Jump to content

Georgius Castellanus

E Vicipaedia
Wikidata Georgius Castellanus
Res apud Vicidata repertae:
Georgius Castellanus: imago
Georgius Castellanus: imago
Nativitas: 1405; Gandavum, Alostum
Obitus: 20 Martii 1475; Valencenae
Patria: Ducatus Burgundiae, Francia Borboniensis

Georgius Castellanus,[1] vulgo Georges Chastellain (in Flandria anno sive 1405 sive 1415 natus; Valencenis die 20 Martii 1475 mortuus), fuit poëta et historicus Burgundus.

Gandavi fortasse aut in comitatu Alosto natus, Lovanii certe educatus, in exercitu Philippi Boni ducis Burgundiae militavit. Aulicus fuit regis Francici Caroli VII ab anno 1435, atque ducis Philippi Boni ab anno 1446. Legatus variis principibus itinera plura his annis faciebat. Chronicarius Burgundiae die 25 Iunii 1455 factus est, a quo die, Valencenis morans, de rebus suo tempore gestis assidue scribebat. Propter Commentarios (Mémoires), ab anno 1419 usque in 1470 productos sed partim deperditos, celebratur. Carmen satiricum ab eo scriptum, ab Ioanne Molinet continuatum, Recollection des merveilleuses advenues, saepe citatur.

  1. "Georgii Castellani, oratoris eximii, nonnulla": Kervyn de Lettenhove (1863-1866) vol. 1 p. lxiii

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Editiones operum
  • J. Kervyn de Lettenhove, ed., Oeuvres de Georges Chastellain. 8 voll. Bruxellis: Devaux, 1863-1866 1 2 3 4 5 6 7 8
  • Frédéric Reiffenberg, Chronique métrique de Chastellain et de Molinet. Bruxellis: Lacrosse, 1836 (editio Recollection des merveilleuses advenues) Textus

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]