Jump to content

Fulco Tolosanus

Latinitas bona
E Vicipaedia
Folquet de Marseilla trobator et episcopus. BNF MS Français 12473 f. 46r

Fulco Tolosanus (Occitanice Folquet de Marselha sive Folc de Tolosa; mortuus die 25 Decembris 1231) fuit mercator dives e stirpe Genuensi Anfos vel Anfossi, Massiliam habitans, poeta linguae Occitanae vel trobator, postea monachus ordinis Cisterciensis, abbas, episcopus Tolosanus.

Dies et annus nataliciae Fulconis ignoti sunt. Testator fuit (sub nomine Fulco Anfos) documenti cuiusdam anno 1178 emissi Massiliae (igitur natus est ante annum 1164); carmen primum eius compositum est anno 1179.

Carminum Fulconis supersunt 19 vel 20. Ut poeta circa annos 1180 et 1190 patronos habuit Raimundum Galfridum Barral Massiliae et Alphonsum II, regem Aragoniae, qui ut comes Provinciae aulam tenuit Aquis Sextiis. Carmina nonnulla mittit et Ricardo I Angliae (nuper Cruce signato), Raimundo V Tolosano, Raimundus Rogerius Fuxiensi, Guillelmo VIII Montispessulanensi. Tres poetae pseudonymi quibus Fulco carmina sua mittit sunt Azimans (Bertrandus de Born); Tostemps (Raimundus de Miraval); Plus-Leial (fortasse Pons de Chapduelh). E carmine partito cuius initium est Tostemps, si vos sabetz d'amor ("O Omnetempus, si expertus es amoris"), a Fulcone et Raimundo de Miraval composito, licet aliquas res discere de veris amoribus eius. Alii trobatores de Fulcone loquuntur: Monachus de Montaudon in satira sua de poetis, Petrus Vidal, Rambaldus de Vaqueiras, Amalricus de Peguilhan.

Circa annum 1195 fit monachus Cisterciensis et postea abbas Toroneti; uxor eius duoque filii eodem tempore vitam religiosam acceperunt. Anno 1205 electus est episcopus Tolosae. In episcopatu suo haeresis Catharorum florebat; Fulco eam debellavit annos fere 25, adiuvantibus primo Dominico de Osma, postea Simone comite Montisfortis et hominibus expeditionis sacrae. Anno 1206 Dominicus Fulcoque fundaverunt refugium feminarum Prullianum. Anno 1215 in episcopatu suo instituit ordinem fratrum praedicatorum, duce Dominico:

Nos Fulco Tolosanae Ecclesiae humilis Minister ad extirpandum haereticam pravitatem et vitia expellenda et fidei regulam edocendam et homines sanis moribus imbuendos instituimus praedicatores in Episcopatu nostro f. Dominicum et socios eius
– Fulco Tolosanus, Epistula dioecesana, 1215

Huic ordini Fulco ipse cum capitulo ecclesia Cathedralis Tolosana sacellam Sancti Romani dedit ubi anno 1216 Conventus Sancti Romani constitutus est. Ordo praedicatorum anno 1217 a papa Honorio III confirmata est. Anno 1229 cum aliis Fulco instituit universitatem Tolosanam.

  1. Ben an mort mi e lor (comiti Raimundo Berengario III missum, fortasse anno 1179, certe ante diem 5 Aprilis 1181 cantatum; alludens poetae Azimans)
  2. Tant m'abellis l'amoros pessamens (Nemauso missum ante annum 1187)
  3. Tan mou de cortesa razo (alludens Eudociae Comnenae l'emperairitz, uxori Guillelmi VIII Montispessulani, ante annum 1186; etiam alludens Azimans)
  4. Us volers outracujatz (vituperans deiectionem Eudociae a Guillelmo circa annum 1186)
  5. En chantan m'aven a membrar (veniam petens Guillelmi circa annum 1187; alludens Azimans)
  6. Chantan volgra mon fin cor descobrir
  7. S'al cor plagues, ben for' oimais sazos (alludens Azimans)
  8. Mout i fetz gran pechat Amors (alludens poetae Tostemps)
  9. Amors, merce! no mueira tan soven! (alludens Tostemps, Azimans)
  10. A! quan gen vens et ab quan pauc d'afan (anno 1190 cantatum, alludens Ricardo I regi Angliae eo tempore a Massilia in tertiam expeditionem sacram proficiscens; etiam alludens Tostemps, Azimans)
  11. Sitot me soi a tart aperceubutz (alludens poetis Tostemps, Azimans, Plus-Leial)
  12. Per Deu, Amors, ben sabetz veramen (alludens Tostemps, Azimans)
  13. Greu fera nuls homs falhensa (alludens Tostemps, Azimans)
  14. Ja no.is cug hom qu'ieu camje mas chansos (alludens Tostemps, Azimans, et mulieri Na Ponsa, etiam vicecomiti Raimundo Galfrido Barral Massiliae iam mortuo; igitur post annum 1192 cantatum)
  15. Carmen partitum (tenso) Fulconis et Raimundi de Miraval: Tostemps, si vos sabetz d'amor
  16. Epigramma (cobla): Vermillon clam vos faç d'un' avol pega pemcha (de muliere Aut-Ram)
  17. Si cum cel q'es tan greujatz (lamentum vicecomitis Barral anno 1192 mortui)
  18. Chantars mi torn'ad afan (hortatio in expeditionem sacram ab imperatore Henrico VI promissam, anno 1195 cantatum; alludens regi Franciae Philippo, vicecomiti Barral, iam mortuo, et Tostemps)
  19. Hueimais no.y conosc razo (hortatio in expeditionem sacram post proelium ad Alarcos die 19 Iulii 1195, ad Alphonso II regi Aragoniae et Alphonso VIII regi Castellae missa; alludens et poetae Azimans)

Etiam fecit poema de rege Ricardo Angliae Cruce signato anno 1187: hoc poema aut perditum est, aut potest esse carmen sine nomine traditum et in editione Stronski impressum:

  • 27. Consiros, cum partitz d'amor

Fontes coaevales

[recensere | fontem recensere]

Vita Occitanica Fulconis praetendit eum amasium fuisse mulierum nobilium, causaque eius Guillelmus VIII Montispessulanensis reiecit uxorem suam Eudociam Comnenam.[1] Famam eius celebravit Petrarca in Triumpho amoris. Fulco etiam persona in Divina comoedia Dantis Alagherii est.[2]

  1. J. Boutière, A.-H. Schutz, edd., Biographies des troubadours (Lutetiae: Nizet, 1964) pp. 470-484
  2. Vide paginam "Folchetto di Marsiglia" apud Enciclopedia dantesca. (Italice)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Editiones operum
Biographica et critica
  • Patrice Cabau, "Les évêques de Toulouse et les lieux de leur sépulture" in Mémoires de la Société Archéologique du Midi de la France vol. 59 (1999)
  • Patrice Cabau, "Foulque, marchand et troubadour de Marseille, moine et abbé du Thoronet, évêque de Toulouse (v. 1155/1160-25.12.1231)" in Cahiers de Fanjeaux no. 21 (1986) pp. 151-179
  • N. M. Schulman, Where Troubadours were Bishops: The Occitania of Folc of Marseille (1150-1231). New York: Routledge, 2001.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]