Monasterium maius
Maius Monasterium (Francogallice Marmoutier) vico olim Sanctae Radegundis nunc Turonum urbe Franciae situm locus ob coenobii vestigia quae ibi reperiuntur insignis est.
Sanctus Martinus hic in cellula duo milia passuum ab urbe distante oratorium fecisse dicitur. Sulpicius Severus (Vita Sancti Martini, 10,4) locum 'secretum et remotum' hoc modo depingit: 'Ex uno enim latere praecisa montis excelsi rupe ambiebatur, reliquam planitiem Liger fluvius reducto paululum sinu clauserat; una tantum eademque arta admodum via adiri poterat'.
Eremi solitudo paulo post episcopatus initium (anno 371 sive 372) condita mox in coenobium transformatum est. Monachi modo Aegyptiaco austeritatis vitae adstricti sunt; iuniores soli scribendi arte utebantur.
Post Martini decessum (8 Novembris anno 397) incertum est num coenobium in exsistentia permanserit. Quinto tamen saeculo exeunte ecclesia Sanctorum Petri et Pauli iam (forsan a Martini tempore) exsistente 'aedificata est et basilica sancti Iohannis ad Maiorem Monasterium' a Volusiano episcopo (Gregorius Turonensis, Historia Francorum, X,31, VII).
Anno 853 Normanni coenobium dilapidaverunt monachosque complures trucidaverunt. monasterium anno 860 restitutum est est. Inter abbates preclaros Vivianus Robertusque fortis dictus nominandi sunt.
Anno 938 rege consentiente Odo Blesensis comes Berthaque uxor a Maiolio abbati Cluniacensi ut monachos expediret impetraverunt.
Anno 1070 abbas Bartholomaeus ecclesiae novae, quae a Urbano II anno 1096 inaugurata est, fundamenta iecit.
Circa hoc tempus abbatia praepollens ecclesiis praediisque compluribus in Anglia sitis dotata est.
Papae Callixtus II (anno 1119) et Alexander III (anno 1162) monasterium adiverunt.
Anno 1179 Rogerus, Wigorniensis episcopus, Henrici Secundi regis Anglorum Andecavorumque ducis consanguineus Thoma autem a Becket fidelis, ibi sepultus est.
Mox postea, Guibertus, abbas Gembliacensis futurus, anno hoc loco transacto,(etiamsi 'facultatem stili mei magificentiae ejus commendatio transcendat') tractatum in monasterii honorem conscripsit. 'Magistri et sacri tractatores eloquii' ibi reperti sunt. Inter alia 'repleta est divitiis, possessionibus dilatata, reditibus locuplex,coronis, candelabris,urceis, thuribulis, altaribus, calicibus,crucibus, clavis aureis, argenteis,et gemmatis fulgida, palliis, tapetibus operosis et aliis ornatibus necessariis referta, copioso et honesto cleri et conventu decora et sonora concentu' (Martène et Durand, Thes.Nov. Anecdotorum (1717) i,607; Analecta Bollandiana iii (1884),244).