Ioannes Anthelmus Brillat-Savarin
Obitus: 2 Februarii 1826; rue des Filles-Saint-Thomas
Patria: Francia
Memoria
Ioannes Anthelmus, vulgo Jean Anthelme Brillat-Savarin (Bellicii natus die 2 Aprilis 1755; Lutetiae die 1 Februarii 1826 mortuus)[1] fuit scriptor opusculorum de iurisprudentia singulique libri de re cibaria a plurimis laudati, titulo Physiologie du goût, quem impensis suis anno 1825 divulgari iussit.
De vita
[recensere | fontem recensere]Circa annum 1776 iuribus apud universitatem Divionensem studuit. Ibi puellam cognovit, nomine Ludovicam, quae anorexia propter suasione amicarum mortua est.[2] Praefectus urbi nativae meruit; unde anno 1793, a rerum novarum cupidis minatus, in Helvetiam refugium petivit, deinde in Civitates Foederatas ibi tres annos morabat.[3] Multos annos Lutetiae iuris consultus operam dedit. Versaliis interdum habitabat.[4]
Nunquam matrimonio se coniunxit.[5]
Ad messam commemorativam regis Ludovici XVI in ecclesia S. Dionysii die 21 Ianuarii 1826 convocatus, iamque influentiae affectus, cito aegrotans, ab Iosepho Récamier filiolo curatus, post aliquot dies mortuus est.
Opera
[recensere | fontem recensere]- 1790 : Discours de Brillat-Savarin sur la manière d'organiser les tribunaux d'appel. Lutetiae: Imprimerie Nationale
- 1801 : Vues et projets d'économie politique. Lutetiae: Giguet et Michaud
- 1808 : Théorie judiciaire. Lutetiae: Huguet
- 1814 : De la Cour suprême. Lutetiae: Teslut
- 1819 : Essai historique et critique sur le duel Textus .djvu apud Communia
- 1820 : "Note sur l'archéologie de la partie orientale du département de l'Ain" in Mémoires de la Société des Antiquaires
- 1826 : Physiologie du goût
- 1848 : La Cuisine ordinaire (congeries operum Beauvilliers, Carême, Brillat-Savarin, Gastaldy, aliorum) vol. 1 vol. 2 apud Gallica
- 1950 : Voyage à Arras (fabula erotica). Leodii: Dynamo, Pierre Aelberts, 1950 Textus apud Gallica
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Ita sepulcrum (vide imaginem nostram). Die 1 Aprilis 1755 natus, die 2 Februarii 1826 mortuus secundum Balzac (1835) et Monselet (1879)
- ↑ Physiologie du goût "Meditationes" 23
- ↑ Physiologie du goût "Varietates" 14
- ↑ Physiologie du goût "Meditationes" 8.49
- ↑ Physiologie du goût "Dialogus". Quam rem Monselet (1879) negavit, sed inconsulte: vide Fisher (1949) "Dialogue" nota subiuncta 2
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Fontes fere coaevi
- 1835 : Honoré de Balzac, "Brillat-Savarin (Anthelme)" in Biographie universelle ancienne et moderne. Supplément vol. 59 (Lutetiae: Michaud, 1835) pp. 245-250
- 1838 : Balthasar-Anthelme Richerand, praefatio in Jean Anthelme Brillat-Savarin, Physiologie du gout, ou Méditations de gastronomie transcendante, dédiée aux gastronomes parisiens. 5a ed. 2 voll. Lutetiae: Teyssier vol. 1 2 apud Monacenses
- Eruditio recentior
- "Brillat-Savarin Jean Anthelme" in Alan Davidson, The Oxford Companion to Food (Oxonii: Oxford University Press, 1999. ISBN 0-19-211579-0) pp. 106-107; Tom Jaine, ed., 2a ed. 2006; 3a ed. 2014
- David Downie, A Taste of Paris (Novi Eboraci: St Martin's Press, 2017) pp. 184-201
- Priscilla Parkhurst Ferguson, "A Cultural Field in the Making: Gastronomy in 19th‐Century France" in American Journal of Sociology vol. 104 (1998) pp. 597-641 JSTOR, praecipue pp. 616-619
- Priscilla Parkhurst Ferguson, Accounting for Taste: The Triumph of French Cuisine (Chicagi: University of Chicago Press, 2004) pp. 30-33, 97-100 et alibi
- Beatrice Fink, Jean-Anthelme Brillat-Savarin in Alice Arndt, ed., Culinary Biographies. Houston: Yes Press, 2006. ISBN 978-0-9718322-1-3 pp. 78-81
- M. F. K. Fisher, interpr., The Physiology of Taste; or, Meditations on transcendental gastronomy. Novi Eboraci: Limited Editions Club, 1949
- Giles MacDonogh, Brillat-Savarin. The Judge and his Stomach. Londinii: John Murray, 1992
- Stephen Mennell, All Manners of Food (Oxoniae: Blackwell, 1985) pp. 267-270 et alibi
- Charles Monselet, praefatio in Jean Anthelme Brillat-Savarin, Physiologie du gout. 2 voll. Lutetiae: Librairie des Bibliophiles, 1879 vol. 1 vol. 2 apud Gallica
- Lucien Tendret, La table au pays de Brillat-Savarin. Bellicii: Bailly, 1902 Textus
- Germaine de Villeneuve, Joseph Dulaud, Antelme Brillat-Savarin: 1755-1826. Ambariaci Bellicensium: Arc-en-ciel, 1952 De hoc libro
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Anthelmum Brillat-Savarin spectant. |
Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • |
- Joël Robuchon, "Jean-Anthelme Brillat-Savarin" apud France Archives