Jump to content

Ioannes Knox

E Vicipaedia
Ioannes Knox

Ioannes Knox (natus inter annos fere 1513 et 1515 in Via Gifford apud Haddington/praefecturae Hadintoniensis; mortuus die 24 Novembris 1572 Edimburgi), alumnus Universitatis Sancti Andreae apud Scotos,[1] fuit theologus, eruditus, et reformator impatiens[2] Ecclesiae Scotiae.

Die 2 Septembris 1565 Ioannes Knox in palatio Holyrood (Edimburgum) reginam Mariam I Scotorum convenit et ei religionem reformatam explicavit.

Postquam Georgius Wishart amicus, praeceptor, reformator anno 1546 carnificatus est, Knox praedicator indefessus in Castello Sancti Andreae Fifae inter protestantes obdurantes atque permanentes erat. A Francis anno 1547 captus biennium Rothomagi in carcere fuit. Anno 1549 liberatus Berwick in Northumbria et (ex anno 1551) Novi Castelli evangelium annuntiavit. Regina Maria I regnante mense Ianuario 1554 Genavam petivit ubi intime doctrinam Calvini amplexus est. Cum Francofurtum et anno 1555 breviter vel Scotiam visisset, inde ab anno 1556 praedicatoris munere in communitate Anglorum functus est. Una cum sodalibus conversio Sacrarum Scripturarum in linguam Anglicam confecit, quae titulo »Bibliae Genavensis« nota facta est. Simul autem edidit »A Letter Addressed to the Commonalty of Scotland« et opus antimarianum atque polemicum »The First Blast of the Trumpet Against the Monstruous Regiment of Women« (1558) quo inimicitias et reginae Scotiae et filiae eius Mariae sibi paravit.

In Scotiam mense Maio 1559 reversus a regina homo nefarius atque vitandus declaratus est: plebs autem ovationibus eum recepit et fanatici altaria, simulacra, reliquias sacras delebant atque diruebant. Belli religiosi res anno 1560 peractae sunt ita, ut Ecclesia Scotica ritum presbyteriano-reformatum sibi daret.

Mariam, cum regina mortua in patriam revenisset et anno 1561 ritum catholicum restituisset, Knox directo atque efficaciter adortus est: criminis laesae maiestatis accusatus anno 1563 purgatus est. Ipse autem maxime machinababur, ut Maria abdicaret. Revera, aestate anno 1567 regina dimissionem perpessa est. Knox, cum anno 1571 a sectatoribus Marianis Edinburgo expulsus esset, eodem mox redire potuit; in pace ibidem mortuus est.

In opusculis suis excellit historicum hoc: »History of the reformation of religion within the realm of Scotland« (Londinii 1586).

  1. Theodorus Beza Ioannem Knox discipulum Ioannis Maioris apud Universitatem Sancti Andreae apud Scotos fuisse asseverat.
  2. Stephanus Zweig ita eum descripsit: Meister der religiösen Demagogie (demagogiae religiosae peritissimus); vielleicht der vollendetste Typ des religiösen Fanatikers, den die Geschichte kennt (fortasse in tota historia fanaticus religiosus maxime perfectus); seinen eigenen Lehrer Calvin an Unerbittlichkeit und Unduldsamkeit noch übersteigend (magistrum suum Calvinum severitate atque impatientia praecedens)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Knox spectant.
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Treccani • Store norske leksikon •