Hemiunu
Hemiunu (fl. 2570 a.C.n.) fuit architectus Magnae Pyramidis Gizensis in Aegypto sitae.[1][2]
Vita
[recensere | fontem recensere]
nominis Hemiunu. |
Hemiunu fuit filius Principis Nefermaat et Itet uxoris,[3] nepos Sneferu, et cognatus Cheopis, pharaonis Regni Veteris. Hemiunui erant tres sorores et multi fratres.
Ille in sepulcro describitur princeps hereditarius, comes, sealer? regis Aegypti Inferioris (jrj-pat HAtj-a xtmw-bjtj); in statua praeterea in eius serdab inventa (et nunc Hildesiae visa), ei sunt tituli "filius corporis regis, iudex principalis et vezirus, maximus ex Domu Thoth" (sA nswt n XT=f tAjtj sAb TAtj wr djw pr-DHwtj).[4] Vezirus successit Kanefer, patruum et patrem Nefermaat.[5]
Sepulcrum
[recensere | fontem recensere]Hemiunu sepulcrum, prope pyramidem Cheopis iacens, caelaturas suae effigiei continet. Nonnulli lapides suae mastabae diebus notantur, quae ad imperium Cheopis spectant.[6] Sua statua[7] in Museo Pelizaeo Hildesiae in Germania videri potest.[3]
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Arnold, Dieter. 2002. The Encyclopaedia of Ancient Egyptian Architecture. I. B. Tauris.
- Cambridge Ancient History. 2000. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
- De Camp, Lyon Sprague, et Catherine Crook De Camp. 1964. Ancient Ruins and Archaeology. Novi Eboraci: Doubleday.
- Shaw, Ian. 2003. The Oxford History of Ancient Egypt. Oxoniae: Oxford University Press.
- Strudwick, Nigel C. 2005. Texts from the Pyramid. SBL.
- Tiradritti, Francesco. 2002. Arte egizia. Giunti.
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Hemiunu spectant. |