Jump to content

Ioannes de Avila

E Vicipaedia
Ioannes de Avila, sanctus et Ecclesiae doctor.
Ioannis statua in Fano Mariae in Coelos? Assumptae, Cordubae.

Ioannes de Avila[1] (Hispanice Juan de Ávila; natus Almodóvar del Campo in oppido Castellae-Manicae die 6 Ianuarii 1499 aut 1500, mortuus Montillae in oppido Provinciae Cordubensis die 10 Maii 1569) fuit theologus Hispanicus et praedicator, cui valde in animo erant veneratio sacratissimi sacramenti altaris, eruditio, et caelibatus. Anno 1894 beatus, anno autem 1970 sanctus factus est. Anno 2012 Benedictus Papa XVI pontifex maximus eum doctorem Ecclesiae et apostolum totius Andalusiae creavit.

Filius Iudaei divitis conversi iuribus studebat: quod terminare Ioanni semiiudaeo vetitum est. Quin in Societatem Iesu intraret eadem causa prohibuit. Unde in Complutensi Universitate Alcalae se philosophiae dabat. Baccalaureatus theologiam complexus est. Parente utroque mortuo, opes omnes pauperibus dedit, quod ante annum 1527 factum est. Breve tempus in universitate studiorum docens erat antequam in mundum novum ire vellet. Sed Alphonsus Manrique archiepiscopus Hispalensis et inquisitor virum tam ingeniosum in Europa retinendum esse censuit: quem missionarium popularem et praedicatorem quoquoversus misit. Ioannes orator non timuit quominus Ecclesiae onera in homiliis eventilaret atque percenseret. Quae res anno 1531 ante inquisitionem allatae sunt, quae eum anno 1533 liberavit atque rursus honoravit. Ioannes in carcere opusculum praetitulatum Audi, filia pepigit, quod auctore invito in lucem editum usque annum 1574 in indice librorum prohibitorum positum erat. Quod opus maximi aestimandum de Christifidelium emendatione atque perfectione tractat.

Denique Ioannes laborem in Andalusia continuare potuit, ubi collegia quindecim condidit. Quorum trias postea in universitates mutata est (e.g. Alma mater Beatiensis), maior pars autem in gymnasia. Una cum archiepiscopo Casparo Avalos inde ab anno 1537 in moderanda universitate nova Granatensi operam summam navabat. Infirmitas iter ad Concilium Tridentinum anno 1551 perpediebat; Ioannes nihilominus pro patribus conciliaribus opus Memoriales al concilio de Trento exaravit et perrogationem legum Tridentinarum in Hispania diligenter observavit. Anno 1565 libro Advertencias para el sinodo de Toledo synodum Tolentanam procul una cum aliis dirigebat curabatque.

Commercium epistulare fecundum cum Ioanne habebant multi, inter quos citentur Teresia Abulensis, Ioannes de Deo, Franciscus Borgia, et Ignatius de Loyola (quem anno 1554 cognoverat). Epistulae ducentae quinquaginta conservatae sunt.

Honores ecclesiasticae

[recensere | fontem recensere]

Dies memorialis 10 Maii est, quem Franciscus Papa anno 2021 Calendario Romanae Ecclesiae adscripsit.[2]

Pius Papa XII iam mense Iulio 1946 Ioannem patronum clericorum saecularium Hispanicorum declaraverat.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Hubert Jedin: "Juan de Ávila als Kirchenreformer". Apud: Hubert Jedin: Kirche des Glaubens. Kirche der Geschichte. Ausgewählte Aufsätze und Vorträge. (Tomus alter: Konzil und Kirchenreform). Herder, Friburgi/Basileae/Vindobonae 1966, p. 321–332.
  • Regina Einig: "Johannes von Avila. Lehrmeister und Wanderprediger", apud: Theologisches 50 (5–6/2020), col. 287–292.
  • de Ioanne de Avila res quae inveniantur in archivo Pontificiae Universitatis Gregorianae
  • Johannes Stöhr: "Die Neuevangelisierung nach Johannes von Avila. Patron der Weltpriester und neuer Kirchenlehrer", apud: Theologisches] 41 (11–12/2011), col. 609–624.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem de Avila spectant.
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Diccionario biográfico español •