Lucius Caecilius Metellus Dalmaticus
Lucius Caecilius Metellus Dalmaticus (natus circa annum 160 a.C.n., mortuus anno 103 a.C.n.) vir publicus Romanus factionis optimatium fuit.
Gens
[recensere | fontem recensere]Pater eius Lucius Caecilius Metellus Calvus anno 142 consul fuit. Habuit tres liberos: Lucium Caecilium Marcellum consulem anni 68 a.C.n., Marcum Caecilium Metellum praetorem anni 69 a.C.n. atque Caeciliam Metellam, quae primo Marco Aemilio Scauro (consuli 115 a.C.n.), deinde Sullae nupsit[1].
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Metellus, qui fautor optimatium et inimicus Gaii Marii erat, anno 119 a.C.n. una cum Lucio Aurelio Cotta consul electus est atque bellum in Dalmatia suscepit. Anno 117 a.C.n. de Dalmatis triumphavit. E praeda aedes Castoris refici iussit[2] et templum Opis Opiferae aedificavit[3]. Forsitan anno 115 a.C.n. censor erat (nisi potius fuit Lucius Caecilius Metellus Diadematus, consul anni 117 a.C.n.). Anno 114 a.C.n. pontifex maximus iudicium rexit contra Vestales tres incesti accusatas[4]. Anno 103 a.C.n. mortuus est.
Bibliotheca
[recensere | fontem recensere]- Carolus-Ludovicus Elvers, "[I 24] C. Metellus Delmaticus, L." in Der Neue Pauly vol. 2 (Stutgardiae: Metzler, 1997. ISBN 3-476-01472-X) col. 888–889.
- J. Van Ooteghem, Les Caecilii Metelli de la République, Bruxellis : Palais des Académies, 1967.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Plutarchus, Sylla VI.
- ↑ Plutarchus, Pompeius 2,8; Marcus Tullius Cicero, Pro Marco Aemilio Scauro 48
- ↑ Gaius Plinius Secundus, Naturalis historia XI 174
- ↑ Quintus Asconius Pedianus 45-46
Antecessores: Gaius Papirius Carbo et Publius Manilius |
Consul 119 a.C.n. cum Lucio Aurelio Cotta |
Successores: Quintus Marcius Rex et Marcus Porcius Cato |