Iosephus Merrick
Iosephus Carey Merrick (vulgo Joseph Carey Merrick; natus die 5 Augusti 1862, mortuus die 11 Aprilis 1890), aliquando perperam Ioannes (John) nominatus, fuit homo Anglicus graviter corpore deformatus, qui insolitus et mirus "homo elephas" spectatoribus expositus est. Merrick, Leicestriae natus, primis annis vitae inusitate crescere coepit, pellis crassa et glaebosa facta est, labia dilata sunt, massaque ossea in fronte excrevit. Unum bracchium, amboque pedes amplificati sunt. Puer cadens coxam vulneravit, propter quod in perpetuum claudus factus est. Annos undecim natus matrem amisit, et pater mox in novum matrimonium iit. Merrick quartum et decimum annum agens scholam reliquit et aegre laboram inveniebat. A patre novercaque reiectus, domum quoque reliquit. Fine anni 1879, annos septemdecim natus, in domum laboris (workhouse) Leicestriensem intravit.
Merrick anno 1884, post quattuor annos in domo laboris contritos, Samuelem Torr praebitorem spectaculorum appellavit seque exponi proposui. Torr assensus homines ad Merrick, nunc "hominem elephantem," curandum praeparavit. Postquam itinera in Angliae mediis terris orientalibus fecit, Londinium iit ut in theatro vili (penny gaff) viae Whitechapel a praebitore Thoma Norman conducto exponeretur. Spectaculum in theatro, trans viam a Valetudinario Londiniensi, visum est a chirurgo Frederico Treves, qui Merrick invitavit ut ille examinaretur et photographaretur. Mox theatrum Norman a vigilibus clausum est, et curatores Merrick eum itinere in Europam miserunt.
In Belgica Merrick a curatore itineris spoliatus, Bruxellis relictus est. Tandem Londinum regressus, loqui nequiens, a vigile inventus est, qui cartam Treves in eo repperit. Treves venit et Merrick ad Valetudinarium Londiniense reduxit. Quamquam condicio eius insanabilis erat, Merrick reliquum vitae in valetudinario manere situs est. Treves eum cotitie visitabat, et duo viri familiarem amicitiam fecerunt. Merrick etiam salutationes hominum nobilium ac divitum accepit, in quo numero erat Alexandra principissa Cambriae.
Merrick die 11 Aprilis 1890, duodetricesimum annum agens, mortuus est. Publica mortis causa fuit asphyxia, sed Treves qui corpus dissecuit, dixit eum e collo luxato mortuum fuisse, credidit Merrick, cui propter caput grave sedens dormire necesse erat, iacentem dormire conatum fuisse, "ut similis aliis sit".
Causa deformitatum Merrick obscura manet. Per maiorem partem saeculi XX credebatur Merrick neurofibromatose typi I afflictum fuisse. Anno 1986 Michael Cohen et J. A. R. Tibbles putaverunt eum syndroma Protei habuisse. Anno 2001, Paul Spiring opinatum est eum coniunctione amborum morborum afflictum fuisse. Probationes acidi desoxyribonucleici capilli ossiumque nihil certi concluserunt.
Anno 1979 fabula dramatica Bernardi Pomerance de Merrick, The Elephant Man, in scaena fuit. Pellicula Davidis Lynch The Elephant Man anno sequenti edita est. Annis 2014 et 2015 Bradley Cooper partes Merrick egit in nova productione The Elephant Man, Scott Ellis moderatore.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Durbach, Nadja. "Monstrosity, Masculinity, and Medicine: Reexamining 'the Elephant Man'". In The Spectacle of Deformity: Freak Shows and Modern British Culture. Berkeleiae: University of California Press, 2009. ISBN 0-520-25768-5
- Graham, P. W., et F. H. Oehschlaeger. Articulating the Elephant Man: Joseph Merrick and His Interpreters, Baltimorae: Johns Hopkins University Press, 1992. ISBN 0-8018-4357-X
- Howell, Michael, et Peter Ford. The True History of the Elephant Man. 3a ed. Londinii: Penguin Books, 1992 [1980]. ISBN 0-14-016515-0
- Korf, Bruce R., et Allan E. Rubenstein. Neurofibromatosis: A Handbook for Patients, Families, and Health Care Professionals. Novi Eboraci: Thieme, 2005. ISBN 1-58890-301-X
- "The Autobiography of Joseph Carey Merrick" – libellus theatri deformitatum (freak shop) circa annum 1884 impressus; in The True History of the Elephant Man, pp. 173–175, publicatus.
- Montagu, Ashley. The Elephant Man: A Study in Human Dignity. New York: E. P. Dutton, 1971. ISBN 0-87690-037-6
- Sitton, Jeanette, et Mae Siu-Wai Stroshane. Measured by the Soul: The Life of Joseph Carey Merrick. Londinii: The Friends of Joseph Carey Merrick, 2002. ISBN 978-1-300-45725-1
- Treves, Frederick. The Elephant Man and Other Reminiscences. Londinii: Cassell and Co., 1923. OCLC 1546705
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lexica biographica: • Den store danske • |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Iosephum Merrick spectant. |