Jump to content

Idomeneus

E Vicipaedia
Vide etiam paginam fere homonymam: Idomeneus (legatus).
Idomenei reditus Tolosae in Palatio Niels servatus.

Idomeneus (Graece: Ἰδομενεύς) est persona mythologiae Graecae, accurate rex Cretae, filius Deucalionis, et nepos Minois Iovis filii[1].

Hastatus optimus et bonus orator, in bellum Troianum octoginta naves iam senior[2] duxit[3]. Intra "equum Troianum" celatus est, et post bellum cum omne exercitu rediit. Homerus in Iliade dixit eum centum urbes regere, sed in Odyssea istum numerum ad nonaginta deminuit.

Res ab Idomeneo bello fortiter gestae carmine tertio decimo Iliadis in primis referuntur. Tum quattuor Troianos unus occiditː Othrynoeum, Asium, Alcathoum, Anchisae generum, Oenomaum. Cum Aenea tamen pugnam solus committere recusat quia iuvenili robore viget Veneris filius.

De Ulixe Cretensi

[recensere | fontem recensere]

In Odyssea Ulixes in patriam redux, antequam procas vinceret, Cretensem se esse mentiri solebat. Ita deae Athenae sub specie teneri pastoris latenti se fugisse ex insula quod filium Idomenei occidisset, Orsilochum, adseveravit[4]. Mox nondum adgnitus Penelopae uxori filium Deucalionis et fratrem Idomenaei esse narravit, Aethonem nomine[5].

In carminibus Homericis Idomeneo reditus e Troia in Cretam felix fuit[6]. At poetae posteriores novam fabulam excogitaruntː tempestate iactatus Idomeneum primum hominem quem e nave exiens vidisset Posidoni immolaturum pollicitum esse. Qui fuit filius Merion. Quo immolato pestilentia orta est cuius culpam incolae in immane regis facinus reiciebant. Quocirca eum ex insula expulerunt. Postea in Italiam adpulit ubi Sallentinorum populum condidisse dicitur.

In litteris et artibus modernis

[recensere | fontem recensere]

Anno 1781, Wolfgangus Amadeus Mozart historiam Idomenei (Idomeneo, Re di Creta, KV 366) e libello Ioannis Baptistae Varesco in opera seria ornavit. Ante eum Andreas Campra pulcherrimum drama musicale Idoménée anno 1712 dederat, stylo musicali diverso sed libello et fabula similis.

In theatro poeta Francicus Crébillon tragoediam Idoménée inscriptam in scaenam anno 1705 produxit[7]. Argumentum idem iam Fénelon in Les aventures de Télémaque (1699) libro quinto tractaverat[8].

  1. Ilias XIII.449-454
  2. Ilias XIII.361 et 485-6 et 512-515.
  3. Ilias II.645-652.
  4. Odyssea XII.256-274
  5. Odyssea XIX.179-184
  6. Odyssea III.191
  7. Textus anno 1703 publicatus. Apud Gallica
  8. Magali Soulatges, "Idoménée de Fénelon à Crébillon père. Du statut ambigu donné à l'expérience tragique", Dix-Huitième Siècle, 1996ː 385-396

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]