Jump to content

Monasterium Stauroniceta

E Vicipaedia
Monasterium Stauroniceta

Monasterium Stauroniceta (Graece Μονὴ Σταυρονικήτα) est monasteriorum viginti montis Athonis praecedentia quintum decimum. Conditum est anno 1536.

Quamvis de origine coenobii istius documenta historica desint, mythi utique testimonium perhibent de fundatione. Fertur duos ermitas nomine Stauri et Nicetae monasterium hoc condidisse. Sunt qui dicant imperatoris Ioannis I Tzimiscae praefectum militarem quendam res in situ instituisse. Ei militi nomen fuit Nicephori Strauronicetae, quod autem velut res eius gestae in documentis ignotum est. Non est dubium quin monasterium iam saeculo XI exstiterit et anno 1153 primam mentionem habuerit nomine vetustiore Strabonicetae (Nicetae paeti). Nomen posterius mutatum est etymologia populari in nomen hodiernum Victoris crucifixi. Decenniis sequentibus area caduca fuit et anno 1287 Monasterio Cutlumusii, tunc autem communitati Philotheu subposita est.[1]

Sed Gregorius Gyromeriates monachus pius saeculo XVI aream totam rursus efflorere fecit, quam emerat ad aedificia reconstruenda. Huic incepto subvenit amicus et maecenas Ieremias I patriarcha. Incendiis variis saevientibus catholicum et picturae parietales artificis incluti Theophanou Cretensis intacta manserunt.[2]

Saeculo XX ineunte plus quam ducenti monachi adhuc in situ degebant, cum anno 1992 viri XXIII tantummodo ibi inveniri possent. Ut in aliis Sancti Montis monasteriis numerus Dei quaerentium interim auctus est. Itaque in censu anni 2011 incolae IXL indicati sunt.[3]

  1. Andreas Müller: Berg Athos: Geschichte einer Mönchsrepublik, C. H. Beck, Monaci 2005, ISBN 3-406-50851-0, p.104
  2. Müller, p. 104-105
  3. ΕΛ.ΣΤΑΤ

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Spyridon Lamprus, Catalogue of the Greek Manuscripts on Mount Athos (2 voll. Cantabrigiae, 1895-1900 Vol. 1 Vol. 2) vol. 1 pp. 75-90
  • Δημήτριος Σαλπίστης et al., edd., Βασίλι Γκρηγκορόβιτς Μπάρσκι. Τά ταξίδια του στό Ἅγιον Ὄρος 1725-1726 1744-1745 μέ τήν φροντίδα καί τά σχόλια τοῦ ακαδημαϊκοῦ Παύλου Μυλωνᾶ (Thessalonicae: Αγιορειτική Εστία, 2009. ISBN 978-960-983120-8) pp. 371-377

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Monasterium Stauroniceta spectant.
  • Μονὴ Σταυρονικήτα apud situm montis Athonis publicum (Neograece, Anglice)