Jump to content

Marina Kaljurand

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Marina Kaljurand
Res apud Vicidata repertae:
Marina Kaljurand: imago
Marina Kaljurand: imago
Nativitas: 6 Septembris 1962; Tallinna
Patria: Estonia
Nomen nativum: Марина Раевская, Marina Rajevskaja

Familia

Coniunx: Kalle Kaljurand
Proles: Kaisa Kaljurand, Kristjan Kaljurand
Marina Kaljurand et Sebastianus Kurz anno 2015 picti

Marina Kaljurand (Tallinnae nata die 6 Septembris 1962) est legata et politica Estoniae. Alumna est universitatis Tartuensis, scholae diplomaticae Estoniensis et scholae Fletcher iuxta universitatem Tuftensem. Ab anno 2004 legata fuit rei publicae Estoniensis apud Israelem, ab anno 2005 apud Russiam et eodem fere tempore Kazachstaniam, sed annis 2011-2014 apud Civitates Foederatas. In patriam redita ministra rerum externarum meruit a die 16 Iulii 2015 ad 9 Septembris 2016, antecessore Keit Pentus-Rosimannus, primo ministro Davide Rõivas.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Marinam Kaljurand spectant.
  • Vita apud regimen Estonicum
  • Nuntius apud scholam Fletcher universitatis Tuftensis
Consilia ministrorum Estonica Davidis Rõivas 2014–2016

Arto Aas (2015–2016) • Andreas Anvelt (2014–2015) • Marina Kaljurand (2015–2016) • Urmas Kruuse • Helmen Kütt (2014–2015) • Maris Lauri (2014–2015, 2016) • Georgius Ligi (2014, 2015–2016) • Christianus Michal (2015–2016) • Sven Mikser • Eugenius Ossinovski (2014–2015) • Ivari Padar (2014–2015) • Urmas Paet (2014) • Urve Palo • Keit Pentus-Rosimannus • Hanno Pevkur • Marcus Pomerants (2015–2016) • Urmas Reinsalu (2015–2016) • David Rõivas • Indrek Saar (2015–2016) • Sven Sester (2015–2016) • Anna Sulling (2014–2015) • Urve Tiidus (2014–2015) • Margus Tsahkna (2015–2016) • Rannar Vassiljev (2015–2016)

Ministri rerum externarum Estonici 1990–