Jump to content

Nicephorus Gregoras

Latinitas bona
E Vicipaedia

Nicephorus Gregoras (Graece Νικηφόρος ὁ Γρηγορᾶς; natus Heracleae Ponticae anno 1295) fuit theologus et rerum gestarum scriptor Byzantinus.

Qua gente natus ille sit non traditur. Parentes eo adhuc puero defuncti esse ipseque a episcopo Heracleae Ponticae Ioanni acceptus eruditusque videtur. Anno 1315 Constantinopolim profectus ibi mox famulus Theodori Metochitis factus est amicitiaque cum patriarcha Ioanni XIII iunctus est, qui indoles discipuli docti magni aestimaret. Imperator ipse Andronicus II Palaeologus propter discendi studium eius ingeniumque dicendi mox ei favebat eumque chartophylacem (i.e. custos tabulariorum) creari cupiebat. Gregoras autem cum sese ipsum muneris indignum censeret quod administrandi imperitus esset hunc honorem negavit neque id amicitiae eorum offecit. Etsi Gregoras anno 1324 proposuit translaticii calendarii errores emendari imperatori talia experiri propter communem opinionem renitentem difficilius videbatur quam ut institui possint. Duobus solum saeculis post papae Gregorio XIII obtigit eiusmodi emendationem perficere. Anno 1326 Gregoras ab imperatore in Serbiam missus verum plerumque studiis suis indulgebat. Andronico anno 1328 a nepote Andronico III Palaeologo imperio deposito Gregorae ruina fortunarum parata est vitamque ipse in obscuro otio degere coactus neque ultra multatus est. Praeceptor autem eius Theodorus Metochites in exilium mitti passus est. Nihilominus Gregoras cum utroque firmas amicitias servabat depositumque imperatorem aliquotiens in carcere visitabat.

Inter annos 1329 et 1333 Gregoras a quibusdam aemulatoribus infamari visus est, qui famae eius ut peritissimus homo nocere in animo haberent. Anno 1331 bis declamationis publicae una cum Barlaam Calabri intererat eumque in diverbio vicit. Ille alacritate mentis superatus famam eius ad excelsa auxit operaque eius iterum atque iterum duplicabantur. Anno 1332 profecto et Andronicus II (qui 1330 se invito tonsuram accipere coactus est) et Theodorus amiserunt.

Insequente tempore Gregoras etiam benevolentiam imperatoris Andronici III cepit hactenus, ut ab illo anno 1333 congregationi iunctionis occidentalis ad orthodoxam ecclesiam disceptandae praefectus esset cui tamen integritatem utriusque ecclesiae restituere non contigit. Dum causa controversiae hesychasticae arguitur Gregoras se in Gregorium Palamas severiter invectus est qui illam denominationem propagavisset. Iam anno 1341 ea propter accusatus post victoriam doctrinae hesychasticae in conventu mense Maio 1351 habito Gregoras in custodiam Ecclesiae Chorae datus est. Anno solum 1354 e custodio dimissus denuo Hesychasmi praecepta ferventer impugnabat. Itaque Gregoras excommunicatus vita decessit mortuumque corpus eius crudeli impietate demonstrabatur. Etsi quo anno defunctus sit incertum est communis est opinio eum anno 1359 animam efflavisse, sunt autem qui anno 1360 aut etiam 1361 mortuum esse censant.

Gregoras imprimis operibus Platonis studebat eaque magni aestimabat. Pro doctissimo habebatur in compluribus rationibus cum nonnullos tractatus ad philosophiam, astronomiam, mathematicas rationes et theologiam spectantes composuit necnon vitas eminentiorum hominum.

Clarus est imprimis Historiae Romanae 37 libros continentis gratia qua annos 1204 usque 1359 accurate illustravit. Inter enarrationem rerum gestarum nonnullas excursiones astronomicae geographiaeque necnon theologiae interpretandae inseruit. Aetate post expugnationem Constantninopolis, in cuius descriptione maxime historiae Georgii Acropolitis nixus est, anno 1204 breviter ante oculos posita acta ipsius temporis describere perrexit. Indagatoribus historiae Byzantinae hodiernis magno usu est cum auctorem praecipue ex annis 1315/16 ipse rerum interfuisse putetur resque multo accuratius necnon verius enarravit quam Ioannes VI Cantacuzenus.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Maria Elisabetta Colonna, Gli storici Bizantini dal IV al XV secolo (Neapoli: Armanni, 1956) pp. 58-60