristica fieri dixit, ut omnes homines — comprehensis principibus — natura aeque potentes ac liberi sint. Ideo legibus communiter statutis maiorem auctoritatem esse quam iussis principis. Etiam principem legaliter electum accommodare se debere ad vim moralem legum, quippe quae omnium civium voluntatem manifestent. Constat igitur conciliarismum primam formam democratiae fuisse.
Concilium Basileense cladem accepit, nam papa cum fautoribus rationem veteris regiminis restituit. Itaque animadvertendum erat Cusano, concilia ecclesiastica unitatem in ecclesia catholica efficere non posse. Ideo Decembri mense 1436 Nicolaus mutato animo pedibus iit ad eos, qui Eugenio papae cedere volebant, et brevi ardens factus est defensor pontificiae potestatis. Mense Augusto 1437 Nicolaus et duo alteri legati Constantinopolin navigavleft|erunt ab Eugenio papa missi, qui unionem inter ecclesias orientales et occidentales constituere temptarent. Sed reconciliatio eo itinere facta brevis erat.
Post Basileam Nicolaus Cusanus in Germaniam reversus papae legati officio in compluribus diaetis (Landtage) ab anno 1440 ad 1447 functus est. Anno 1448 Nicolaus V papa eum ob merita cardinalm fecit. Duobus annis post episcopus Brixinensis nominatus, opponente Sigismundo archiduce Austriae, qui novis rebus a novo episcopo excogitatis adversabatur. Proximo anno Nicolaus Cusanus in Germaniam et Nederlandiam missus est, ut abusus ecclesiae cognosceret vitamque monasterialem in priscam paupertatem, oboedientiam et castitatem restitueret.
Etiam pro humanismo illuminismoque propugnavit. Venditioni indulgentiae persecutionique strigarum nec non pusillanimitati resistebat. Mox in sua dioecesi in controversiam acerrimam deductus est com Sigismundo Austriae, quod hic aliquot credita dioecesis in usum laicorum subduxerit. Quare episcopus ab archiduce captus est, qua de causa archidux a papa excommunicata. Quamquam heec extremae rationes mox depositae sunt, ipsa controversia Nicolao vivo permanebat.
Constantinopolis caput Byzantii anno 1453 ab Ottomanis expugnata est. Dialogus a Nicolao scriptus aeternam inter mundi religiones pacem praedicabat. Mox quidem condiciones rerum mutatae sunt. Anno 1459 Nicolaus praefectus Romae erat, cum Pius II papa Mantuae concilio principum interfuit. Tunc a Nicolao libellus "Crebratio Alcorani" editus est contra Muslimos, et consilium a concilio captum
Obiit Tudere anno 1464, sepultusque est in ecclesia titulari sua.
Philosophia Ioannem Picum Mirandulam et philosophos hodiernos Neokantianos, sicut Ernestum Cassirer, penitus movit.
Nicolaus Cusanus et scientia naturalis
[recensere | fontem recensere]Praeter ecclesiam eiusque administrationem Nicolaum magnopere in philosophia et scientiis naturalibus, praesertim in physica suae aetatis et arte medicina, detinebatur. Ingentem librorum corpus habebat. In doctrina Christiana multum valebat fideismus: sola fide, nec ratione, scientiam obtineri posse. Paradoxis iunctis cum mysteriis mediaevalibus quandam cogitandi libertatem consecutus varias excogitare potuit res, quae ex doctrinis ecclesiae expeditae erant.
Nicolaus, etsi mystae religiosi oculis mundum intueretur, partim quidem in modum physici moderni naturam scrutabatur. Deum coincidentiam oppositorum esse dixit: in mundo enim oppositas accidere res, quae quidem non se invicem tollant, sed quandam oppositorum coniunctionem forment, quae a Deo et natura determinentur.
Cusanus philosophiam naturae in notione mystica infinitatis Neoplatonicorum conlocavit. Credidit enim Deum esse infinitum. Quam perfectionem infinitam cerni posse in universo, quippe quod extra omnes formas et fines sit. Fieri non posse, ut terra medium mundi sit, nullumque universo esse punctum medianum. Hominem, terricolam, frustra sibi persuadere, se in medio mundi versari: namque eodem modo, si in sole aliave stella versaretur, sibi persuaderet. Locum et tempus non esse absoluta sed ad observatorem relata.
Inter Cusani opera excellebant De docta ignorantia, De conjecturis, et Conjectura de novissimis diebus. In hoc, quod novissime diximus, maxime perspicuae erant novae de structura systematis solaris cogitationes theoriae Copernicanae antecedentes. In metaphysica Cusanus de structura universi aliter cogitabat quam ecclesia catholica. Postea eum secuti sunt Nicolaus Copernicus et Iordanus Brunus, opinionum causa rogo crematus, qui Nicolaum "divinum" appellabet. Attamen Cusanus, dissimilis Copernico, non proposuit singula, ut 'terrà circumiri solem', et videtur propter hoc controversias fatales evitasse, fortasse summo statu ecclesiastico defensus.
Cusanus 'doctam ignorantiam', relativitatem perceptionum sensoriarum, defendebat. Intellexit enim omnia opposita, item atque omnes vicissitudines tandem in summum universum, infinitum inexploratumque ut ipse Deus, venire. Quae docta ignorantia defuit Aristoteli, qui propterea in mundum finitum et absolutas perceptiones sensorias credidit. Cogitandi ratio Cusani singularitatem cuiusque hominis proferebat. Dixit enim, cum hominum vitae condiciones dissimiles essent, suam cuique propriam visionem cernendique facultatem esse. Eadem ratione putabat cuique homini differentem discrnendi facultatem esse: qua de causa ingenia hominum inter se differre. Etiam inter primos investigationi empiricae operam dedit, nam cum biologiae studeret, concludit herbas ex aere nutrimentum capere.
Cusanus etiam quasdam sui temporis quaestiones practicas suscepit tractandas. Volebat enim calendarium, quod a solari tempore relictum erat, eodem modo redintegrare, quo postea Gregorio XIII papa anno 1582 perductum est. Praeterea ad formandam descriptionem geographicam Europae contulisse videtur, quod in Libro chronicarum anno 1493 ab Hartmanno Schedel edito apparet. In libro De quadratura circuli quaestionem quadraturae circuli cum munere veritatis quaerendae comparavit.
Cusanus auctor medicinae
[recensere | fontem recensere]Cusanus in libro de staticis experimentis (1451) tractavit quaestiones medicinae, quas sermone inter laicum et scolarem excitavit. Persuasit sibi ponderationem quam verissimam esse rationem metiendi. Itaque studium materiarum earumque amplitudine et pondere separationem extulit. Ad densitatem metiendam usus est pycnometro, vasculo vitreo, cuius pondus amplitudoque, cum vacuum et aqua plenum adpendebatur, constitui poterant.
Cusanus magnam habuit fiduciam ponderandi, nam putabat vim hominis ita aestimari, quantum pondus in aequilibrium trahere possit in trutina. Cuius ope etiam ducti spiritus copiam ponderari posse. Si perpensatio accuratissima fieri posset, trutina cognosci licerent etiam morbi ac valetudo, levitas ac gravitas, sapientia multaque alia.
Cusanus celeritatem pulsus respirationisque examinavit. Cum horologia mechanica defectu indicum minorum parum accurata essent, Cusanus clepsydra usus tempus metiebatur. Itaque decursum temporis metiens observabat, quantum minueretur aqua clepsydrae in certa actione, per parvum foramen lente defluente aqua. Cum in clepsydris quoque minus facile esset copiam aquae minuentis observare, decursum temporis metiebatur pensa copia aquae ex clepsydra defluentis. Putabat enim metiendo examinari posse discrimina celeritatis in respiratione ac pulsu arteriarum observata. Cusanus, cum aegris etiam in usu prodesse vellet, anno 1458 valetudinarium Cusae condidit, simulque ei bibliothecam suam donavit.
Opera selecta
[recensere | fontem recensere]- De concordantia catholica (1434)
- De reparatione kalendarii (1434/5)
- De docta ignorantia (1440)
- De coniecturis (1442)
- De Deo abscondito (1445)
- De quaerendo Deum (1445)
- De arithmetricis complementis (1445)
- Apologia doctae ignorantiae (1449)
- Idiota de mente (1450), quo hi continetur dualogi quattuor: "De sapientia" I-II, "De mente" III, "De staticis experimentis" IV
- De visione Dei (1453)
- De pace fidei (1453)
- Caesarea circuli quadratura (1457)
- De beryllo (1458)
- De aequalitate (1459)
- De principio (1459)
- Reformatio generalis (1459)
- De possest (1460)
- Cribratio Alkorani (1462)
- De venatione sapientiae (1462)
- De ludo globi (1463)
- Conpendium (1463)
- De apice theoriae (1464)
Editiones selectae
[recensere | fontem recensere]- Hoffmann, E. & al. (ed. 1932–2006) Nicolai de Cusa opera omnia. Felix Meiner.
- Muethen, E. & Hallauer, H. (ed. 1976-) Acta Cusana.
- Bond, H. Lawrence (ed. 1997) Nicholas of Cusa: Selected Spiritual Writings. Paulist Press.
- Hopkins, Jasper (ed. 2001) Complete philosophical and theological treatises of Nicholas of Cusa, I-II. AJ Banning Press.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cibi et potus portiones diurnae nec non praedia, quae canonicis mercedis vice praebebantur.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- André, J.M.; Krieger, G,; & Schwaezer, H. (ed. 2006) Intellectus und Imaginatio. Aspekte geistiger und sinnlicher Erkenntnis bei Nicolaus Cusanus. Grüner.
- Beierwaltes, Werner (1964) Deus Oppositio Oppositorum (Nicolaus Cusanus De visione Dei XIII). Salzburger Jahrbuch für Philosophie 8: 175–185.
- ———— (2003) Das Verhältnis von Philosophie und Theologie bei Nicolaus Cusanus,
- Bellitto, Christopher; Thoma M. Izbicki; & Gerald Christianson (ed. 2004) Introducing Nicholas of Cusa: A Guide to a Renaissance Man. Paulist Press.
- Burton, S.J.G.; Hollmann, J.; & Parker, E. M. (ed. 2019) Nicholas of Cusa and the Making of the Early Modern World. Brill.
- Casarella, Peter J. (ed. 2006) Cusanus: The Legacy of Learned Ignorance. The Catholic University of America Press.
- Flasch, Kurt (2004) Nikolaus von Kues in seiner Zeit. Reclam.
- Jacobi, K. (ed. 1979) Nikolaus von Kues: Einführung in sein philosophisches Denken. Alber.
- Meuthen, E. (1992) Nikolaus von Kues (1401–1464). Skizze einer Biographie. Aschendorff.
- Moran, D. (2008) Nicholas of Cusa (1401–1464): Platonism at the Dawn of Modernity, Platonism at the Origins of Modernity: Studies on Platonism and Early Modern Philosophy, D. Hedley & S. Hutton (ed.), 9–29. Springer.
- Sigmund, Paul E. (1963) Nicholas of Cusa and Medieval Political Thought. Harvard University Press.
- Stallmach, J. (1989) Ineinsfall der Gegensätze und Weisheit des Nichtwissens. Aschendorff.
- Yamaki, Kazuhiko (ed. 2001) Nicholas of Cusa: A Medieval Thinker for the Modern Age. Routledge).