Jump to content

Multiversum

E Vicipaedia

Multiversum[1] est grex hypotheticus numerosorum universorum (secundum nonnullos etiam numeri infiniti universorum), qui totam realitatem (spatium, tempus, materiam, energiam, informationem et leges constantesque quo ea describuntur) continet.

Descriptio multiversi valde variat inter theorias. Ita potest esse spatium tempusque a immani diruptione creata in quibus sunt bullae quae universa appellantur et quarum leges physicae differant. Praeterea potest esse matrix ubi multae fractiones spontaneae symmetriae adveniunt et ita universa diversa immanibus diruptionibus creant. Etiam potest esse spatium plus quam trium dimensionum, ubi universa regiones minus dimensionum sunt. Atque aliae theoriae exstant.

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad multiversum spectant.
Atomi

Haec stipula ad physicam spectat. Amplifica, si potes!