Jump to content

Ludovicus Malle

E Vicipaedia
Wikidata Ludovicus Malle
Res apud Vicidata repertae:
Ludovicus Malle: imago
Ludovicus Malle: imago
Nativitas: 30 Octobris 1932; Thumeries
Obitus: 23 Novembris 1995; Beverly Hills
Patria: Francia

Familia

Coniunx: Anne-Marie Deschodt, Candice Bergen

Ludovicus vulgo Louis Malle (natus Thumeries die 30 Octobris 1932; Angelopoli die 23 Novembris 1995 mortuus) fuit moderator cinematographicus Francicus illustrissimus.

Infans institoris cuiusdam quintus cum fratribus sex fuit, qui aetate annorum XIV primam pelliculam machina photographica patria fecit. Mox consilium cepit ut scaenarum moderator futurus esset. Attamen rebus politicis studere coepit antequam anno 1951 Lutetiam peteret velut alumnus scholae superioris cinematographicae. Nullo absolutorio recepto anno 1953 institutum reliquit theoriam nimiam deplangens. Maluit exploratorem Iacobum Ivonem Costeau comitari in navigio indagatorio Calypsonis. Ibi praxim edidicit, cum pellicula documentaria de Mundi silentio fieret. Quo opere anno 1956 Canuae palmam auream tulit. Quattuor post annos autem laborem subaquaticum deseruit tympano laeso. Tunc famulus apud Robertum Bresson erat, qui opus praetitulatum Un condamné à mort s'est échappé (1956) conficiebat.

Rebus pusillis non terminatis anno 1957 primum opus magnum cinematographicum Ascenseur pour l'échafaud confecit, cui musicam celebrem Miles Davis addidit. Secutae sunt pelliculae Vie privée (1958), Les Amants et Zazie dans le métro. Pelliculis brevioribus concinnatis anno 1965 in Mexico opus Viva Maria! praesentavit. In Franciam reversus rus se contulit Lutetiam vitaturus, ubi histrionem Annam Mariam Deschott in matrimonium duxit. Lutetiae anno 1967 pellicula Le Voleur creata est. Ambitum exaggeratum appetens crisim creatoriam perpessus est. Namque iteratorum circulum vitiosum linquere in animo habuit. Divortium atque venditio habitationis Parisiensis ante iter Indicum venerunt. In Asia documentariam originem suam rursus detexit, tempus breve. Paulo post Francia eum revidit, non autem caput eius; econtra collegae motionis "Undae novae" potius Lutetiam identidem depingebant. Annis inter 1970 et 1973 cum actrice Germanica Gila de Weitershausen vixit, qui ei filium Manuelem Cuotemoc peperit.

Verisimiliter quaestiones tales de familia atque labore notionem novam operibus inflabant, i.e. de pueritia. Autobiographica suspiceris in opere Le Souffle au coeur (1971) et biennio post in cinematea venit Lacombe Lucien de indice quodam iuveni in Francia oppugnata. Eodem tempore Malle infantes duos, quibus matres duo, curavit. Anno 1976 autem Status Unitos contendit et decem annos inter Americam et Franciam meridianam migrabat. In Francia autem fama eius crescebat. Anno 1980 ductitavit histrionem Candice Bergen. Insuper in opere Atlantic City Burt Lancaster atque tum adhuc vix nota Susanna Sarandon partes egerunt. Anno 1986 Europam revisit; anno 1987 opus maxime laudatum Au revoir, les enfants in lucem est prolatum. Pellicula Damage (1992) iterum rem praesentem monstravit. Aetate annorum LXIII cancere mortuus est.[1]

Repraesentans maximi momenti motus Undae novae se ab euphoria Lutetiensi detinebat. Cum collegae technicam Lutetiensem spernere non possent, Ludovicus Malle ipse practicus atque technicus fuit. Quies in pelliculis raro inveniuntur, scandalorum dilectio atque distantia temporalis saepe sentiuntur. Genera autem temporum actorum varia habuit: solidtudo, captatio in societate sive professione, suicidium, iuvenes inter adultos, socialia praeiudicia, burgensium blasphemia, transgressiones invitae, sexualitas, studentium res novae mense Maio 1968 factae, fascismus argumentis erant. Sors uniuscuiusque saepe inevitabilis esse videtur.

Ludovico Malle ipse autem pellicula titulata Le Voleur maioris momenti erat, cum intellegeret se ipsum pellicularium aeternum esse debere.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Vinzenz B. Burg: Wider alle Moden: Fragment über Louis Malle. In: Hans Günther Pflaum (ed.): Jahrbuch Film 84/85. Berichte – Kritiken – Daten. Carl Hanser, Monaci 1984, ISBN 3-446-14145-6, p. 72–83.
  • Peter W. Jansen, Wolfram Schütte (edd.): Louis Malle (Reihe Film 34). Carl Hanser, Monaci 1985, ISBN 3-446-14320-3.
  • Peter W. Jansen, Christa Maerker: Das verbotene Ich des Bürgers: Louis Malle. In: Jörg-Dieter Kogel: Europäische Filmkunst. Regisseure im Porträt. Fischer Taschenbuch Verlag, Francofurti ad Moenum 1990, ISBN 3-596-24490-0, p. 93–104.
  • Philip French (ed.): Louis Malle über Louis Malle. Alexander Verlag, Berolini 1998, ISBN 3-89581-009-6.
  • Susanne Marschall: Louis Malle 1932–1995. In: Thomas Koebner (ed.): Filmregisseure. Biographien, Werkbeschreibungen, Filmographien (editio altera). Reclam, Stuttgardiae 2002, ISBN 3-15-010455-6, p. 443–448.
  • Volker Fastenau: "…comme si on appuyait sur une sonette?" Untersuchungen zur filmklangästhetischen Konzeption in den Spiel- und Dokumentarfilmen Louis Malles. epOs-Music, Osnabrugae 2004, ISBN 978-3-923486-01-4.
  • Nathan Southern mit Jacques Weissgerber: The Films of Louis Malle – A Critical Analysis. McFarland, Jefferson, North Carolina 2006, ISBN 0-7864-2300-5.
  • Louis Malle: Témoignage. in: Helga Bories-Sawala, Catherine Szczesny, Rolf Sawala: La France occupée et la Résistance (Series: Einfach Französisch). Schöningh, Paderbrunnae 2008, ISBN 978-3-140-46262-4.
  • Pierre Billard. Louis Malle, le rebelle solitaire; Lutetiae: Plon ISBN 2-259-19243-2

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]