Latino sine Flexione
Latino sine flexione, quod suis verbis tamquam lingua constructa et auxiliare internationale designatur, anno 1903 a Iosepho Peano proposita est, qui eam "Interlinguam (il)" vocari voluit. Quod autem nomen hodie in forma Interlinguae de IALA (ia) alii cuidam linguae attribuitur. Itaque lingua a Peano inventa nunc vel "Latino sine flexione" vocatur vel "Interlingua de Peano" vel "Interlingua (IL) (de Academia pro Interlingua/A.p.I.)". Verba huius linguae e lingua Latina ita sumpta sunt, ut formae nominum substantivorum adiectivorumque et verborum non declinentur. Nomina substantiva et adiectiva in forma ablativa apparent. Verba quae actus exprimunt ad radices reciduntur. Loco casuum praepositiones adhibentur. Numerus nominum varie intellegi potest nisi adiectivo indicatur.
Peano linguam suam primo in "De Latino Sine Flexione" in Revue de Mathématiques (volumine 8, numero 3, paginis 74 et 83) posuit.[1]
Ut apparet, Godefridus Guilielmus Leibnitius opus ineditum de lingua constructa vel construenda universali scripsit. Cuius linguae principia a Peano afferuntur:
- « Nominum casus semper eliminari possunt substitutis in eorum locum particulis quibusdam ».[2] Leibniz.
- « Discrimen generis nihil pertinet ad grammaticam rationalem ». Leibniz.
- « Personae verborum possunt esse invariabiles, sufficit variari ego, tu, ille, etc. ». Leibniz.
Exempla
[recensere | fontem recensere]Hoc habes exemplum eius linguae constructae de historia «De Latino Sine Flexione» sumptum:
- Multo auctore, in vario tempo, propone lingua plus vel minus artificiale. Vir doctissimo, L. Couturat, professore in Universitate de Toulouse, in libro La Logique de Leibniz, Paris a. 1901, p. 608, expone: Ars magna de R. Lulle a. 1234-1315, Ars magna sciendi de Kircher a. 1669, Ars signorum de Dalgarno a. 1661, Philosophical language de Wilkins a. 1668.
- Postea Leibniz diffuse et profunde stude hic subjecto; sed nihil publica. Suo studio mane sepulto in bibliotheca de Hanover, usque ad nostro die; primo Dr Vacca in RdM., postea Couturat in libro citato detege et publica parte de hic manuscripto.[3]
Exempla versionarum
[recensere | fontem recensere]Publius Cornelius Tacitus, De origine et situ Germanorum (Germania) (fragmentum initiale)
Latina classica (ex Vicifonte) | Latino sine flexione |
Germania omnis a Gallis Raetisque et Pannoniis Rheno et Danuvio fluminibus, a Sarmatis Dacisque mutuo metu aut montibus separatur: cetera Oceanus ambit, latos sinus et insularum inmensa spatia complectens, nuper cognitis quibusdam gentibus ac regibus, quos bellum aperuit. Rhenus, Raeticarum Alpium inaccesso ac praecipiti vertice ortus, modico flexu in occidentem versus septentrionali Oceano miscetur. Danuvius molli et clementer edito montis Abnobae iugo effusus pluris populos adit, donec in Ponticum mare sex meatibus erumpat: septimum os paludibus hauritur. | Fluvios Rheno et Danuvio separa toto Germania ab Gallos, Raetos et Pannonios; montes, aut metu mutuo, separa illo ab Sarmatas et Dacos: Oceano ambi ceteros, complectente sinus lato de mari et spatios immenso de insulas, ad certo gentes et reges recente cognito, aperto ab bello. Rheno, orto in vertice inaccesso et praecipite de Alpes Raetico, flecte se parvo versus occidente et misce se in Oceano septentrionale. Danuvio, effuso in jugo molle et clemente edito de monte Abnoba, visita plure populo, usque illo erumpe in mari Pontico per sex cursu: ore septimo perde se in paludes. |
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Peano, Giuseppe (1903). «De Latino Sine Flexione. Lingua Auxiliare Internationale» [1], Revista de Mathematica (Revue de Mathématiques), Tomo VIII, pp. 74-83. Fratres Bocca Editores: Torino.
- ↑ Couturat, Louis (1901). La Logique de Leibniz. Paris: Ed. Couturat: p. 67.
- ↑ Couturat, Louis (1903). Opuscules et fragments inédits de Leibniz. Paris.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Instituto pro Latino sine flexione
- Blog
- Nota de Latino sine Flexione.
- (latino sine flexione) Revista "Discussiones", de Academia Pro Interlingua (1909-13)
- Nuntios: Latino sine Flexione in http://nuntios.blogspot.com/
Anglica simplex · Basic English · Clingonica · Esperanto · Folkspraak · Glosa · Ido · Interlingua · Interlingue · Interslavica · Ithkuil · Latino sine Flexione · Lingua Franca Nova · Lingua Mordoris · Loglan · Lojban · Lydnevica · Novial · Panslavicae · Quenya · Románico · Sambahsa-mundialect · Sindarin · Slovio · Solresol · Toki Pona · Uropi · Venedica · Volapük