Estoire de Eracles
L'estoire de Eracles empereur et la conqueste de la terre d'Outremer est versio Francogallica operis Historia rerum in partibus transmarinis gestarum, a Willelmo Tyrensi Latine scripti. Res gestas narrat regni Hierosolymitani, principatus Antiochiae, Orientisque totius inter annos 1097 et 1184. Huic versioni, saeculo XIII ineunte compositae, in multis libris manuscriptis continuatio additur: res enim annorum 1184-1232 e Chronicis Francogallicis, Ernoul et Bernardo thesaurario attributis, sumptae sunt et variis modis refectae. Exstat et alia continuatio quae usque ad annum 1261 extenditur.
Titulus inopinatus L'estoire de Eracles empereur e primis verbis historiae Willelmi Tyrensis derivatur, qui brevissime Syriam et Palaestinam tempore Heraclii ab Imperio Byzantino amissas refert.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Editiones
- 1097-1184 (Francogallice) : Paulin Paris, ed., Guillaume de Tyr et ses continuateurs: texte français du 13e siècle. 2 voll. Lutetiae: Firmin Didot, 1879-1880 Vol. 1 vol. 2 apud archive.org
- 1097-1184 (Latine, Francogallice) : Recueil des historiens des Croisades: historiens occidentaux. Vol. 1. Lutetiae, 1844 Textus apud gallica
- 1184-1261 (Francogallice) : Recueil des historiens des Croisades: historiens occidentaux. Vol. 2. Lutetiae, 1859 Textus apud gallica
- 1184-1197, recensio Lugdunensis (Francogallice) : M. R. Morgan, ed., La continuation de Guillaume de Tyr (1184-1197). Lutetiae, 1982
- Critica et historica
- P. W. Edbury, John G. Rowe, William of Tyre: Historian of the Latin East. Cambridge University Press, 1988
- P. W. Edbury, "The Lyons Eracles and the Old French Continuations of William of Tyre" in B. Z. Kedar, J. Riley-Smith, R. Hiestand, Montjoie: studies in Crusade history in honour of Hans Eberhard Mayer (Aldershot, 1997) pp. 139-153
- M. R. Morgan, The Chronicle of Ernoul and the continuations of William of Tyre. Oxonii, 1973
- M. R. Morgan, "The Rothelin Continuation of William of Tyre" in B. Z. Kedar, H. E. Mayer, R. C. Smail, edd., Outremer: Studies in the History of the Crusading Kingdom of Jerusalem presented to Joshua Prawer (Hierosolymis: Ben-Zvi Institute, 1982) pp. 244-257
- John H. Pryor, "The Eracles and William of Tyre: an interim report" in B. Z. Kedar, ed., The Horns of Ḥaṭṭīn (Hierosolymis: Yad Izhak Ben-Zvi, 1992. ISBN 965-217-085-2) pp. 270-293
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Textus Francogallicus mediaevalis cum continuatione: Libri 1-9, 10-16, 17-22, continuatio = 23-34 e situ Internet Medieval Sourcebook